On Jealousy and Envy

Cyprian of Carthage c. 256-257 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Section 1

DE ZELO ET LIVORE

Zelare quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput

quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi, dumque

existimatur leue esse et modicum non timetur, dum non

timetur contemnitur, dum contemnitur non facile uitatur, et fit

caeca et occulta pernicies quae dum minus perspicitur ut caueri

a prouidentibus possit, inprouidas mentes latenter adfligit. porro

autem Dominus prudentes esse nos iussit et cauta sollicitudine

uigilare praecepit, ne aduersarius uigilans semper ipse et semper

insidians ubi in pectus obrepsit de scintillis conflet incendia, de

paruis maxima exaggeret et dum remissis et incautis leniore

aura et flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis

ruinas fidei et salutis ac uitae naufragia moliatur. excubandum

est itaque, fratres dilectissimi, adque omnibus uiribus elaborandum,

ut inimico saeuienti et iacula sua in omnes corporis partes

quibus percuti et uulnerari possumus dirigenti sollicita et plena

uigilantia repugnemus secundum quod Petrus apostolus in epistula

sua praemonet et docet dicens: sobrii estote, uigilate,

quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens

aliquid deuorare quaerens circuit.

Section 2

Circuit ille nos singulos et tamquam hostis clausos obsidens

muros explorat et temptat an sit pars aliqua membrorum minus

stabilis et minus fida, cuius aditu ad interiora penetretur. offert

oculis formas inlices et faciles uoluptates, ut uisu destruat castitatem.

aures per canora musica temptat, ut soni dulcioris

auditu soluat et molliat christianum uigorem. linguam conuicio

prouocat, manum iniuriis lacessentibus ad petulantiam caedis

instigat. ut fraudatorem faciat lucra opponit iniusta: ut animam

pecunia capiat ingerit perniciosa conpendia: honores terrenos

promittit ut caelestes adimat: ostentat falsa ut uera subripiat,

et cum latenter non potest fallere, exerte adque aperte minatur,

terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos seruos

Dei inquietus semper et semper infestus, in pace subdolus, in

persecutione uiolentus.

Section 3

Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli uel

fallaces insidias uel apertas minas stare debet instructus animus

et armatus, tam paratus semper ad repugnandum quam est ad

inpugnandum semper paratus inimicus. et quoniam frequentiora

sunt tela eius quae latenter obrepunt magisque occulta et clandestina

iaculatio quo minus perspicitur hoc et grauius et crebrius

in uulnera nostra grassatur, ad haec quoque intellegenda

et depellenda uigilemus. ex quibus est zeli et liuoris malum.

quod si qui penitus inspiciat, inueniet nihil magis christiano cauendum,

nihil cautius prouidendum, quam ne quis inuidia et

liuore capiatur, ne quis fallentis inimici caecis laqueis implicatus,

dum zelo frater in fratris odia conuertitur, gladio suo nescius

ipse perimatur. quod ut colligere plenius et manifestius

perspicere possimus, ad caput eius adque ad originem recurramus.

uideamus unde zelus et quando et quomodo coeperit. facilius

enim a nobis malum tam perniciosum uitabitur, si eiusdem

mali et origo et magnitudo noscatur.

Section 4

Hinc diabolus inter initia statim mundi et perit primus et

perdidit. ille angelica maiestate subnixus, ille Deo acceptus et

carus postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit, in

zelum maliuolo liuore prorupit, non prius alterum deiciens instinctu

zeli quam ipse zelo ante deiectus, captiuus ante quam

capiens, perditus ante quam perdens, dum stimulante liuore

homini gratiam datae immortalitatis eripit, ipse quoque id quod

prius fuerat amisit. quale malum est, fratres dilectissimi, quo

angelus cecidit, quo circumueniri et subuerti alta illa et praeclara

sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit. exinde

inuidia grassatur in terris, dum liuore periturus magistro perditionis

obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut

scriptum est: inuidia autem diaboli mors introiuit

in orbem terrarum. imitantur ergo illum qui sunt ex

parte eius.

