On the Dress of Virgins
Cyprian of Carthage c. 249-250 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International
Source
Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.
Section 1
Disciplina custos spei, retinaculum fidei, dux itineris salutaris,
fomes ac nutrimentum bonae indolis, magistra uirtutis,
facit in Christo manere semper ac iugiter Deo uiuere, ad promissa
caelestia et diuina praemia peruenire. hanc et sectari salubre est
et auersari ac neglegere letale. in psalmis loquitur Spiritus sanctus:
continete disciplinam ne forte irascatur Dominus
et pereatis a uia recta, cum exarserit cito ira
eius super uos. et iterum: peccatori autem dicit Deus:
ad quid exponis iustificationes meas et adsumis
testamentum meum per os tuum? tu autem odisti
disciplinam et abiecisti sermones meos retro. et
denuo legimus: disciplinam qui abicit infelix est. et
de Salomone mandata sapientiae monentis accepimus: fili, ne
neglexeris disciplinam Dei nec defeceris ab eo correptus:
quem enim diligit Deus corripit. si autem
Deus quem diligit corripit et corripit ut emendet, fratres
quoque et maxime sacerdotes non oderunt sed diligunt eos quos corripiunt
ut emendent, quando et Deus per Hieremiam ante praedixerit
et tempora nostra significauerit dicens: et dabo uobis
pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes
cum disciplina.
Section 2
Quodsi in scripturis sanctis frequenter et ubique disciplina
praecipitur et fundamentum omne religionis ac fidei de obseruatione
ac timore proficiscitur, quid cupidius adpetere, quid magis
uelle ac tenere nos conuenit, quam ut radicibus fortius fixis et
domiciliis nostris super petram robusta mole solidatis inconcussi
ad procellas et turbines saeculi stemus, ad Dei munera per diuina
praecepta ueniamus, considerantes pariter ac scientes quod templa
Dei sint membra nostra ab omni faece contagionis antiquae lauacri
uitalis sanctificatione purgata nec uiolari ea aut pollui fas
sit, quando qui uiolat et ipse uioletur? eorum nos templorum
cultores et antistites sumus: seruiamus illi, cuius esse iam coepimus.
Paulus in epistulis suis dicit, quibus nos ad curricula
uiuendi per diuina magisteria formauit: non estis uestri:
empti enim estis magno [pretio]. clarificate et portate
Deum in corpore uestro. clarificemus et portemus
Deum puro et mundo corpore et obseruatione meliore, et qui per
sanguinem Christi redempti sumus per omnia seruitutis obsequia
redemptoris imperio pareamus demusque operam, ne quid immundum
et profanum templo Dei inferatur, ne offensus sedem
quam inhabitat derelinquat. sospitantis Domini uerba sunt et docentis,
curantis pariter et monentis: ecce, inquit, sanus factus
es: iam noli peccare ne quid tibi deterius fiat.
dat uiuendi timorem, dat innocentiae legem, postquam contulit
sanitatem, nec habenis liberis et solutis uagari postmodum patitur,
sed ipsis potius quibus sanatus fuerat mancipato grauius
comminatur, quod sit scilicet minor culpa deliquisse ante, cum
necdum nosses disciplinam Dei, nulla sit uenia ultra delinquere,
postquam Deum nosse coepisti. et quidem hoc tam uiri quam
mulieres, tam pueri quam puellae, sexus omnis adque omnis
aetas obseruet et curet pro religione et fide quam Deo debet, ne
quod sanctum et purum de Domini dignatione percipitur minus
sollicito timore teneatur.
