Ad Nationes

Tertullian c. 197-200 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Book 1

LIBER PRIMUS.

Chapter 1

Testimonium ignorantiae uestrae, quae iniquitatem dum

defendit, reuincit, in promptu est, quod omnes qui uobiscum

retro ignorabant et uobiscum oderant, simul eis contigit scire,

desinunt odisse quia desinunt ignorare, immo fiunt et ipsi

quod oderant et incipiunt odisse quod fuerant. adeo quo l tidie

adolescentem numerum Christianorum ingemitis, obsessam

uociferamini | ciuitatem, in agris, in castellis, in insulis Christianos;

omnem sexum, omnem aetatem, omnem denique

dignitatem transgredi a uobis quasi detrimento doletis. nec

tamen hoc ipso ad aestimationem alicuius latentis boni animos

promouetis. non licet rectius suspicari, non libet propius

experiri; hic tantum curiositas humana torpescit. amatis ignorare

quod alii gaudeant inuenisse; mauultis nescire, quia iam

odistis, quasi certe non odituros uos sciatis. atquin si nullum

erit meritum odii, repel rietur optimum utique ab iniustitia

priore discedere: sin uero causa constiterit, nihil odio detrahetur,

quod adeo amplius iustitiae! conscientia cumulabitur.

nisi si emendari pudet, aut excusari piget. scio plane qua

responsione soletis redundantiae nostrae testimonium conuenire:

non utique eo bonum praeiudicari, quia plerosque conuerltat

et sibi rapiat, inquitis. noui demutationem mentis in

malas partes. quot desertores bonae uitae? quot transfugae

in peruersum? multi bona fide, immo iam plures pro extremitatibus

temporum. uerum deficit adaelquatio comparationis

istius. nam de malo ita constat apud omnes, ut ne ipsi quidem

rei, qui ad malum transeunt et a bonis in peruersa diuerltunt,

defendere malum pro bono audeant. turpia timori, pudori

impia habent. denique gestiunt latere, deuitant apparere, trepidant

deprelhensi, negant accusati; ne torti quidem facile

aut semper confitentur, [ certe damnati maerent. exprobrant

etenim quod erant in semetipsos, malae mentis ab innocentia

transitum uel astris uel fato imputant. adeo nolunt suum

esse, quia malum negare non possunt. Christiani uero quid

tale conlsequuntur? neminem pudet, neminem paenitet, nisi

tantum pristinorum. si denotatur, gloriatur, si trahitur, non

subsistit, si accusatur, non delfendit, interrogatus confitetur,

damnatus gloriatur. quod hoc malum est in quo mali natura

cessat?

Chapter 2

In quo ipsi etiam contra formam iudicandorum malorum

iudicatis. nam nocentes quidem perductos, si admissum negent,

tormentis urgetis ad confessionem, Christianos uero sponte confessos

tormentis comprimitis ad negationem. quae tanta peruersitas,

ut confessioni | repugnetis, tormentorum officia mutetis,

grati reum euadere, inuitum compellentes negare? praesides

extorquendae ueritatis de solis nobis mendacium exquiritis, ut

dicamus nos non esse quod sumus. opinor, non uultis nos

malos esse ideoque gestitis de isto nomine excludere. sane

ceteros ad hoc tenditis et carnificatis, ut negent quod esse

dicuntur. atquin illis negantibus non creditis: nobis, si negauerimus,

statim creditis. II si certi estis nos nocentissimos esse,

cur etiam in hoc aliter quam nocentes a uobis agimur? non

dico quod neque accusationi neque recusationi spaltium commodetis

(soletis inaccusatos et indefensos non temere

damnalre): sed, uerbi gratia, si de homicida consultatur, non statim

confesso eo nomen homicidae dispuncta causa est aut satiata

cognitio. quamquam confessis difficile crediltis, uerum insuper

consequenltia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus telis,

quibus in locis, quibus spoliis sociis receptoribus, ne quid

-omnino mali hominis deli aut desit aliquid instruendae

ad sententiam ueritati. porro de nobis, quos atrocioribus ac

pluribus criminibus deputatis, breuiora ac leuiora elogia

conficitis. credo, non uultis oneratos, quos omni opere perditos

uultis, aut non putatis requirenda quae nos l tis. hoc ergo

peruersius, si cogitis negare de quibus certissime scitis. immo,

quo magis odio uestro competebat seposita forma iudicandi

proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis

liberar letis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo

magis inimicitiae satiarentur exaggeratione poenarum, dum

recognoscitur quot quisque iam conuiuia illa celebrasset, quotiens

in tenebris incursas lset incesta? quid? quod eradicandi

generis diffundenda erat requisi ltio, porrigenda quaestio in

socios consciosque. perducerentur infantariae et coci, ipsi

canes pronubi, emendata res esset. etiam spectaculis gratia

adgregaretur. quanto enim studio in caueam II conueniretur

depugnaturo aliquo qui centum infantes deuoras lset? si enim

tam horrenda tamque monstruosa de nobis defe l runtur, utique

erui debuerunt, ne incredibilia uiderentur et odilum in nos

publicum refrigesceret. nam et plerique fidem talium temperant,

honorantes naturam, quae quam quaerere pabulum ferinum

quam concubitum ab humano genere praeclusit.

Chapter 3

Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores

scelerum longe minorum, cum talibus tam horrendis et

omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis

neque confessionem recipiendo, iudicantibus semper llaborandam,

neque exquisitionem digerendo, damnatoribus semper

consulendam, iam apparet omne in nos crimen non alicuius

sceleris, sed nominis dirigi. adeo, si de criminum ueritate

constaret, ipsa criminum nomina damnatis accommodarentur,

ut ita pronunltiaretur in nos: illum homicidam uel incestum

uel quodcunque iacltamur duci suffigi ad bestias dari placet.

porro sententiae uestrae nihil nisi Christianum confessum

notant. nullum criminis nomen exstat, nisi nominis crimen

est. haec etenim est reuera ratio totius odii aduersus | nos.

nomen in causa est, quod quaedam occulta uis per uestram

ignolrantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo quod uos pro

certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur,

et ne reprobentur facile, non uultis inquirere, ut

nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur. adeo

ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur,

dehinc negantes liberamur, tota impuniltate praeteritorum, iam

non cruenti neque incesti, quia nomen illud amisimus. sed

dum haec ratio suo loco ostenditur, uos quam insequilmini ad

expugnationem nominis, edite: quod nominis crimen, quae

offensa, quae culpa? praescribitur enim uobis non posse crimina

obicere quae neque institutum dirigit neque probatio adsignat

neque sententia elnumerat. quod praesidi offeratur, quod de

reo inquiratur, quod respondetur uel negatur, quod de consilio

recitatur, id reum agnosco. itaque de nominis merito si qui

reatus est nominum, si qua accusatio uocabulorum, ego arbitror

nullam esse uocabulo aut nomini querellam, nisi cum

quid aut barbarum sonat aut infaustum sapit uel inpudicum

uel aliter quam enuntiantem deceat aut audientem delectet.

haec uocalbulorum aut nominum crimina, sicuti uerborum atque

sermonum barbalrismus est uitium et soloecismus et insulsior

figura. Christianum uero nomen, quantum significatio

est, de unctione interpretatur. etiam cum corrupte a uobis

Chrestiani pronuntiamur (nam ne nolminis quidem ipsius liquido

certi estis), sic quoque de suauitate uel boniltate modulatum

est. detinetis igitur in hominibus innoxiis etiam nomen innoxium

nostrum, non incommodum linguae, non auribus asperum,

non homini malum, non patriae infestum, sed et Graecum

cum aliis, et sonorum et interpretatione iucundum. et

utique non gladio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina.