Section 5

Hinc denique nouae fraternitatis prima odia, hinc parricidia

nefanda coeperunt, dum Abel iustum Cain zelat iniustus, dum

bonum malus inuidia et liuore persequitur. tantum ualuit ad

consummationem facinoris aemulationis furor, ut nec caritas

fratris nec sceleris immanitas nec timor Dei nec poena delicti

cogitaretur. iniuste oppressus est qui iustitiam primus ostenderat,

odia perpessus est qui odisse non nouerat, occisus est

impie qui moriens non repugnabat. et quod Esau fratri suo Iacob

inimicus extitit zelus fuit: nam quia ille benedictionem patris

acceperat, hic in odium persecutionis facibus liuoris exarsit. et

quod Ioseph fratres sui uendiderunt, causa uendendi de aemulatione

descendit: postquam id quod sibi in uisionibus prosperum

fuerat ostensum simpliciter ut fratribus frater exposuit, in inuidiam

maliuolus animus erupit. Saul quoque rex ut Dauid

odisset, ut persecutionibus saepe repetitis innocentem, misericordem,

miti lenitate patientem necare cuperet, quid aliud

quam zeli stimulus prouocauit? quia Goliath interfecto et ope

ac dignatione diuina tanto hoste deleto populus admirans in

laudes Dauid praedicationis suffragio prosiliit, Saul simultatis

adque insectationis furias de liuore concepit. et ne longum faciam

singulos recensendo, pereuntis semel populi adtendamus

interitum. Iudaei nonne inde perierunt, dum Christo malunt

inuidere quam credere? obtrectantes magnalibus quae ille faciebat

zelo excaecante decepti sunt nec ad diuina noscenda cordis

oculos aperire potuerunt.

Section 6

Quae nunc considerantes, fratres dilectissimi, contra tantam

mali perniciem uigilanter et fortiter dicata Deo pectora muniamus.

aliorum mors proficiat ad nostram salutem, inprudentium

poena prouidentibus conferat sanitatem. non est autem quod aliquis

existimet malum istud una specie contineri aut breuibu

terminis et angusto fine concludi. late patet zeli multiplex et

fecunda pernicies. radix est malorum omnium, fons cladium,

seminarium delictorum, materia culparum. inde odium surgit,

animositas inde procedit. auaritiam zelus inflammat, dum quis

suo non potest esse contentus uidens alterum ditiorem. ambitionem

zelus excitat, dum cernit quis alium in honoribus auctiorem.

zelo excaecante sensus nostros adque in ditionem suam

mentis arcana redigente Dei timor spernitur, magisterium Christi

neglegitur, iudicii dies non prouidetur. inflat superbia, exacerbat

saeuitia, perfidia praeuaricatur, inpatientia concutit, furit

discordia, ira feruescit, nec se iam potest cohibere uel regere

qui factus est potestatis alienae. hinc dominicae pacis uinculum

rumpitur, hinc caritas fraterna uiolatur, hinc adulteratur ueritas,

unitas scinditur, ad haereses adque ad schismata prosilitur,

dum obtrectatur sacerdotibus, dum episcopis inuidetur,

dum quis aut queritur non se potius ordinatum aut dedignatur

alterum ferre praepositum. hinc recalcitrat, hinc rebellat de

zelo superbus, de aemulatione peruersus, animositate et liuore

non hominis sed honoris inimicus.

Section 7

Qualis uero est animae tinea, quae cogitationum tabes, pectoris

quanta rubigo zelare in altero uel uirtutem eius uel felicitatem

id est odisse in eo uel merita propria uel beneficia diuina,

in malum proprium bona aliena conuertere, inlustrium prosperitate

torqueri, aliorum gloriam facere suam poenam, uelut quosdam

pectori suo admouere carnifices, cogitationibus et sensibus

suis adhibere tortores qui se intestinis cruciatibus lacerent, qui

cordis secreta maliuolentiae ungulis pulsent. non cibus talibus

laetus, non potus potest esse iocundus. suspiratur semper et

ingemescitur et doletur, dumque ab inuidis numquam liuor exponitur,

diebus ac noctibus pectus obsessum sine intermissione

laniatur. mala cetera habent terminum et quodcumque

delinquitur delicti consummatione finitur. in adultero cessat facinus

perpetrato stupro, in latrone conquiescit scelus homicidio admisso

et praedoni rapacitatem statuit possessa praeda et falsario

modum ponit impleta fallacia. zelus terminum non habet, permanens

iugiter malum et sine fine peccatum, quantoque ille cui

inuidetur successu meliore profecerit tanto inuidus in maius incendium

liuoris ignibus inardescit.