Section 3
Nunc nobis ad nirgines sermo est, quarum quo sublimior gloria
est maior et cura est. flos est ille ecclesiastici germinis, decus
adque ornamentum gratiae spiritalis, laeta indoles, laudis et honoris
opus integrum adque incorruptum, Dei imago respondens
ad sanctimoniam Domini, inlustrior portio gregis Christi. gaudet
per illas adque in illis largiter floret ecclesiae matris gloriosa
fecunditas, quantoque plus copiosa uirginitas numero suo addit,
gaudium matris augescit. ad has loquimur, has adhortamur adfectu
potius quam potestate nec quo extremi et minimi et humilitatis
nostrae admodum conscii aliquid ad censuram licentiae uindicemus,
sed quod ad sollicitudinem magis cauti plus de diaboli
infestatione timeamus.
Section 4
Neque inanis haec cautio est et uana formido quae ad salutis
uiam consulit, quae dominica et uitalia praecepta custodit, ut
quae se Christo dicauerint et a carnali concupiscentia recedentes
tam carne quam mente se Deo uouerint, consumment opus suum
magno praemio destinatum nec ornari aut placere cuiquam nisi
domino suo studeant, a quo et mercedem uirginitatis expectant
dicente ipso: non omnes capiunt uerbum sed illi quibus
datum est: sunt enim spadones qui ex utero matris
nati sunt sic et sunt spadones qui coacti sunt
ab hominibus et sunt spadones qui se ipsos castrauerunt
propter regnum caelorum. denuo quoque per hanc
angeli uocem continentiae munus ostenditur, uirginitas praedicatur:
hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinauerunt:
uirgines enim permanserunt. hi sunt qui
secuntur agnum, quocumque ierit. neque enim tantum
masculis continentiae gratiam Dominus repromittit et feminas
praeterit, sed quoniam uiri portio est femina et ex eo sumpta adque
formata est, in scripturis fere omnibus ad protoplastum Deus
loquitur, quia sunt duo in carne una et in masculo simul significatur
et femina.
Section 5
Quodsi Christum continentia sequitur et regno Dei uirginitas
destinatur, quid istae cum terreno cultu et cum ornamentis,
quibus dum hominibus placere gestiunt, Deum offendunt non
cogitantes esse praedictum: qui hominibus placent confusi
sunt, quoniam Deus nihil fecit illos, et Paulo
quoque gloriose et sublimiter praedicante: si hominibusplacerem,
seruus Christi non essem? continentia uero et
pudicitia non in sola carnis integritate consistit sed etiam in cultus
et ornatus honore pariter ac pudore, ut secundum apostolum
quae innupta est sancta sit et corpore et spiritu. instruit Paulus
et dicit: caeleps cogitat ea quae sunt Domini, quomodo
placeat Deo: qui autem matrimonium contraxit
cogitat ea quae sunt mundi huius, quomodo
placeat uxori. sic et mulier et uirgo innupta cogitat
ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et
spiritu. uirgo non esse tantum sed et intellegi debet et credi:
nemo cum uirginem uiderit, dubitet an uirgo sit. parem se integritas
in omnibus praestet nec bonum corporis cultus infamet.
quid ornata, quid compta procedit, quasi maritum aut habeat
aut quaerat? timeat potius placere, si uirgo est, nec periculum
sui adpetat quae ad meliora et diuina se seruat. quae uirum non
habet, cui placere se simulet, integre et pure non tantum corporaliter
sed et spiritaliter perseueret. neque enim uirginem fas
est ad speciem formae suae comi aut de carne et de eius pulchritudine
gloriari, cum nulla sit illis magis quam aduersus carnem
conluctatio et uincendi corporis ac domandi obstinata certatio.