Chapter 4

Sed dicitis sectam nomine puniri sui auctoris. primo

quidem sectam de auctoris appellatione notari utique probum

usitatumque ius est, dum philosophi quoque de auctoribus

cognominentur Pythagorici et Platonici, ut medici Erasistratei

et grammatici Aristarchii. itaque si ob auctorem malum mala

secta, tradux mali nominis plectitur. atquin temeritate praesumeretur.

prius erat cognoscere auctorem, ut cognosceretur

secta, quam de secta inspectionem auctoris retinere. at nunc

necessario ignorando- sectam, quia iglnoratis auctorem, aut non

recensendo auctorem, quia nec sectam recensetis, in solum

nomen inpingitis, quasi in illo detinentes sectam et auctorem,

quos omnino non nostis. et tamen philosophis patet libertas

transgrediendi a uobis in sectam et ad auctorem et suum nomen,

nec quisquam illis odium monet, cum in mores ritus cultus

uictusque uestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem

elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum,

ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam

inpune iaculentur. sed ueritatem saeculo operosissimam

philosophi quidem affectant, possident autem Christiani, ideoque

qui possident magis displicent, quia qui affectat, inludit, qui

possidet, defendit. denique Socrates ex ea parte damnatus

est, qua propius temptauerat ueritatem, deos uestros destruendo.1

quamquam nondum tunc in terris nomen Christianum, tamen

ueritas semper damnabatur. itaque et sapientem non negabitis,

cui etiam || Pythius uester testimonium dixerat. uirorum,

inquit, omnium Socrates | sapientissimus. uicit Apollinem ueritas,

ut ipse aduersus se pronuntiaret; | confessus est enim se

deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans

qui deos abnuebat. porro apud uos eo minus sapiens, quia

deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens. quo

more etiam nobis soletis: bonus uir Lucius Titius, tantum

quod Christianus. item alius: ego miror Gaium Seium grauem

uirum factum | Christianum. pro stultitiae caecitate laudant,

quae sciunt, uituperant, quae nesciunt, et id quod sciunt eo

quod nesciunt uitiant. nemini subuenit, ne ideo bonus quis

et prudens, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens

et bonus, cum sit humanius occulta manifestis | adiudicare

quam manifesta de occulto praeiudicare. alii quos retro ante

hoc nomen uagos uiles improbos norant, emendatos repente

mirantur, et tamen mirari quam assequi norunt: alii tanta

obstinatione certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas

de commercio istius nominis capere possunt. scio maritum

unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui

ne mures quidem in cubiculum inrepentes sine gemitu suspicionis

sustinebat, comperta causa nouae sedulitatis et inusitatae

captiuitatis omnem uxori patientiam obtulisse, negasse zelotypum,

maluisse | lupae quam Christianae maritum; ipsi suam

licuit in peruersum demutare | naturam, mulieri non permisit

in melius reformari. II pater filium, de quo queri desierat, exheredauit.

dominus seruum, quem praeterea necessarium

senserat, in ergastulum dedit. simul quis intellexerit Christianum,

mauult nocentem. nam et ipsa per se traducitur disciplina

nec aliunde prodimur quam de bono nostro. sic et mali de

suo malo radiant? aut nos soli contra instituta naturae pessimi

de bono denotamur? quid enim insigne praeferimus, nisi

primam sapientiam, qua friuola humanae manus opera non

adoramus, abstinentiam, | qua ab alieno temperamus, pudicitiam,

quam nec oculis contaminamus, misericordiam, qua super indigentes

flectimur, ipsam ueritatem, qua offendimus, ipsam

libertatem, pro qua mori nouimus? qui uult intellegere, qui

sint Christiani, istis indicibus utatur necesse est.

Chapter 5

Quod ergo dicitis: pessimi et probrosissimi auaritia

luxuria improbitate, non negabimus quosdam. sufficit et hoc

ad testimonium nominis nostri, si non omnes, si non plures.

necesse est in corpore, et quantum uelis integro aut puro,

uti naeuus aliqui effruticet aut uerrucula exsurgat aut lentigo

sordescat. caelum ipsum nulla serenitas tam colata purgat,

ut non alicuius nubiculae flocculo resignetur. modica macula

in fronte, in parte quadam exemplari uisa, a quo uniuersitas

munda est. maior boni portio modico malo ad testimonium

sui utitur. cum tamen aliquos de nostris malos probatis,

iam hoc ipso Christianos non probatis. quaerite sectam cui

malitiae deputatur. ipsi in conloquio, si quando aduersus

nos, cur ille, inquitis, II fraudator, si abstinentes Christiani?

cur immitis, si misericordes? adeo testimonium redditis non

esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani

retorquetis. multum distantiae inter crimen 1 et nomen,

inter opinionem et ueritatem. nam et nomina sic sunt instituta,

ut fines suos habeant inter dici et esse. quot denique

philosophi dicuntur nec tamen legem philosophiae adimplent?

omnes nomen de professionibus gestant, sed ducunt

nomen sine professionis praestantia qui superficie uocabuli

infamant ueritatem, non statim sunt, quia dicuntur, sed quia

non sunt, frustra dicuntur et fallunt eos qui rem nomini addicunt,

cum de re status nominis competat. et tamen eiusmodi

neque congregantur neque participant nobiscum facti per

delicta denuo uestri, quando ne illis quidem misceamur, quos

uestra uis atque saeuitia ad negandum subegit. utique enim

facilius inter nos inuiti desertores disciplinae quam uoluntarii

continerentur. | ceterum sine causa uocatis Christianos, quos

ipsi negant Christiani, qui se negare non norunt.

Chapter 6

His propositionibus responsioni busque nostris, quas ueritas

de suo suggerit, quotiens comprimitur et coartatur conscientia

uestra, tacita ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad

arulam quandam, id est legum auctoritatem, quod utique non

plecterent sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum

constitisset. quid ergo prohibuit apud exsecutores quoque

legum perinde constare, cum de ceteris criminibus, quae similiter

II legibus arcentur ac puniuntur, nisi prius requiratur,

poena cessat? uerbi gratia homicidam, adulterum lege: discutitur

tamen de ordine admissi, et tamen cognitum est omnibus

genus facti. Christianum puniunt | leges. si quod est

factum Christiani, erui debet. nulla lex prohibet inquirere,

atquin pro legibus facit inquisitio. quomodo enim legem obseruabis

cauendo quod lege prohibetur, adempta ! diligentia

cauendi per defectionem agnoscendi quid obserues ? nulla sibi

lex debet conscientiam iustitiae suae, sed eis, a quibus captat |

obsequium. ceterum suspecta lex est, si probare se non uult.

merito igitur tamdiu iustae in Christianos et reuerendae et

obseruandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur,

merito post agnitionem iniquissimae repertae cum suis machaeris

et patibulis et leonibus despuuntur. legis iniustae

honor nullus est. ut opinor autem, dubitatur de iniquitate

legum quarundam, cum quotidie nouis consultis constitutisque

duritias nequitiasque earum temperetis.

Chapter 7

Unde ergo, inquitis, tantum de uobis famae ) licuit, cuius

testimonium suffecerit forsitan conditoribus legum? quis, oro,

sponsor aut illis tunc aut exinde uobis de fide? fama est. 1

nonne haec est fama malum, quo non aliud uelocius

ullum? cur malum, si uera semper sit? non mendacio?

plurimumque ne tum quidem, cum uera defert, a libidine

mendacii cessat, ut non falsa ueris intexat adiciens detrahens

uarietate confundens. quid? quod ea II condicio illi, ut nonnisi

quoad mentitur perseueret. tamdiu enim uiuit quamdiu non

probat quicquam, siquidem approbata cadit et quasi officio

nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur,

nec quisquam dicit uerbi gratia: hoc Romae aiunt factum, aut:

fama est illum prouinciam sortitum, sed: ille prouinciam sortitus

est, et: hoc factum est Romae. nemo famam nominat

nisi incertus, quia nemo sit fama sed conscientia certus; nemo

famae credit nisi stultus, | quia sapiens non credit incerto.

fama quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando

ore exorta sit necesse est, exinde in traduces quodammodo

linguarum et aurium serpit et modicum originum uitium

maius rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud

os mendacia seminauerit, quod saepe fit aut aemulationis ingenio

aut suspicionis arbitrio aut etiam noua mentiendi uoluptate.

sed bene quod omnia tempus reuelat, testibus sententiis

et prouerbiis uestris ipsaque natura, quae ita ordinata est,

ut nihil lateat, etiam quod fama non prodidit. uidete, qualem

prodigiam aduersus nos subornastis, quia quod semel

detulit tantoque tempore | ad fidem corroborauit usque adhuc

probare non potuit. principe Augusto nomen hoc ortum est,

Tiberio disciplina eius inluxit, sub Nerone damnatio inualuit,

ut iam hinc de persona persecutoris ponderetis: si pius ille

princeps, impii Christiani, si iustus, si castus, iniusti et incesti

Christiani, si non hostis publicus, II nos publici hostes;

quales simus, damnator ipse demonstrauit, utique aemula sibi

puniens. et tamen permansit erasis omnibus hoc solum institutum

Neronianum, iustum denique ut dissimile sui auctoris.