Section 8

Hinc uultus minax, toruus aspectus, pallor in facie, in labiis

tremor, stridor in dentibus, uerba rabida, effrenata conuicia,

manus ad caedis uiolentiam prompta, etiamsi a gladio interim

uacua, odio tamen furiatae mentis armata. et idcirco Spiritus

sanctus dicit in psalmis: noli zelare bene ambulantem

in uia sua. et iterum: obseruabit peccator iustum et

stridet ad eum dentes suos. Deus autem inridebit

eum, quoniam prouidet quia ueniet dies eius. hos

beatus apostolus Paulus designat et denotat dicens: uenenum

aspidum sub labiis eorum et os eorum maledicto

et amaritudine plenum est. ueloces ad effundendum

sanguinem pedes eorum, contritio et calamitas in

uiis eorum, qui uiam pacis non agnouerunt, nec est.

timor Dei ante oculos eorum.

Section 9

Multo malum leuius et periculum minus est cum membra

gladio uulnerantur. facilis cura est ubi plaga perspicua est, et

cito ad sanitatem medella subueniente perducitur quod uidetur.

zeli uulnera abstrusa sunt et occulta, nec remedium curae

medentis admittunt quae se intra conscientiae latebram caeco dolore

cluserunt. quicumque es inuidus et malignus , uideris quam sis

eis quos odisti insidiosus, perniciosus, infestus. nullius magis

quam tuae salutis inimicus es. quisque ille est quem zelo persequeris

subterfugere et uitare te poterit. tu te non potes fugere.

ubicumque fueris, aduersarius tuus tecum est, hostis semper in

pectore est, pernicies intus inclusa est, ineluctabili catenarum

nexu ligatus et uinctus es, zelo dominante captiuus es, nec solacia

tibi ulla subueniunt. perseuerans malum est hominem persequi

ad Dei gratiam pertinentem, calamitas sine remedio est

odisse felicem.

Section 10

Et idcirco, fratres dilectissimi, huic periculo consulens Dominus

ne quis zelo fratris in laqueum mortis incurreret, cum eum

discipuli interrogarent quis inter illos maior esset, qui fuerit,

inquit, minimus in omnibus uobis hic erit magnus.

amputauit omnem aemulationem responso suo, omnem causam

et materiam mordacis inuidiae eruit et abscidit. discipulo Christi

zelare non licet, non licet inuidere. exaltationis aput nos non

potest esse contentio. de humilitate ad summa crescimus, didicimus

unde placeamus. denique et apostolus Paulus instruens

et monens, ut qui inluminati Christi lumine tenebras nocturnae

conuersationis euasimus in factis adque in operibus luminis ambulemus,

scribit et dicit: nox transiuit, dies autem adpropinquauit.

abiciamus ergo opera tenebrarum et induamus

arma lucis. tamquam in die decenter ambulemus,

non in comisationibus et ebrietatibus,

non in concupiscentiis et impudicitiis, non in certaminibus et zelo.

si recesserunt de pectore tuo tenebrae,

si nox inde discussa est, si caligo detersa est, si luminauit sensus

tuos splendor diei, si homo lucis esse coepisti, quae sunt

Christi gere, quia lux et dies Christus est.

Section 11

Quid in zeli tenebras ruis, quid te nubilo liuoris inuoluis,

quid inuidiae caecitate omne pacis et caritatis lumen extinguis,

quid ad diabolum cui renuntiaueras redis, quid Cain similis

existis? homicidii namque facinore constringi eum quisque zelauerit

et odio habuerit fratrem suum declarat Iohannes apostolus

in epistula sua dicens: qui fratrem suum odit homicida

est: et scitis quia omnis homicida non habet in se

uitam manentem. et iterum: qui dicit se in luce esse

et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc

et in tenebris ambulat et non scit quo eat, quoniam

tenebrae excaecauerunt oculos eius. qui odit,

inquit, fratrem suum in tenebris ambulat et non scit quo eat.

it enim nescius in gehennam, ignarus et caecus praecipitatur in

poenam, recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis:

ego sum lumen mundi. qui me secutus fuerit non

ambulabit in tenebris, sed habebit lumen uitae.

sequitur autem Christum qui praeceptis eius insistit, qui per

magisterii eius uiam graditur, qui uestigia eius adque itinera

sectatur, qui id quod Christus et docuit et fecit imitatur secundum

quod Petrus quoque hortatur et monet dicens: Christus

passus est pro uobis relinquens uobis exemplum,

ut sequamini uestigia eius.