Section 6
Paulus forti ac sublimi uoce proclamat: mihi autem absit
gloriari nisi in cruce Domini mei Iesu Christi, per
quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo: et
uirgo in ecclesia de specie carnis ac de corporis pulchritudine
gloriatur. addit Paulus et dicit: qui enim sunt Christi
carnem crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis.
et quae se concupiscentiis carnis et uitiis renuntiasse profitetur,
in isdem quibus renuntiauerat inuenitur. deprehenderis, uirgo,
detegeris: aliud te esse iactas et aliud adfectas. maculis te
concupiscentiae carnalis aspergis, cum integritatis candidata sis et
pudoris. clama, inquit Esaiae Deus, omnis caro faenum
et omnis claritas eius ut flos faeni. aruit faenum
et flos decidit. sermo autem Domini manet in aeternum.
neminem Christianum decet et maxime uirginem non decet
claritatem ullam conputare carnis et honorem, sed solum adpetere
sermonem Dei, bona in aeternum mansura conplecti. aut si carne
sit gloriandum, tunc plane quando in nominis confessione cruciatur,
quando fortior femina uiris torquentibus inuenitur, quando
ignes aut cruces aut ferrum aut bestias patitur ut coronetur.
illa sunt carnis pretiosa monilia, illa corporis ornamenta meliora.
Section 7
Sed sunt aliquae diuites et facultatum ubertate locupletes, quae
opes suas praeferant et se bonis suis uti debere contendant. sciant
primo illam diuitem esse quae Deo diues est, illam esse locupletem
quae locuples in Christo est, bona esse illa quae sint spiritalia,
diuina, caelestia, quae nos ad Deum ducant, quae nobiscum
aput Deum perpetua possessione permaneant. ceterum
quaecumque terrena sunt in saeculo accepta et hic cum saeculo
remansura, tam contemni debent, quam mundus ipse contemnitur,
cuius pompis et deliciis iam tum renuntiauimus, cum meliore
transgressu ad Deum uenimus. Iohannes nos excitat et hortatur
spiritali et caelesti uoce contestans: nolite, ait, diligere
mundum neque ea quae in mundo sunt. si qui dilexerit
mundum, non est caritas patris in illo: quoniam
omne quod in mundo est concupiscentia carnis
est et concupiscentia oculorum et ambitio
saeculi quae non sunt a patre sed ex concupiscentia
saeculi. et mundus transibit et concupiscentia eius,
qui autem fecerit uoluntatem Dei, manebit in aeternum,
quomodo et Deus manebit in aeternum. aeterna
igitur et diuina sectanda sunt et omnia de Dei uoluntate facienda
sunt, ut Domini nostri uestigia et magisteria sectemur qui monuit et dixit:
non descendi de caelo, ut faciam uoluntatem
meam sed uoluntatem eius qui me misit.
quodsi non est maior domino suo seruus et liberatori debet obsequium
liberatus, qui esse cupimus christiani debemus quod
Christus dixit imitari. scriptum est et legitur et auditur et in
exemplum nostri ecclesiae ore celebratur: qui dicit se in
Christo manere debet quomodo ille ambulauit et
ipse ambulare. ambulandum est uestigiis paribus, aemula
ingressione nitendum. tunc respondebit ad fidem nominis sectatio
ueritatis et credenti praemium datur, si quod creditur et
geratur.
Section 8
Locupletem te dicis et diuitem. sed diuitiis tuis Paulus occurrit
et ad cultum adque ornatum tuum iusto fine moderandum sua
uoce praescribit. sint, inquit, mulieres cum verecundia
et pudicitia conponentes se, non in tortis crinibus
neque auro neque margaritis aut ueste pretiosa, sed
ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam
conuersationem. item Petrus ad haec eadem praecepta
consentit et dicit: sit in muliere non exterior ornamenti
aut auri aut uestis cultus sed cultus cordis. quodsi
ille mulieres quoque admonet coercendas at ad ecclesiasticam disciplinam
religiosa obseruatione moderandas quae excusare cultus
suos soleant per maritum, quanto id magis obseruare uirginem
fas est, cui nulla ornatus sui conpetat uenia nec deriuari in
alterum possit mendacium culpae, sed sola ipsa remaneat in
crimine.