igitur aetati nostrae nondum anni CCL. tot iniqui interea, |

tot cruces diuinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae, tot

panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum,

et adhuc Christianis sola fama decernit. habet quidem grande

fundamentum de uitio ingenii humani: felicius in acerbis atrocibusque

mentitur. quanto enim proni ad malitiam, tanto ad

mali fidem opportuni estis; facilius denique falso malo quam

uero bono creditur. si quem tamen apud uos prudentiae

locum iniquitas reliquisset, ad explorandam famae fidem utique

iustitia poscebat dispicere, a quibus potuisset fama in

uulgus et ita in totum orbem dari. ab ipsis enim Christianis

non opinor, cum uel ex forma ac lege omnium mysteriorum

silentii fides debeatur. quanto magis talium quae prodita

non uitarent interim humana animaduersione praesentaneum

supplicium ? si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei.

oro uos, extraneis unde notitia, cum etiam iusta et

licita mysteria omnem arbitrum extraneum caueant, nisi inlicita

minus spernunt? atquin extraneis tam ignorare quam

confingere magis competit. at domesticorum curiositas furata

est per rimulas et cauernas. quid? cum domestici eros

uobis proderent? omnes a nullis magis prodimur, quanto magis,

si atrocitas tanta sit, quae iustitia indignationis omnem familiaritatis

fidem rumpat? non potuerit continere, quod horruit mens,

quod expauit oculus. hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto

impatientiae iure prosiluit deferre, non et probare gestiit, et

ille, qui audiit, non et uidere curauit; siquidem par fructus

est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod

audit etiam sibi credat. tunc, inquitis, primo delatum et exhibitum

est, auditum et inspectum est atque exinde famae

commendatum. hoc quidem superscendit omnem admirationem,

si semel deprehensum est, quod semper admittitur; nisi desiuimus

iam talia factitare. atquin et idem uocamur, et in isdem

deputamur et de die redundamus; quod plures, hoc pluribus

odiosi. magis increscit odium increscente materia: proficiente

multitudine reorum, quid ita non proficit multitudo nuntiatorum?

quod sciam, et conuersatio notior facta est, scitis et

dies conuentuum nostrorum, itaque et obsidemur et opprimimur

et in ipsis arcanis congregationibus detinemur. quis umquam

tamen semeso cadaueri superuenit? quis in cruentato

paine, uestigia dentium deprehendit? quis tenebris repentino

lumine inruptis inmunda aliqua, ne dixerim incesta, indicia

recognouit? si praemio impetramus, ne tales in publicum

extrahamur, quare et opprimimur? possumus et omnino non

extrahi. quis enim proditionem criminis alicuius sine crimine

ipso ant uendit aut redimit? II sed quid extraneis speculatoribus

et indicibus detractem, qui talia obiciatis quae non ab

ipsis nobis cum maxima uociferatione publicentur aut statim

audita, si prius demonstrantur, aut postea reperta, si interim

celantur? sine dubio enim initiari uolentibus mos est prius

ad magistrum sacrorum uel patrem adire. tum ille dicet:

infans tibi, qui adhuc uagit, necessarius, qui immoletur, et

panis aliquantum, qui in sanguine intingatur; praeterea

candelabra, quae canes annexi deturbent, et offulae, quae eosdem

canes: sed et mater aut soror tibi necessaria est. quid,

si nullae erunt? opilnor, legitimus us Christianus esse non poteris.

haec, oro uos, denuntiata ab aliis sustinent prodi? uerum

opus non est scire illos. prius fallaciae negotium perpetratur:

ignaris et dapes et nuptiae subiciuntur; nihil. enim umquam

retro de Christianis mysteriis audierant. tamen postea cognoscant

necesse est uel aliis quos inducunt praeministranda. |

ceterum quam uanum est profanos scire quod nesciat | sacerdos?

tacent igitur et accepto ferunt, et nihil tragoediae

Thyestae uel Oedipodis erumpunt, et non protrahunt ad populum.

fidei de ministris et magistris et de ipsis potiores

morsus iam doctis , ...... rapiunt. si nihil tale probetur, grande

nescio quid aestimari oportet, cuius compensatio tantarum

atrocitatum tolerantia constat. miserae atque miserandae

nationes, ecce proponimuss | uobis disciplinae nostrae sponsionem.

uitam aeternam sectatoribus et conseruatoribus suis spondet,

e contrario profanis et aemulis supplicium aeternum aeterno

igni comminatur; ad utramque causam mortuorum resurrectio

praedicatur. uiderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur;

interim credite, quemadmodum nos. uolo enim scire, si

per talia scelera adire parati estis, quemadmodum nos? ueni,

si quis es, demerge ferrum in infantem; uel si alterius

officium est, tu modo specta morientem animam antequam uixit,

certe excipe rudem sanguinem in quo panem tuum saties,

uescere libenter; interea discumbe, dinumera loca, ubi mater

aut soror torum presserit; nota diligenter, ut, cum tenebrae

inruerint, temptantes scilicet diligentiam singulorum, non erres

extraneam incursans: piaculum feceris, nisi incestum. haec

cum expunxeris, uiues in aeuum. cupio respondeas, si tanti

facis aeternitatem? immo idcirco nec credis, etiam si credideris,

nego te uelle, etiam si uelles, nego te posse. cur autem

alii possint, si uos non potestis? cur non possitis, si alii possunt?

inpunitatem, aeternitatem quanto constare uultis?

a...... nobis omni modo redimendae uidentur? an alii ordines

denjtium Christianorum, et alii specus faucium, et alii ad incesti

| libidinem nerui? non opinor. satis enim est nobis sola

uerutate a uestra positione discerni.

Chapter 8

Plane, tertium genus dicimur. an, Cynopennae aliqui

uel Sciapodes uel aliqui de subterraneo || Antipodes? si qua

istic apud uos saltem ratio est, edatis uelim primum et secundum

genus, ut ita de tertio constet. Psammetichus quidem

putauit ibi se de ingenio explorauisse prima generis. dicitur

enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum

alendos tradidisse nutrici quam et ipsam propterea elinguauerat,

ut in totum exules uocis humanae non auditu formarent

loquellam, sed de suo promentes eam primam nationem

designarent cuius sonum natura dictasset. prima vox beccos

renuntiata est; interpretatio | eius panis apud Phrygas nomen

est; Phryges primum genus exinde | habentur. sed unum hoc

erit de uanitatibus uestrarum fabularum non otiose nobis

retractandum, quo fidem uestram uanitatibus quam ueritatibus

deditam demonstrare gestimus. an omnino credibile sit, tali

membro desecto, uastato ipsius animae -organo et utique

radicitus caeso, castratis faucibus quae etiam extrinsecus

Periculose uulnerantur, exinde tabo in praecordia refluente,

postremo aliquandiu cessantibus alimentis uitam nutrici illi

per!durauisse? age nunc, perseuerauerit Philomelae medicamentis

| , quam et ipsam prudentiores non linguae

caede, | doris rubore mutam interpretantur. si ergo

uixit, potuit effutire aliquid obtusum. et exarticulatum sonum

tinnitumque sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua

stupente de solis faucibus cogi licet. id fors tunc infantes,

quia II unicum, facilius commentati paulo modulatius, utpote

linguatuli, in inuentum alicuius interpretationis impegerint.

sint nunc primi Phryges, non tamen tertii Christiani. quantae

enim aliae gentium series post Phrygas? uerum recogitate,

ne quos tertium genus dicitis principem locum optineant, siquidem

non ulla gens non Christiana. itaque quaecumque gens

prima, nihilominus Christiana. ridicula dementia | nouissimos

dicitis et tertios nominatis. sed de superstitione tertium genus

deputamur, non de natione, ut sint Romani, Iudaei,1 dehinc

Christiani. ubi autem Graeci? uel si in Romanorum superstitionibus

censentur, quoniam quidem etiam deos Graeciae

Roma sollicitauit, ubi saltem Aegyptii, et ipsi, quod sciam,

priuatae curiosaeque religionis? porro si tam monstruosi,

qui tertii loci, quales habendi, qui primo et secundo antecedunt?