Section 12

Meminisse debemus quo uocabulo plebem suam Christus appellet,

quo titulo gregem suum nuncupet. oues nominat, ut innocentia

christiana ouibus aequetur: agnos uocat, ut agnorum

naturam simplicem simplicitas mentis imitetur. quid sub uestitu

ouium lupus latitat, quid gregem Christi qui christianum se

mentitur infamat? Christi nomen induere et non per Christi

uiam pergere quid aliud quam praeuaricatio est diuini nominis,

quam desertio itineris salutaris ? quando ipse doceat et dicat eum

ad uitam uenire qui mandata seruauerit et eum esse sapientem

qui uerba eius audierit et fecerit, doctorem quoque eum maximum

in regno caelorum uocari qui docuerit et sic fecerit, tunc

praedicanti profuturum quod bene adque utiliter praedicatum

fuerit, si id quod ore promitur factis sequentibus inpleatur.

quid uero insinuauit crebrius discipulis suis Dominus, quid inter

monita salutaria et praecepta caelestia custodiendum magis seruandumque

mandauit quam ut eadem dilectione qua discipulos

ipse dilexit nos quoque inuicem diligamus? quomodo autem uel

pacem Domini uel caritatem tenet qui intercedente zelo nec pacificus

potest esse nec carus?

Section 13

Ideo et apostolus Paulus cum pacis et caritatis merita depromeret

cumque adseueraret firmiter et doceret nec fidem sibi nec

eleemosynas nec passionem quoque ipsam confessoris et martyris

profuturam, nisi caritatis foedera integra adque inuiolata seruasset,

adiecit et dixit: caritas magnanima est, caritas

benigna est, caritas non zelat, docens scilicet et ostendens

eum posse caritatem tenere quisque magnanimus fuerit et

benignus et zeli ac liuoris alienus. item alio loco cum moneret

ut homo iam sancto Spiritu plenus et natiuitate caelesti Dei

filius factus non nisi spiritalia et diuina sectetur, ponit et dicit:

et ego quidem, fratres, non potui uobis loqui quasi

spiritalibus sed quasi carnalibus, quasi infantibus

in Christo.. lacte uos potaui, non cibo. nondum enim

poteratis, sed neque nunc potestis. adhuc enim

estis carnales. ubi enim in uobis zelus et contentio

et dissensiones, nonne carnales estis et secundum

hominem ambulatis?

Section 14

Obterenda sunt, fratres dilectissimi, uitia et peccata carnalia

et terreni corporis infesta labes spiritali uigore calcanda, ne dum

iterum ad ueteris hominis conuersationem reuoluimur letalibus

laqueis inplicemur, apostolo hoc idem prouidenter et salubriter

praemonente. itaque, inquit, fratres, non secundum carnem

uiuamus. si enim secundum carnem uiuitis,

incipietis mori: si autem spiritu opera carnis mortificatis,

uiuetis. quotquot enim spiritu Dei aguntur

hi sunt filii Dei. si filii Dei sumus, si templa eius esse

iam coepimus, si accepto Spiritu sancto sancte et spiritaliter

uiuimus, si de terris oculos ad caelum sustulimus, si ad superna

et diuina plenum Deo et Christo pectus ereximus, non

nisi quae sunt Deo et Christo digna faciamus, sicut apostolus

excitat et hortatur. si consurrexistis, inquit, Christo,

quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera

Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae

terrena sunt. mortui enim estis, et uita uestra

abscondita est cum Christo in Deo. cum Christus apparuerit

uita uestra, tunc et uos apparebitis [cum

eo] in gloria. qui ergo in baptismo secundum hominis antiqui

peccata carnalia et mortui et sepulti sumus, qui regeneratione

caelesti Christo consurreximus, quae sunt Christi et cogitemus

pariter et geramus, sicut idem apostolus docet rursus et monet

dicens: primus homo de terrae limo, secundus homo

de caelo. qualis ille e limo, tales et qui de limo:

et qualis caelestis, tales et caelestes. quomodo portauimus

imaginem eius qui de limo est, portemus

et imaginem eius qui de caelo est. imaginem autem

caelestem portare non possumus, nisi in eo quod esse nunc coepimus

Christi similitudinem praebeamus.