Section 9
Locupletem te dicis et diuitem. sed non omne quod potest
debet et fieri nec desideria prolixa et de saeculi ambitione nascentia
ultra honorem ac pudorem uirginitatis extendi, cum scriptum sit:
omnia licent, sed non omnia expediunt. omnia
licent, sed non omnia aedificant. ceterum si tu te sumptuosius
comas et per publicum notabiliter incedas, oculos in te
iuuentutis inlicias, suspiria adulescentium post te trahas, concupiscendi
libidinem nutrias, sperandi fomenta succendas, ut etsi
ipsa non pereas, alios tamen perdas et uelut gladium te et uenenum
uidentibus praebeas, excusari non potes, quasi mente casta
sis et pudica. redarguit te cultus inprobus et inpudicus ornatus,
nec conputari iam potes inter puellas et uirgines Christi quae
sic uiuis, ut possis adamari.
Section 10
Locupletem te dicis et dinitem. sed iactare diuitias suas uirginem
non decet, cum dicat scriptura diuina: quid nobis profuit
superbia aut quid diuitiarum iactatio contuli
nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra, et
apostolus rursum moneat et dicat: et qui emunt sic sint
quasi non possidentes, et qui hoc mundo utuntur
quasi non utantur. praeterit enim figura huius
mundi. Petrus etiam, cui oues suas Dominus pascendas tuendasque
conmendat, super quem posuit et fundauit ecclesiam, aurum
quidem sibi esse et argentum negat, sed esse se dicit Christi gratia
diuitem, esse fide eius et uirtute locupletem, quibus multa
magnalia cum miraculo faceret, quibus ad gratiam gloriae bonis spiritalibus
abundaret. has opes, has diuitias possidere non potest
quae se diuitem saeculo mauult esse quam Christo.
Section 11
Locupletem te dicis et diuitem et utendum putas his quae
possidere te Deus uoluit. utere sed ad res salutares et bonas
artes: utere ad illa quae Deus praecepit, quae Dominus ostendit.
diuitem te sentiant pauperes, locupletem te sentiant indigentes,
patrimonio tuo Deum faenera, Christum ciba: ut uirginitatis
perferre gloriam liceat, ut ad Domini praemia uenire contingat,
multorum precibus exora: commenda illic thesauros tuos, ubi
fur nullus effodiat, quo nullus insidians grassator inrumpat:
possessiones tibi sed caelestes magis conpara, ubi fructus tuos
iuges ac perennes et ab omni contactu iniuriae saecularis inmunes
nec rubigo adterat nec grando caedat nec sol urat nec pluuia corrumpat.
nam delinquis et hoc ipso in Deum, si ad hoc tibi ab
illo diuitias datas credis, ut illis non salubriter perfruaris. nam
et uocem Deus homini dedit, et tamen non sunt amatoria cantanda
nec turpia, et ferrum esse ad culturam terrae Deus uoluit,
nec homicidia sunt idcirco facienda: aut quia tura et merum et
ignem Dominus instituit, sacrificandum est inde idolis, uel
quia abundant pecudum greges in agris tuis, uictimas et hostias
inmolare debebis? adquin temptatio est patrimonium grande,
nisi ad usus bonos census operetur, ut patrimonio suo unusquisque
locupletior magis redimere debeat quam augere delicta.
Section 12
Ornamentorum ac uestium insignia et lenocinia formarum non
nisi prostitutis et inpudicis feminis congruunt et nullarum fere
pretiosior cultus est quam quarum pudor uilis est. sic in scripturis
sanctis, quibus nos instrui Dominus uoluit et moneri,
describitur ciuitas meretrix compta pulchrius et ornata et cum
ornamentis suis ac propter ipsa potius ornamenta peritura. et
uenit, inquit, unus ex septem angelis habentibus
phialas et adgressus est me dicens: ueni, ostendam
tibi damnationem meretricis magnae sedentis super
aquas multas, cum qua fornicati sunt reges
terrae. et duxit me in spiritu et uidi mulierem sedentem
super bestiam: et mulier illa amicta erat
pallium purpureum et coccineum et adornata erat
auro et lapidibus pretiosis et margaritis, tenens poculum
aureum in manu sua plenum exsecrationum
et inmunditiae et fornicationis totius terrae. fugiant
castae uirgines et pudicae incestarum cultus, habitus inpudicarum,
lupanarum insignia, ornamenta meretricum.