Chapter 9

Sed quid ego mirer uana uestra, cum ex forma naturali |

concorporata et concreta intercessit malitia et stultitia sub

eodem mancipe erroris? sane, quia non miror, enumerem

necesse est, ut uos recognoscendo miremini, in quantam stultitiam

incidatis, qui omnis cladis publicae uel iniuriae nos

causas esse uultis. si Tiberis redimundauerit, si Nilus non

redundauit, si caelum stetit, si terra mouit, si . . ..tiua uastauit,

si famis afflixit, statim omnium uox: Christi ....tum!

quasi modicum habeant aut aliud metuere qui deum .........

opinor, ut contemptores deorum uestrorum haec iacula eorum

prouocamus. ut supra edidimus, aetatis nostrae nondum anni

trecenti: quantae clades ante id spatium supra uniuersum

orbem ad singulas urbes et prouincias ceciderunt? quanta

bella externa et intestina? quot pestes, fames, ignes, hiatus

motusque terrarum saeculum digessit? | ubi tunc Christiani,

cum res Romana tot historias laborum suorum subministrauit?

ubi tunc Christiani, cum Hiera, Anaphe et Delos et Rhodos

et Cea insulae multis cum milibus hominum pessum ierunt,

uel quam Plato memorat maiorem Asia aut Africa in Atlantico

mari mersam? cum Vulsinios de caelo, Pompeios de suo

monte perfudit ignis? cum terrae motu mare Corinthium

ereptum est? cum totum orbem cataclysmus aboleuit? ubi

tunc, non dicam contemptores deorum Christiani, sed ipsi dei

uestri, quos clade illa posteriores loca, oppida approbant in

quibus nati morati sepulti sunt, etiam quae ccondiderunt?

non alias enim superfuissent ad hodiernum, nisi Postuma cladis

illius. si relegere et reuoluere non curatis testimonia |

temporum, aliter uobis renuntiata, inprimis ne deos uestros

iniustissimos pronuntietis, qui propter contemptores etiam

cultores suos laeduntt, tunc nec uosmetipsos errare probatis,

si deos traditis qui uos | a meritis profanorum non discernunt?

quodsi, ut unus atque alius uanissimus ait, idcirco uobis quoque

irascuntur, quoniam de nostra eradicattione neglegitis, absolutum

est de infirmitate et mediocritate eorum: nam non

irascerentur uobis in animaduersione cessantibus, si ipsi ex se

quid possent. quanquam et alias confitemini istud, si quando

illos supplicio II nostro uidemini ulcisci. si ab alio aliud, a

maiore defenditur. pudeat igitur deos ab homine defendi.

Chapter 10

Effundite iam omnia uenena, omnia calumniae tela infligite

huic nomini, non cessabo ultra repellere, at postmodum

obtundentur expositione totius nostrae disciplinae. | nunc uero

eadem ipsa de nostro corpore uulsa in uos retorquebo, eadem

uulnera criminum in uobis defossa monstrabo, quo machaeris

uestris admentationibusque cadatis. iam primo quod in nos

generali accusatione dirigitis, diuortium ab institutis maiorum,

considerate | etiam atque etiam, ne uobiscum communicemus

crimen istud. ecce enim per omnia uitae ac disciplinae corruptam,

immo deletam in uobis antiquitatem recognosco. de

legibus quidem iam supra dictum est, quod eas nouis de die

consultis constitutisque obruistis. de reliqua ue:ro conuersationis

humanae dispositione palam subiacet, quanta a maioribus

mutaueritis, cultu habitu apparatu ipsoque uictu ipsoque

sermone; nam pristinum ut rancidum relegatis. exclusa ubique

antiquitas in negotiis, in officiis; totam auctoritatem maiorum

uestra auctoritas deiecit. sane, quod uobis magis probro est,

laudatis semper uetustates et nihilominus recusatis. qua

peruersitate tanta | maiorum apud uos permanere,

probari debuerunt, cum ea, quae probatis, recusetis? sed et

ipsum quod uidemini a maioribus traditum fidelissime custodire

et defendere, uel quo maxime reos nos transgressio\ is

postulatis, de quo totum odium Christiani nominis animatur,

deorum dico culturam, perinde a uobis destrui ac despici ostendam.

nisi quod perinde: nos enim contemptores deorum

haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino

non esse. quod omnino est, id contemni potest, quod

nihil est, nihil patitur. igitur quibus est, ab eis patiatur

necesse est. quo magis oneramini credentes esse et contemnentes,

colentes et despuentes, honorantes et lacessentes. licet

etiam hinc recognoscere inprimis: cum alii alios deos colitis,

eos, quos non colitis, utique contemnitis. praelatio alterius

sine alterius contumelia non potest, nec ulla electio non reprobatione

componitur. qui de pluribus suscipit aliquem,

eum, quem non suscipit, despexit. sed tot ac tanti ab omnibus

coli non possunt. iam ergo tunc primo contempsistis,

non ueriti scilicet | ita instituere, ut omnes coli non possent.

at enim illi sapientissimi ac | prudentissimi maiores, quorum

institutis renuntiare non nostis maxime | in persona deorum

uestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. mentior, si

numquam censuerant, ne qui imperator fanum, quod in bello

uouisset, prius dedicasset quam senatus probasset; ut contigit

M. Aemilio, qui uouerat Alburno deo. utique enim impiissi- ;

mum, immo contumeliosissimum | admissum est, in arbitrio et

libidine sententiae humanae | locare honorem diuinitatis, ut

deus non sit, nisi cui esse permiserit senatus. | saepe censores

inconsulto populo * adsolauerunt. certe Liberum | Patrem cum

socru sua consules senatus auctoritate non urbe solummodo,

uerum tota Italia eliminauerunt. ceterum Serapem et Isidem II

et Arpocraten et Anubem prohibitos Capitolio Varro commemora

t. eorumque aras a senatu deiectas nonnisi per uim popularium

restructas. sed tamen et Gabinius consul kalendis

Ianuariis, cum uix hostias probaret prae popularium coetu,

quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit

senatus censuram quam impetum uulgi et aras institui prohibuit.

habetis igitur in maioribus uestris, etsi non nomen,

attamen sectam Christianam, quae deos neglegit. horum si

uos saltem integrum honoribus uestris ** rei essetis laesae

religionis, sed inuenio conspirasse a uobis tam superstitionis

quam impietatis profectum. quanto enim inreligiosiores deprehendimini?

priuatos enim deos, quos Lares et Penates

domestica consecratione perhibetis, domestica et licentia inculcatis

uenditando, pignerando pro necessitate ac uoluntate.

essent quidem tolerabiliora eiusmodi contumaciae sacrilegia,

nisi quod eo iam contumeliosiora quod modica. sed aliquo

solacio priuatorum et domesticorum deorum querellae iuuantur,

quod publicos turpius contumeliosiusque tractetis. iam primum,

quos in hastarium regessistis, publicanis subdidistis,

omni quinquennio inter uectigalia uestra proscriptos addicitis |

sic Serapeum, sic Capitolium petitur, addicitur diuinitas, conducitur,

... sub eadem uoce praeconis, eadem exactione

quaestoris. sed enim agri tributo onusti uiliores, hominum

capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt captiuitatis

notae et poenae): dei uero, qui magis tributarii5 magis sancti,

immo qui magis sancti, magis tributarii. maiestas II prostituitur

in quaestum, negotiatio religione proscribitur, sanctitas

locationem mendicat. exigitis mercedem pro solo templi, pro

aditu sacri, pro stipibus, pro hostiis. uenditis totam diuinitatem.

non licet eam gratis coli. plus denique publicanis reficitur

quam sacerdotibus. non suffecerat uectigalium deorum

contumelia, de contemptu scilicet aestimanda, nec contenti

estis deis honorem non habuisse, nisi etiam, quemcumque

habetis, depretietis aliqua indignitate. quid enim omnino ad

honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis uestris ex

aequo praebeatis? exstruitis deis templa, aeque mortuis templa;

extruitis aras deis, aeque mortuis aras; easdem titulis

superscribitis litteras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique

ars aut negotium aut aetas fuit: senex de Saturno, imberbis

de Apolline, uirgo de Diana figuratur et miles in Marte

et in Vulcano faber ferri consecratur. nihil itaque mirum, si

hostias easdem mortuis quas et deis caeditis eosdemque Odores

excrematis. quis istam contumeliam excuset, quae utut

mortuos cum deis deputet? regibus quidem etiam sacerdotia

adscripta sunt sacrique apparatus et tensae et currus et

solisternia et lectisternia, leaetitiae et ludi. plane, quoniam

illis caelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum:

primo quidem, quod non decuerit alios eis | adnumerari, quasi

his datum sit post mortem deos fieri; secundum, quod tam |

.......e atque manifeste coram populo non peieraret

contemplator .... is in caelum recepti, nisi contemneret, quos

deieraret, quam ipse, II quam ei, qui ei peierare permittunt.

consentiunt enim ipsi nihil esse quod deierant, immo insuper

et praemio afficiunt, quia publice contempser it periurii uindices.

quanquam periurii apud uos quotusquisque purus est?