Section 15

Hoc est enim mutasse quod fueras et coepisse esse quod non

eras, ut in te diuina natiuitas luceat, ut ad patrem Deum deifica

disciplina respondeat, ut honore et laude uiuendi Deus in homine

clarescat ipso exhortante et monente et eis qui se clarificant

uicem mutuam pollicente. eos, inquit, qui clarificant me

clarificabo, et qui spernit me spernetur. ad quam

clarificationem formans nos ac praeparans Dominus et filius

Dei similitudinem Dei patris insinuans in euangelio suo dicit:

audistis quia dictum est: diliges proximum tibi et

odibis inimicum tibi. ego autem dico uobis: diligite

inimicos uestros et orate pro his qui uos

persecuntur, ut sitis similes patris uestri qui in caelis

est, qui solem suum oriri facit super bonos et mal\'os

et pluit super iustos et iniustos. si hominibus laetum

est et gloriosum filios habere consimiles et tunc magis generasse

delectat, si ad patrem liniamentis paribus suboles subsiciua

respondeat, quanto maior in Deo patre laetitia est, cum

quis sic spiritaliter nascitur, ut in actibus eius et laudibus diuina

generositas praedicetur. quae iustitiae palma est, quae

corona esse te talem, de quo Deus non dicat: filios generaui\'

et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. conlaudet te

potius Christus et inuitet ad praemium dicens: uenite, benedicti

patris mei, percipite regnum quod uobis paratum

est ab origine mundi.

Section 16

His meditationibus conroborandus est animus, fratres dilectissimi,

eiusmodi exercitationibus contra omnia diaboli iacula

firmandus. sit in manibus diuina lectio, in sensibus dominica

cogitatio, oratio iugis omnino non cesset, salutaris operatio perseueret.

spiritalibus semper actibus occupemur, ut quotienscumque

inimicus accesserit, quotiens adire temptauerit, et clausum

aduersum se pectus inueniat et armatum. non enim christiani

hominis corona una est quae tempore persecutionis accipitur.

habet et pax coronas suas, quibus de uaria et multiplici congressione

uictores prostrato et subacto aduersario coronamur.

libidinem subegisse continentiae palma est. contra iram, contra

iniuriam repugnasse corona patientiae est. de auaritia triumphus

est pecuniam spernere. laus est fidei fiducia futurorum mundi

aduersa tolerare. et qui superbus in prosperis non est gloriam

de humilitate consequitur. et qui ad pauperum fouendorum misericordiam

pronus est retributionem thesauri caelestis adipiscitur.

et qui zelare non nouit quique unanimis et mitis fratres

suos diligit dilectionis et pacis praemio honoratur. in hoc uirtutum

stadio cotidie currimus, ad has iustitiae palmas et coronas

sine intermissione temporis peruenimus.

Section 17

Ad quas ut peruenire tu etiam possis qui fueras zelo et liuore

possessus, omnem illam malitiam qua prius tenebaris abice, ad

uiam uitae aeternae uestigiis salutaribus reformare. euelle de

pectore tuo spinas et tribulos, ut te dominicum semen fertili

fruge locupletet, ut diuina et spiritalis seges in copiam fecundae

messis exuberet. uenena fellis euome, discordiarum uirus exclude,

purgetur mens quam serpentinus liuor infecerat, amaritudo

omnis quae intus insederat Christi dulcedine leniatur. de

sacramento crucis et cibum sumis et potum, lignum quod aput

Merrham profecit in imagine ad saporis dulcedinem tibi in ueritate

proficiat ad mulcendi pectoris lenitatem, nec ad medellam

prosperandae ualitudinis laborabis. unde uulneratus fueras inde

curare. ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus iniustis

obtrectationibus inuidebas. bonos imitare, si sectari potes: si

sectari non potes, conlaetare certe et gratulare melioribus. fac te

illis adunata dilectione participem, fac te consortio caritatis et

firaternitatis uinculo coheredem. dimittentur tibi debita, quando

ipse dimiseris: accipientur sacrificia tua, cum pacificus ad Deum

ueneris. sensus adque actus tui diuinitus dirigentur, quando

ea quae diuina et iusta sunt cogitaueris, sicut scriptum est:

cor uiri cogitet iusta, ut a Deo dirigantur gressus

eius.

Section 18

Habes autem multa quae cogites. paradisum cogita, quo Cain

non redit qui zelo fratrem peremit. cogita caeleste regnum, ad

quod non nisi concordes adque unanimes Dominus admittit. cogita

quod filii Dei hi soli possint uocari qui sint pacifici, qui natiuitate

et lege diuina ad similitudinem Dei patris et Christi

respondeant adunati. cogita sub oculis nos Dei stare, spectante

ac iudicante ipso conuersationis ac uitae nostrae curricula decurrere,

peruenire nos tunc demum posse, ut eum uidere contingat,

si ipsum nunc uidentem delectemus actibus nostris, si

nos dignos gratiae eius et indulgentiae praebeamus, si placituri

semper in regno in hoc mundo ante placeamus.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?