Section 13
Clamat etiam Spiritu sancto plenus Esaias et filias Sion auro
et ueste corruptas increpat et obiurgat perniciosis opibus afluentes
et a Deo per saeculi delicias recedentes. exaltatae sunt, inquit,
filiae Sion et ambulauerunt alto collo et nutu
oculorum et incessu pedum trahentes tunicas et pedibus
simul ludentes. et humiliabit Deus principales
filias Sion et reuelabit Dominus habitum earum:
et auferet Dominus gloriam uestis illarum et ornamenta
earum et crines et cincinnos et lunulas et
discrimen et armillas et botronatum et dextralia
et anulos et inaures et serica contexta cum auro et
hyacintho. et erit pro odore suauitatis puluis et pro
cingulo reste cingeris et pro ornamento capitis
aureo caluitium habebis. hoc Deus culpat, hoc denotat:
hinc corruptas esse, hinc a cultu uero adque diuino desciuisse
pronuntiat. exaltatae ceciderunt, comptae turpitudinem foeditatemque
meruerunt. sericum et purpuram indutae Christum induere
non possunt, auro et margaritis et monilibus adornatae
ornamenta cordis ac pectoris perdiderunt. quis non id exsecretur
et fugiat quod alii fuerit exitio P quis id adpetat et adsumat quod
ad necem alterius.pro gladio fuerit et telo? si hausto poculo moreretur
ille qui biberat, uenenum scires esse quod ille potauit:
si accepto cibo qui acceperat interiret, scires esse letale quod
acceptum potuit occidere nec ederes inde nec biberes, unde interisse
alios ante conspiceres. nunc quanta ignorantia ueri est, animi
quanta dementia id uelle quod et nocuerit semper et noceat, et
putare quod inde ipsa non pereas, unde alios perisse cognoscas!
Section 14
Neque enim Deus coccineas aut purpureas oues fecit aut herbarum
sucis et conchyliis tinguere et colorare lanas docuit nec
distinctis auro lapillis aut margaritis contexta serie et numerosa
conpage digestis monilia instituit, quibus ceruicem quam fecit
absconderet, ut operiatur illud quod Deus in homine formauit et
conspiciatur id desuper quod diabolus inuenit. an uulnera inferri
auribus Deus uoluit, quibus innocens adhuc infantia et mali saecularis
ignara crucietur, ut postea de aurium cicatricibus et cauernis
pretiosa grana dependeant, grauia etsi non suo pondere,
mercium tamen quantitate? quae omnia peccatores et apostatae
angeli suis artibus prodiderunt, quando ad terrena contagia deuoluti
a caelesti uigore recesserunt. illi et oculos circumducto
nigrore fucare et genas mendacio ruboris inficere et mutare adulterinis
coloribus crinem et expugnare omnem oris et capitis ueritatem
corruptelae suae inpugnatione docuerunt.
Section 15
Et quidem isto in loco pro timore quem nobis fides suggerit,
pro dilectione quam fraternitas exigit, non uirgines tantum aut
uiduas sed et nuptas puto et omnes omnino feminas admonendas,
quod opus Dei et factura eius et plastica adulterari nullo modo
debeat adhibito flauo colore uel nigro puluere uel rubore aut quolibet
denique liniamenta natiua conrumpente medicamine. dicit
Deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram: et audet quisquam mutare et conuertere
quod Deus fecit! manus Deo inferunt, quando id quod ille formauit
reformare et transfigurare contendunt, nescientes quia
opus Dei est omne quod nascitur, diaboli quodcumque mutatur.