immo iam per deos deierandi periculum euanuit, potiore habita |

religione per Caesarem deierandi, quod et ipsum ad offuscationem

pertinet deorum uestrorum; facilius enim per Caesarem

peierantes punirentur quam per ullum Iouem. sed contemptus

honestior est, habens quandam superbiae gloriam; uenit enim

aliquando etiam de fiducia uel conscientiae securitate uel

naturali sublimitate animi. derisus uero quanto lasciuior, | tanto

denotatior ad contumeliae morsum. recognoscite igitur, quam

derisores inueniamini numinum uestrorum. non dico quales

sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quaeque mactatis,

de opimis autem et integris superuacua esui capitula et ungulas

et plumarum setarumque praeuulsa, et si quid domi quoque

abiecturi fuissetis. omitto | quae bulgae aut sacrilegae

gulae uidebuntur *** maiorum prope religionem conuenire:

atquin doctissimi, grauissimi, quatenus grauitas atque prudentia

de doctrina proficere creduntur, et inreuerentissimi.

erga deos uestros semper existunt, nec eis cessat litteratura,

qu..... aut turpius aut uana aut falsa de deis inferat. ab

ipso exordiarr uate uestro, ius unde omne et omne aequum,

cui quantum honorem adiudicatis, tantum deis uestris derogastis,

magnificando qui de eis lusit. adhuc meminimus Homeri.

ille, opinor, est qui diuinam maiestatem II humana

condicione tractauit, casibus et passionibus humanis deos imbuens,

qui de illis fauore diuersis gladiatoria quodammodo

paria composuit, Venerem sauciat sagitta humana, Martem

tredecim mensibus | in uinculis detinet fortasse periturum,

eadem Iouem paene perpessum | a caelitum plebe traducit aut

lacrimas eius super Sarpedonem | excutit aut luxuriantem cum

Iunone foedissime inducit commendato | libidinis desiderio per

commemorationem et enumerationem | amicarum. exinde quis

non poetarum ex auctoritate principis sui in deos insolens

aut uera prodendo aut falsa fingendo? et tragici quidem aut

comici pepercerunt, ut non aerumnas ac poenas dei praefarentur?

taceo de philosophis, quos superbia seueritatis et

duritia disciplinae ab omni timore securos nonnullus etiam

afflatus ueritatis aduersus deos erigit. denique et Socrates

in contumeliam eorum quercum et canem | et hircum iurat.

nam etsi idcirco damnatus est, cum paenituerit | Athenienses

damnationis, ut criminatores quoque inpenderint, restituitur

testimonium Socrati, et possum retorquere probatum esse

in illo quod nunc reprobatur in nobis. sed et Diogenes

nescio quid in Herculem | lusit, et Romani stili Diogenes Varro

trecentos Ioues, seu Iuppiteres dicendum est, sine capitibus

inducit. cetera lasciuiae ingenia etiam uoluptates uestras

per dedecus deorum administrant. dispicite apud uos Lentulorum

et Hostiorum sacrilegas uenustates, utrum mimos an

deos uestros in strophis et iocis rideatis; sed et histrionicas II

; litteras magna cum uoluptate suscipitis, quae omnem

foeditatem designant deorum. constuprantur coram uobis maiestates

in corpore | inpuro. famosum et diminutum caput imago cuiuslibet

dei uestit. | luget Sol filium fulmine extinctum laetantibus

uobis, Cybela pastorem suspirat fastidiosum non erubescentibus

uobis, et suspirat Iouis elogia modulari. plane religiosiores

estis in gladiatorum cauea, ubi super sanguinem humanum,

super inquinamenta poenarum perinde saltant dei

uestri argumenta et historias nocentibus erogandis ut in ipsis

deis nocentes puniantur. uidimus saepe castratum Attin deum

a Pessinunte, et qui uiuus cremabatur, Herculem induerat.

risimus et meridiani ludi de deis lusum, quo Ditis Pater, Iouis

frater, gladiatorum exsequias cum malleo deducit, , quo Mercurius

in caluitio | pennatulus, in caduceo ignitulus, corpora exanimata

iam mortemue simulantia e cauterio probat. singula

ista quaeque adhuc inuestigare quis possit, si honorem inquietant

diuinitatis, si maiestatis fastigium adsolant? di de contemptu

utique censentur quam eorum qui eiusmodi factitant

quam eorum qui ista suscipiunt. quare nescio, ne plus de

uobis dei uestri quam de nobis querantur. ..... | ex alia

parte adulamini, redimitis si qua delinquitis, et postremo licet

uobis in eos quos esse uoluistis. nos uero in totum auersamur.1

Chapter 11

Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis religionis,

sed superductae monstruosae superstitionis. nam, ut

quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum: hanc

Cornelius Tacitus suspicionem fecit. is enim in quarta Historiarum

suarum, ubi de bello Iudaico digerit, ab origine gentis

exorsus, et tam de ipsa origine quam de nomine religionis

ut uoluit argumentatus, Iudaeos refert in expeditione uastis in

locis | aquae inopia laborantes onagris, qui de pastu aquam

petituri aestimabantur, | indicibus fontis usos euasisse; ita ob

eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Iudaeis coli.

inde opinor praesumptum, nos quoque, ut Iudaicae religionis

propinquos, eidem simulacro initiari. at enim idem Cornelius

Tacitus, sane ille mendaciorum lo quacissimus, oblitus

affirmationis suae in posterioribus refert Pompeium Magnum

de Iudaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse

et perscrutatum nihil simulacri reperisse. ubi ergo is deus

fuerit? utique nusquam magis quam in templo tam memora-

bili, praesertim omnibus praeter sacerdotibus clauso, quo non

uelrerentur extraneum. sed quid ego defendam professus interim

conlfessionem temporalem omnium in uobis ex pari

transferendorum? credatur deus noster asinina aliqua persona;

certe negabitis uos eadem habere nobiscum? sane uos totos

asinos colitis et cum sua Epona, et omnia iumenta et pecora

et bestias, quae perinde cum suis praesepibus conlsecratis. et

hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores omnium tantum

asinarii sumus.

Chapter 12

Sed et qui nos crucis antistites affirmat, conacerdos

erit noster. crucis qualitas signum est de ligno: et eandem

materiam colitis penes uos cum effigie. quanquam sicut

uestrum humana figura est, ita et nostrum sua propria.

uiderint nunc liniamenta, dum una sit qualitas; uiderit forma,

dum ipsum sit dei corpus. quodsi de hoc differentia intercedit,

quanto distinguitur a crucis stipite Pallas At et Ceres

Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis

repraesentatur? pars crucis et quidem maior est omne

robur quod derecta statione defigitur. sed nobis tota crux

imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu.

hoc quidem uos incusabiliores, qui mutilum et truncum

dicastis lignum, quod alii plenum et structum consecrauerunt.

enimuero de reliquo integra est religio uobis integrae

crucis, sicut ostendam. ignoratis autem etiam originem istam

deis uestris de isto patibulo prouenisse. nam omne simulacrum,

seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur,

seu quacumque alia locupletiore materia producitur, plasticae

manus praecedant | necesse est. plasta autem lignum crucis

in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita

et secreta linea crucis situs est, quod caput emicat, quod

spina dirigitur, quod umerorum obliquatio excedit si statueris

hominem manibus expansis, imaginem crucis feceris.

huic igitur exordio et uelut statumini argilla desuper intexta

paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem

placuit argillae, intus cruci ingerit; inde circino et plumbeis

modulis praeparatio simulacri in marmor, in lutum, uel aes

uel argentum II uel quodcumque placuit deum fieri, transmigratur.

a cruce argilla, ab argilla deus: quodammodo

transit crux in deum per argillam. crucem igitur consecratis,

a qua incipitur consecratus. exempli gratia dictum erit: nempe

de oliuae nucleo et nuce persici et grano | piperis sub terra

temperato arbor exsurgit in ramos, in comam, in speciem

sui generis. eam si transferas uel de brachiis eius in aliam

subole utaris, cui deputabitur, quod de traduce prouenit?

non illi grano aut nuci aut nucleo? nam cum tertius gradus

secundo adscribitur, aeque primo secundus, sic tertius redigetur

ad primum transmissus per secundum. nec diutius

super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione

omne omnino genus censum ad ori!ginem refert, quantoque

genus censetur origine, tanto origo con in genere. sic

igitur in genere deorum crucem originem colitis; | hic erit

nucleus et granum primordiale, ex quibus apud uos simulacrorum

siluae propagantur. ad manifesta iam. uictorias ut

numina, et quidem augustiora, quanto laetiora, ueneramini.

constructione | quo melius extollant, cruces erunt, intestina

quodammodo | tropaeorum. itaque in Victoriis et cruces colit

castrensis religio, si signa adorat, signa deierat, signa ipsi

Ioui praefert. sed ille imaginum suggestus et totius auri

cultus monilia crucum sunt. sic etiam in cantabris atque

uexillis, quae non minore sanctitate militia custodit, | siphara

illa uestes crucum sunt. erubescitis, opinor, incultas II et nudas

cruces colere.