si quis pingendi artifex uultum alicuius et speciem et corporis
qualitatem aemulo colore signasset et signato iam consummatoque
simulacro manus alius adferret, iam formata, iam picta
quasi peritior reformaret, grauis prioris artificis iniuria et iusta
indignatio uideretur: tu te existimas inpune laturam tam inprobae
temeritatis audaciam, Dei artificis offensam? ut inpudica
circa homines et incesta fucis lenocinantibus non sis, corruptis
uiolatisque quae Dei sunt peior adultera detineris. quod ornari te
putas, quod putas comi, inpugnatio est ista diuini operis, praeuaricatio
est ueritatis.
Section 16
Monentis apostoli uox est: expurgate uetus fermentum,
ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi: nam et
pascha nostrum inmolatus est Christus. itaque festa
celebremus non in fermento ueteri neque in fermento
malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis
et ueritatis. num sinceritas perseuerat et ueritas,
quando quae sincera sunt polluuntur colorum adulteriis, medicaminum
facis in mendacium uera mutantur? Dominus tuus dicit:
non potes facere capillum unum album aut nigrum:
et tu ad uincendam Domini tui uocem uis te esse potiorem, audaci
conatu et sacrilego contemptu crines tuos inficis, malo praesagio
futurorum capillos iam tibi flammeos auspicaris et peccas pro
nefas capite id est corporis parte meliore! et cum scriptum sit
de Domino: caput autem eius et capilli erant albi
uelut lana aut nix, tu execraris canitiem, detestaris alborem,
qui sit ad Domini caput similis !
Section 17
Non metuis, oro, quae talis es, ne cum resurrectionis dies
uenerit, artifex tuus te non recognoscat, ad sua praemia et promissa
uenientem remoueat et excludat et increpans uigore censoris
et iudicis dicat: copus hoc meum non est nec imago haec
nostra est. cutem falso medicamine polluisti, crinem adultero
colore mutasti, expugnata est mendacio facies, figura corrupta
est, uultus alienus est. Deum uidere non poteris, quando oculi
tibi non sunt quos Deus fecit sed quos diabolus infecit. illum tu
sectata es, rutilos adque depictos oculos serpentis imitata es, de
inimico tuo compta, cum illo pariter arsura. haec, oro, non cogitanda
sunt Dei semis, non die semper ac nocte metuenda?
uiderint quid sibi nuptae per placendi studium de coniugum solacio
blandiantur, quos dum in excusationem suam proferunt, ad societatem
criminosae consensionis adsciscunt. uirgines certe, quibus
hic sermo non consulit, quae se eiusmodi artibus compserint,
inter uirgines non putem debere numerari sed tamquam contactas
oues et morbidas pecudes a sancto et puro grege uirginitatis arceri,
ne contagio suo ceteras polluant, dum simul degunt, ne
perdant alias quaecumque perierunt.
Section 18
Et quoniam continentiae bonum quaerimus, perniciosa quaeque
et infesta uitemus. nec illa praetereo, quae dum neglegentia
in usum ueniunt, contra pudicos et sobrios mores licentiam sibi
de usurpatione fecerunt. quasdam non pudet nubentibus interesse
et in illa lasciuientium libertate sermonum conloquia incesta miscere,
audire quod non decet, quod non licet dicere, obseruare
et esse praesentes inter uerba turpia et temulenta conuiuia, quibus
libidinum fomes accenditur, sponsa ad patientiam stupri, ad
audaciam sponsus animatur. quis illi in nuptiis locus est cui
animus ad nuptias non est, aut uoluptaria illic et laeta esse quae
possunt, ubi et studia et uota diuersa sunt? quid illic discitur, quid
uidetur? quantum a proposito suo uirgo deficit! quantum inpudicior,
quae uenerat pudica, discedit! corpore licet uirgo ac mente
permaneat, oculis, auribus, lingua minuit illa quod habebat.