Chapter 13

Alii plane humanius solem Christianum deum aestimant,

quod innotuerit ad orientis partem facere nos preca tionem,

uel die solis laetitiam curare. quid? uos minus facitis? | non

plerique affectatione adorandi aliquando etiam caelestia ad

solis initium labra uibratis? uos certe estis, qui etiam in laterculum

septem dierum solem recepistis, et ex diebus ipso

priorem praelegistis, quo die lauacrum subtrahatis aut in

uesperam differatis aut otium et prandium curetis. quod quidem

facitis exorbitantes et ipsi a uestris ad alienas religiones.

Iudaei enim festi sabbata et cena pura et Iuda ici

ritus lucernarum et ieiunia cum azymis et orationes lotora,

quae utique aliena sunt a diis uestris. quare, ut ab

excessu reuertar, qui solem et diem eius nobis exprobratis,

agnoscite uicinitatem; non longe a Saturno et sabbatis uestris

sumus.

Chapter 14

Noua iam de deo nostro fama suggessit, nec adeo

nuper quidam perditissimus in ista ciuitate, etiam suae religionis

desertor, solo detrimento cutis Iudaeus, utique magis

post bestiarum morsus, ut ad quas se locando quotidie, toto

iam corpore decutitur et circumciditur, picturam in nos proposuit

sub ista proscriptione: onocoetes. is erat auribus can-

teriorum et in toga, cum libro, altero pede ungulato. et

credidit uulgus infami Iudaeo. quid enim? aliud genus

seminari est infamiae nostrae. itaque in tota ciuitate Onocoetes

praedicatur. sed et hoc tamquam hesternum et auctoritate

temporis destitutum et qualitate auctoris, II infirmum

libenter excipiam studio retorquendi. uideamus igitur, an hic

quoque nobiscum deprehendamini. neque enim interest qua

forma, dum deformia simulacra curemus. sunt penes uos et

canino ca, et leonino, et de boue et de ariete et hirco

cornuti dii, caprigenae uel anguini, et alites planta, fronte et

tergo. quid itaque nostrum unicum de? plures Onocoetae

penes uos deprehenduntur.

Chapter 15

Si in deis aequalitate concurrimus, sequitur ut sacrificii

uel sacri quoque inter nos diuersitas nulla sit, ut ex alia

specie comparationi satisfiat. nos infanticidio litamus siue

initiamus. uos, si de memoria abierunt quae caede hominis

quaeque infanticidiis transegisse recognoscimini, recognoscetis

suo ordi; nunc enim differimus pleraque, ne eadem uideamur

ubique retrac!tare. interim, ut dixi, ex alia parte non deest \\

adaequatio. nam etsi non taliter, tamen non aliter uos quoque

infanticidae, qui infantes | editos enecantes legibus quidem

prohibemini, sed nullae magis leges tam impune, tam secure

sub omnium conscientia unius aetatis | tabellis eluduntur. sed

nec eo distat, si uos non ritu sacri neque deis necatis. at-.

quin hoc asperius, quod frigore et fame aut bestiis | obicitis

aut longiore in aquis morte summergitis. at et si quo genere

dissimilius penes uos fit, eo adicite, quod uestra pignora

extinguitis, | et supplebitur, immo superaceruabitur in uobis quicquid

ab alia ratione defecerit. sed de ea impietatis hostia

dicimur | cenare. dum ita quoque in uobis recognoscitur, ubi

opportunius positum est, II non multo secernimur a uestra uoracitate.

si illa impudica est, nostra uero crudelis, coniungimur,

si forte, natura, qua semper saeuitia cum imlpudicitia concordat.

quamquam quid minus, immo quid non am facitis?

parum scilicet humanis uisceribus inhiatis, quia uiuos et puberes

deuoratis? parum humanum sanguinem lambitis,

quo futurum sanguinem elicitis? parum infante uescimini,

quia in totum praecocum perhauritis?

Chapter 16

Ventum est ad horam lucernarum 1 et caninum ministerium

et ingenia tenebrarum. quo in loco metuo ne cedam.

quid enim tale in uobis detinebo? uerum iam laudate consili

incesti uerecundi, quod adulteram noctem commenti

sumus, ne aut lucem aut ueram noctem contaminaremus,

quod etiam lumini terrenis parcendum existimauimus, quod

nostram quoque conscientiam ludimus; quodcunque enim facimus,

** si uolumus, suspicamur. ceterum incesta uestra pro

sua libertate et luce omni et nocte omni et tota caeli conscientia

fruuntur, quodque felicius proueniat, cum palam

misceatis incesta toto conscio caelo, soli ipsi ignoratis; nos

uero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus. |

plane Persae, Ctesias edit, tam scientes quam non horrentes

cum matribus libere faciunt. sed et Macedones id quoque

probauerunt palam sese factitare, siquidem, cum primum

scaenam eorum Oedipus intrauit trucidatus oculos, risu ac

derisu exceperunt. tragoedus consternatus retracta persona,

numquid, ait, domini, displicui II uobis? responderunt Macedones:

immo tu quidem pulchre, at scriptor uanissimus si

finxit, aut Oedipus dementissimus si ita fecit: atque exin

alter ad alterum ἥλαυνε, dicebat, εἰς τὴν ματέρα. sed una uel

alia gens quantula macula totius orbis? nos enim omnem

infecimus solem, omnem polluimus oceanum. date igitur

aliquam nationem uacantem ab eis, quae omne hominum genus

ad incestum trahunt. si qua gens concubitu ipso et aetatis

ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea

erit quae carebit incesto. si qua ab humana condicione priuata

quaedam natura remota est, ut neque ignorantiae neque

errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis

respondere constantius possit. respicite igitur luxuria inter

errores et uentos fluctuante, si desunt populi, quos ad hoc

sceleris incursent lata uada et aspera erroris. inprimis cum

infantes uestros alienae misericordiae exponitis aut in adoptio-

nem | melioribus parentibus, obliuiscimini quanta materia incesti

subministratur, | quanta occasio casibus aperitur? plane

ex aliqua disciplina seueriores aut certo respectu eiusmodi

euentum a libidine temperatis quocunque loco, domi aut

peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique | luxuriae

nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes aut

alii filii incursent, quando etiam aetatum moderatio libidine

exclusa sit. | quotcunque adulteria, quotcunque stupra, quotcunque

publicatae libidines, siue statiuo uel ambulatorio titulo,

tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde

traduces ad incestum; unde adeo mimis II et comoedis argumentorum

uenae fluunt, unde ista quoque talis ante tragoedia |

erupit, Fusciano praefecto Urbi iudicata. pusio honeste natus .

for neglegentia comitum ultra ianuam progressus iter

praetereuntibus tractus domo excidit. qui eum nutrierat Graeculus,

uel a limine Graeculo more captauerat intrans. inde

mutatus Asiae aetate Romam in uenalicio refertur. emit inprudens

pater et utitur Graeco; dehinc, ut f*uestra, adulescentem

dominus in agrum et uincula legat. illic iam dudum

paedagogus et nutrix poenas dabant. repraesentatur eis tota

causa, referunt inuicem exitus suos: illi, quod alumnus in

pueritia perisset, ille, se quo a pueritia perisse, ceterum.

eodem euentu: Romae natum honesta domo; forsitan et signa

quaedam retexuerit. igitur dei uoluntate fit, ut tanta saeculo

macula exprobraretur, spiritus de die concutit, tempora

cum aetate respondent, aliquid et oculi de liniamentis recordantur,

proprietates nonnullae in corpore recensentur.

dominos, immo iam parentes, tantum prolatae inquisitionis

diligentia inpellit. inuestigatur uenaliciarius, infeliciter inuenitur.

reuelato scelere parentes sibi laqueo medentur, bona

filio male superstiti praefectus adscribit, non ad hereditatem, sed

ad stipendia stupri et incesti. satis erat unum istud

exemplum publicae eruptionis eiusmodi scelerum delitiscentium

in uobis. nihil semel euenit in rebus hulmanis. semel

plane erui potest de sacramentis nostrae religionis, opinor.