Section 19
Quid uero quae promiscuas balneas adeunt quaeque oculis ad
libidinem curiosis pudori ac pudicitiae corpora dicata prostituunt?
quae cum uiris adque uiros nudae uident turpiter ac
uidentur, nonne ipsae inlecebram uitiis praestant? non ad corruptelam
et iniuriam suam desideria praesentium sollicitant et inuitant?
uiderit, inquis, qua illuc mente quis ueniat, mihi tantum
reficiendi corpusculi cura est et lauandi. non te purgat ista defensio
nec lasciuiae et petulantiae crimen excusat. sordidat lauatio
ista, non abluit, nec emundat membra sed maculat. inpudice
tu neminem conspicis, sed ipsa conspiceris inpudice: oculos
tuos turpi oblectatione non polluis, sed dum oblectas alios, ipsa
pollueris. spectaculum de lauacro facis, theatro sunt foediora
quo conuenis. uerecundia illic omnis exuitur, simul cum amictu
uestis honor corporis ac pudor ponitur, denotanda et contrectanda
uirginitas reuelatur. iam nunc considera an cum uestita
est uerecunda sit inter uiros talis quae ad inuerecundiam profecit
audacia nuditatis.
Section 20
Sic ergo frequenter ecclesia uirgines suas plangit, sic ad infomes
earum ac detestabiles fabulas ingemescit: sic flos uirginum
extinguitur, honor continentiae ac pudor caeditur, gloria
omnis ac dignitas profanatur. sic se expugnator inimicus per
artes suas inserit: sic insidiis per occulta fallentibus diabolus
obrepit: sic dum ornari cultius, dum liberius euagari uirgines
uolunt, esse uirgines desinunt, furtiuo dedecore corruptae, uiduae
antequam nuptae, non mariti sed Christi adulterae, quam
fuerant praemiis ingentibus uirgines destinatae, tam magna supplicia
pro amissa uirginitate sensurae.
Section 21
Audite itaque uirgines, ut parentem: audite quaeso uos timentem
pariter ac monentem: audite utilitatibus et commodis uestris
fideliter consulentem. estote tales quales uos Deus artifex fecit,
estote tales quales uos manus patris instituit: maneat in uobis
facies incorrupta, ceruix pura, forma sincera: non inferantur
auribus uulnera, nec brachia includat aut colla de armillis et
monilibus catena pretiosa: sint a compedibus aureis pedes liberi,
crines nullo colore fucati, oculi conspiciendo Deo digni. celebrentur
lauacra cum feminis, quarum in uos pudica lauatio est. nuptiarum
festa inproba et conuiuia lasciua uitentur, quorum periculosa
contagio est. uince uestem quae uirgo es, uince aurum
quae carnem uincis et saeculum. non est eiusdem non posse a
maioribus uinci et inparem minoribus inueniri. arta et angusta
est uia quae ducit ad uitam, durus et arduus limes qui tendit
ad gloriam. per hunc uiae limitem martyres pergunt, eunt uirgines,
iusti quique gradiuntur. lata et spatiosa itinera uitate:
letales illic inlecebrae et mortiferae uoluptates: illic diabolus
blanditur ut fallat, adridet ut noceat, inlicit ut occidat. primus
cum centeno martyrum fructus est, secundus sexagenarius
uester est. ut aput martyras non est carnis et saeculi cogitatio
nec parua et lenis et delicata congressio, sic et in uobis, quarum
ad gratiam merces secunda est, sit et uirtus ad tolerantiam proxima.
non est ad magna facilis ascensus. quem sudorem perpetimur,
quem laborem, dum conamur ascendere colles et uertices
montium? quid ut ascendamus ad caelum? si praemium pollicitationis
adtendas, minus est quod laboras. inmortalitas perseueranti
datur, perpetua uita promittitur, regnum Dominus pollicetur.