intentatis, et sunt paria uestris etiam non sacramentis. ||

Chapter 17

De obstinationibus uero uel praesumptionibus, si qua

proponitis, ne istae quidem ad communionem comparationis

absistunt. prima obstinatio est quae secunda a deis religio

constituitur Caesarianae maiestatis, quod inre dicamur in

Caesares, neque imagines eorum ture propitiando neque genios

deierando. hostes populi nuncupamur. ita uero sit, cum ex

uobis nationibus quotidie Caesares et Parthici et Medici et

Germanici fiant. hoc loco Romana gens uiderit in quibus indomitae

et extraneae nationes. uos tamen de nostris aduersus

nostros conspiratis. agnoscimus sane Romanam in Caesares

fidem. nulla umquam coniuratio erupit, nullus in senatu uel

in palatiis ipsis sanguis Caesaris notam fixit, nulla in prouinciis

affectata maiestas. adhuc Syriae cadauerum odoribus

spirant, adhuc Galliae Rhodano suo non lauant. sed omitto

uesaniae crimina, | quia nec ista Romanum nomen admittunt.

uanitatis sacrilegia conueniam et ipsius uernaculae gentis

inreuerentiam recognoscam et festiuos libellos, quos statuae

sciunt et illa obliqua nonnunquam dicta a concilio atque

maledicta quae circi sonant. si non armis, saltim lingua

semper rebelles estis. sed aliud, opinor, est non iurare per

genium Caesaris; dubitatur enim de periuris iure, cum ne per

deos quidem Uestros ex fide deieretis. sed non dicimus deum

imperatorem; super hoc enim, quod uulgo aiunt, sannam

facimus. immo qui deum Caesarem | dicitis et deridetis, dicendo

quod non est, et maledicitis, quia non uult esse quod

dicitis. mauult enim uiuere quam deus fieri.

Chapter 18

Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, quod

neque gladios neque cruces neque bestias uestras, non ignem,

non tormenta ob duritatem ac contemptum mortis animo

recusemus. at enim haec omnia apud priores maioresque

uestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari

a uirtute didicerunt. gladius quot et quan uiros uoluntarios!

piget prosequi. crucis uero nouitatem nume, abstrusae,

Regulus uester libenter dedicauit; regina Aegypti bestiis suis

usa est, ignes post Carthaginensem feminam Asdrubale ma

in extremis patriae constantiorem docuerat inuadere ipsa Dido.

sed et tormenta mulier Attica fatigauit tyranno negans, postremo,|

ne cederet corpus et sexus, linguam suam pastam expuit, totum

eradicatae confessionis ministerium. sed uestris ista ad gloriam,

nostris ad duritiam deputatis. destruite nunc gloriam

maiorum, quo nos quoque destruatis. contenti estote detrahere

etiam laudi parentum ad praesens, ne nobis locum

detis de his. forsitan et temporum qualitas robustioris antiquitatis

exegerit ingenia duriora. at nunc tranquillitate

pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam in extraneos.

esto, inquitis, ueteribus uos comparate; nobis necesse

est in uobis odio prosequi quod a nobis non probatur, quia

nec inuenitur in nobis. repondete igitur ad singulas species.

non eadem uoce exempla deposlco. si contemptu scilicet

mortis gladius de maioribus fabulas fecit, utique non uitae

amore gladio uos ad lanistas auctoratis, metu mortis nomen

militiae datis. si feminae alicui de bestiis famosa mors est,

medio quotidie pacis sponte libera ad bestias itis. si crucem,

configendi corporis machinam, nullus adhuc ex uobis Regulus

pepigit, attamen iam ignis contemptus euasit, ex quo se quidam

proxime uestiendum incen | tunica ad certum usquequaque

locum auctorauit. si flagris mulier insultauit, hoc.

quoque proxume inter uenatorios ordine transcurso remensus

est, ut taceam de Laconica gloria.

Chapter 19

Hucusque, opinor, horrenda obstinationum Christianarum.

quae si uobiscum communicamus, superest Ildelidenda

persuasionum conferamus. quamquam de persuasionibus

omnis [ obstinatio nostra praestruitur; mortuorum enim praesumimus

resurrectionem. | spes resurrectionis fastidium est

mortis. ridete igitur quantumlibet stupidissimas mentes

quae moriuntur ut uiuant, sed quo facilus rideatis et resolutius

decachinnetis, arrepta spongia uel intenta | lingua delete

litteras interim uestras, quae similiter asseuerant animas in

corpora redituras. attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio

est, quae in eadem corpora redituras defendit? uobis

autem quanto uanius traditum est hominis spiritum in cane

uel mulo aut pauone | rediturum? item iudicium annuntiamus

a deo pro cuiusque meritis post interitum destinatum. id

uos Minoi et Radamantho adscribitis, iustiore | interim

Aristide recusato. eo iudicio iniquos aeterno igni, pios et

insontes amoeno in loco dicimus perpetuitatem transacturos.

apud uos quoque Pyriphlegethontis et Elysii non alias con-

dicio disponitur. II nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed

et philosophi de animarum reciprocatione et iudicii distributione

confirmant.

Chapter 20

Quonam igitur usque, iniquissimae nationes, non agnoscitis,

immo insuper execra!mini uestros, si nihil inter nos

diuersitas habet, si unum et eidem sumus? quia non odistis

quod estis, date dextras potius, compingite oscula, miscete |

complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis, coniurati

cum coniuratis, obstinati et uani cum aequalibus. pariter

deorum numina laesimus, pariter indignationem eorum prouocamus.

habetis et uos tertium genus etsi non de tertio

ritu, attamen de tertio sexu. illud aptius de uiro et femina

uiris et feminis iunctum. aut numquid ipso uos collegio

offendimus? solet aequalitas aemulationis materiam summi

nistrare. sic figulus figulo, faber fabro inuidet. immo

iam desine simulata confessio! rediit conscientia ad ueritatem

et ad constantiam ueritatis. nam omnia ista in nobis solis

erunt et a nobis solis reuincuntur quibus inlata sunt, agnitione

scilicet diuersae partis, unde scientia instructa et consilium

inspiratur et iudicium gubernat. uestra denique sententia

est, ne causam quis iudicet nisi duobus auditis, quod in

nobis solis neglegitis. naturae uitio satisfacitis, ut quae in

uobis non refutetis, in aliis damnetis, aut quorum reatum in

uobis memineritis, ea in alios iactetis. diuerso opere occupati

eritis: in extraneos casti, in uosmetipsos incesti, exertiores

foris, subiecti domi. haec est iniquitas, ut gnari ab

ignaris, absoluti a reis iudicemur. auferte stipulam de oculo

uestro, aut trabem de oculo uestro, ut stipulam de alieno

extrahatis. emendate uosmetip | prius, ut Christianos puniatis.

nisi quod emendaueritis, non punie;tis, immo eritis

Christiani; immo si fueritis Christiani, eritis emendati. discite

quid in nobis accusetis, et non accusabitis: recognoscite quid

in uobis non accusetis, et accusabitis. patet iam hinc uobis,

quantum aperi potuerimus e pauculis istis libellulis, erroris

inspectio et ueritatis recognitio. damnate ueritatem, sed inspectam

si potestis, et probate errorem, sed repertum si

putatis. quodsi praescribitur uobis errorem amare et odisse

ueritatem, * cur quod amatis et odistis non noueritis.

Book 2

LIBER SECUNDUS.