Section 22
Sernate, uirgines, seruate quod esse coepistis. seruate quod
eritis. magna uos merces habet, praemium grande uirtutis, munus
maximum castitatis. uultis scire quo malo careat et quid
boni teneat continentiae uirtus? multiplicabo, inquit mulieri
Deus, tristitias tuas et gemitus tuos, et in tristitia
paries filios, et conuersio tua ad uirum tuum et ipse
tui dominabitur. uos ab hac sententia liberae estis, uos mulierum
tristitias et gemitus non timetis, nullus uobis de partu
circa filios metus est: nec maritus dominus, dominus uester et
caput Christus est ad instar et uicem masculi, sors uobis et condicio
communis est. Domini uox est illa dicentis: filii saeculi
huius generant et generantur: qui autem habuerint
dignationem saeculi illius et resurrectionis a mortuis,
non nubunt neque matrimonium faciunt: neque
enim incipiunt mori. aequales enim sunt angelis
Dei, cum sint filii resurrectionis. quod futuri
sumus, iam uos esse coepistis. uos resurrectionis gloriam in isto
saeculo iam tenetis, per saeculum sine saeculi contagione transitis:
cum castae perseueratis et uirgines, angelis Dei estis aequales.
tantum maneat et duret solida et inlaesa uirginitas et ut
coepit fortiter, iugiter perseueret nec monilium aut uestium
quaerat ornamenta sed morum. Deum spectet et caelum neque
oculos ad sublime porrectos ad carnis et mundi concupiscentiam
deprimat, ad terrena deponat.
Section 23
Prima sententia crescere et multiplicari praecepit, secunda et
continentiam suasit. dum adhuc rudis mundus et inanis est, copiam
fecunditate generantes propagamur et crescimus ad humani
generis augmentum : cum iam refertus est orbis et mundus inlicit,
qui capere continentiam possunt spadonum more uiuentes
castrantur ad regnum. nec hoc iubet Dominus sed hortatur,
nec iugum necessitatis inponit, quando maneat uoluntatis
arbitrium liberum. sed cum habitationes multas aput patrem
suum dicat, melioris habitaculi hospitia demonstrat. habitacula
ista meliora uos petitis, carnis desideria castrantes maioris gratiae
praemium in caelestibus obtinetis. omnes quidem qui ad diuinum
munus et patrium baptismi sanctificatione perueniunt
hominem illic ueterem gratia lauacri salutaris exponunt et innouati
Spiritu sancto a sordibus contagionis antiquae iterata natiuitate
purgantur. sed natiuitatis iteratae uobis maior sanctitas
et ueritas conpetit, quibus desideria iam carnis et corporis nulla
sunt. sola in uobis quae sunt uirtutis et spiritus ad gloriam
remanserunt. apostoli uox est quem Dominus uas electionis suae
dixit, quem ad promenda mandata caelestia Deus misit. primus
homo, inquit, e terrae limo, secundus e caelo: qualis
ille e limo, tales et qui de limo, et qualis caelestis,
tales et caelestes. quomodo portauimus imaginem
eius qui de limo est, portemus et imaginem eius
qui de caelo est. hanc imaginem uirginitas portat, portat
integritas, sanctitas portat et ueritas, portant disciplinae Dei
memores, iustitiam cum religione retinentes, stabiles in fide,
humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendam
iniuriam mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna
pace unanimes adque concordes.
Section 24
Quae uos singula, o bonae uirgines, obsernare, diligere, inplere
debetis quae Deo et Christo uacantes ad Dominum, cui uos
dicastis, et maiore et meliore parte praeceditis. prouectae annis,
iunioribus facite magisterium: minores natu, praebete conparibus
incitamentum. hortamentis uos mutuis excitate, aemulis de
uirtute documentis ad gloriam prouocate. durate fortiter, spiritaliter
pergite, peruenite feliciter. tantum mementote tunc nostri,
cum incipiet in uobis uirginitas honorari.