Chapter 1

Nunc de deis uestris, miserandae nationes, congredi

uobiscum | defensio nostra desiderat, prouocans ipsam conscientiam

uestram p ad censendum, an uere dei, ut uultis, an

falso, ut scire non uultis. haec enim | materia est erroris

humani per artificem eius, ne ignorantia erroris tollatur, quo

magis rei sitis. patent oculi nec uident; hiant aures nec

audiunt; | cor stupet saliens, nescit animus quod agnoscit.

denique si tantam | peuersitatem una praescriptione discuti

liceret, in expedito esset nuntiatio, cum omnes istos deos

ab hominibus institutos non negatis, iam hinc excidere fidem

uerae diuinitatis, quod nihil utique aliquando coeptum diuinum

uideri iure possit. sedenim multa sunt, quibus teneritas

conscientiae obduratur in callositatem uoluntarii erroris. ingenti

manu ueritas obsidetur, at ipsa de sua uirtute secu est!

quidni? quemcumque uult, de ipsis aduersariis socios protecto

sibimet assumit et omnem illam expugnatorum multitudi

prosternit. aduersus haec igitur nobis negotium est,

aduersus institutiones maiorum, auctoritates receptorum, leges

dominantium, argumentationes prudentium, aduersus uetustatem

consuetudinem necessitatem, aduersus exempla prodigia

miracula, quae omnia 1 adulterinam istam diuinitatem corroborauerunt.

quare secun uestros commentarios, quos ex

omni theologiae genere cepistis, gradum conferens, quoniam

maior in huiusmodi penes uos auctoritas literarum quam rerum

est, elegi ad compendium Varronis opera, qui rerum diuinarum

ex omnibus retro digestis commentatus | idoneum se nobis

scopum exposuit. hunc si interrogem, qui insinuatores deorum,

aut philosophos designat aut populos aut poetas. | triplici

enim genere deorum censum distinxit: unum esse physicum,|

quod philosophi retractant, aliud mythicum, quod inter poetas

uolutetur, tertium gentile, quod populi sibi quique adoptaue

runt. igitur cum philosophi physicum coniecturis concinnarint,

poetae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile

ultro praesumpserint, ubinam ueritas collocanda? in coniecturis?

sed incerta con lceptio est. in fabulis? sed foeda

relatio est. in adoptationibus? sed passiua et municipalis

adoptatio est. denique apud philosophos incerta, quia uaria,

apud poetas omnia indigna, quia turpia, apud populos passiua |

omnia, quia uoluntaria. porro diuinitas, si ueram retractes, ea

defini est, ut ista neque argumentationibus incertis colligatur,

neque fabulis | indignis contaminetur, neque adoptionibus

passiuis iudicetur; haberi enim debet, sicut est, certa, integra,

communis, quia scilicet omnium. ceterum quem deum credam?

quem suspicio aestimauit? quem historia iactauit? quem

ciuitas uoluit? dignius multo neminem credam quam dubi:tandum,

aut pudendum, aut adoptiuum.

Chapter 2

Sed physicorum auctoritas philosophorum ut mancipium

sapientiae patrocinatur. sane mera sapientia philosophorum,

cuius infirmitatem prima haec contestatur uarietas oipnionum,

ueniens de ignorantia ueritatis. quis autem sapiens expers

ueritatis, qui ipsius sapientiae ac ueritatis patrem et dominum

deum ignoret? nam et diuina alias enuntiatio Solomonis,

initium, inquit, sapientiae metus in deum. porro

timoris origo notitia est; quis enim timebit quod ignorat?

ita qui deum timuerit, ignotior omnium, deum omnium notitiam

et ueritatem adsecutus plenam atque perfectam sapientiam

optinebit. hoc autem | philosophiae non liquido successit.

licet enim per curiositatem omnimo\'Ldae litteraturae

inspiciendae diuinis quoque scripturis, ut antiquioribus, possint

uideri incursasse et inde nonnulla dempsisse, cum tamen

interpolaruut, probant sese aut omnia despexisse aut non

omnibus credidisse (nam et alias ueritatis simplicitas per

scrupulositatem passiuae fidei nutat), et ita accedente libidine

gloriae ad proprii ingenii opera mutasse, per quod in incertum

abiit etiam quod inuenerant et fac est argumentationum

inundatio de stillicidio uno atque alio ueritatis. inuento enim

solummodo deo non ut inuenerunt exposuerunt, ut de qualitate

eius et de natura, etiam de sede disceptent: Platonici

quidem curantem rerum et arbitrum et iudicem, Epicurei

otiosum et inexercitum et, ut ita dixerim, neminem, positum

uero extra mundum Stoici, intra mundum Platonici. quem

non penitus admiserant, neque nosse potuerunt neque timere

nec inde sapere, exorbitantes scilicet ab initio sapientiae, id

est metu in deum. extant testimonia tam ignoratae quam

dubitatae inter philosophos diuinitatis. Diogenes consultus,

quid in caelis agatur, numquam, inquit, ascendi. item, an

dei essent, nescio, inquit, nisi ut sint expedire. Thales Milesius

Croeso sciscitanti, quid de deis arbitraretur, post aliquot

deliberandi commeatus, nihil, renuntiauit. Socrates ipse :

deos istos quasi certus negabat. idem Aesculapio gallinaceum

secari quasi certus iubebat. et ideo cum tam incerta et inc

onstans definiendi de deo philosophia deprehenditur, quem

potuit metum habere eius quem non liquido tenebat determinare?

de mundo deo didicimus. hunc enim physicum

theologiae genus cogunt, quando ita deos tradiderunt, ut

Dionysius Stoicus trifariam eos diuidat. unam uult speciem

quae in promptu sit, ut Solem, unam, aetherem; aliam,

quae non compareat, ut Neptunum; reliquam, quae de hominibus

ad diuinitatem transisse dicitur, ut Herculem, Amphiaraum.

aeque Arcesilaus trinam formam diuinitatis ducit,

Olympios, Astra, Tita, de Caelo et Terra: ex his, Saturno

et Ope, Neptunum, Iouem et Orcum, et ceteram successionem.

Xenocrates Academicus bifariam facit, Olympios et Titanios,.

qui de Caelo et Terra. Aegyptiorum plerique quattuor deos

credunt, Solem et Lunam, Caelum ac Terram. cum reliquo

igni superno deos ortos Democritus suspicatur, cuius instar

uult esse naturam Zenon. unde et Varro ignem mundi animum

facit, ut perinde in mundo ignis omnia gubernet sicut

animus in nobis. atqui uanissime. namcum est, inquit,

in nobis, ipsi sumus; cum exiuit, emorimur. ergo et

ignis | cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus

emoritur.

Chapter 3

His ita expeditis uidemus physicum istud ad hoc subornatum,

ut deos elementa contendat, cum ex his etiam alios

deos natos alleget; dei enim nonnisi de deis nascerentur.

quos quoniam in mythico apud poetas plenius SUO loco examinabimus,

tamen, quod de ipsis interim retractandum est

quod ad praesentem speciem facit, simul et de praesenti specie

ad ipsos conuersi forsan ostensuri sumus deos nullo modo

uideri posse qui de elementis | nati dicuntur, ut iam hinc

praeiudicatum sit deos elementa non esse, cum qui de elementis

nati dicuntur, dei non sunt; aeque demonstrantes |

elementa deos non esse ad illam agnatorum speciem praestrue- |

mus recte deos non esse defendi quorum parentes, id est

elementa, dei non sunt. scitum deum e deo nasci, quemadmodum

de non deo non deum. igitur quod .elementa contineat

mundus iste, ut summaliter tractem de uniuersitate

partibus eius praeministrans (nam quae condicio eius, eadem

uti erit et elementorum et membrorum), aut ab aliquo institutus

sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo,

qua Epicuri duritia; et si institu est, habendo initium habebit

etiam finem. ita quod aliquando non fuit ante initium

et quandoque non erit post finem, non capit utique uideri

deus, carens substantia diuinitatis id est aeternitate, quae sine

initio et fine censetur. si uero institutus omnino non est ac

propterea deus habendus, quod ut deus neque initium neque

finem sui patitur, quomodo quidam assignant elementis,

quae deos uolunt, generationem, cum Stoici negent quicquam

deo nasci? item quomodo uolunt quos de elementis

natos ferunt deos haberi, cum deum negent nasci? itaque

quod mundi erit, hoc elementis adscribetur, caelo dico et

terrae et sideribus et igni, quae deos et deorum pa(rentes

aduersus negatam generationem dei et natiuitatem frustra

uobis credi proposuit Varro et qui Varroni indicauerunt animalia

esse caelum et astra. quod si ita est, etiam mortalia

sint necesse est, secundum animalis formam; nam etsi immortalem

constat animam, ipsi hoc soli licebit, non etiam

illi cui adnectatur, id est corpori. nemo autem negabit elementis,

corpus esse, cum et contingamus ea et contingamur

ab eis, certaque cor pora ex illis decidere uideamus. ergo si

animalia, deposita ratiolne animae, qua corporum condicio,

mortalia, non utique dii sunt. et tamen unde animalia Varroni

uidentur elementa? quoniam elementa mouentur. ac neex

diuerso proponatur, multa alia moueri, ut rotas, || ut

plaustra, ut machinas ceteras, ultro praeuenit dicens eo animalia

credita, | quod per semetipsa mouerentur, nullo extrinsecus

apparente mota;tore eorum aut incitatore, sicuti apparet qui

rotam compellit et plaustra uoluit et machinam temperat.

igitur nisi animalia, non mobilia per se. porro allegans quid

non appareat, ostendit quid quaesisse debuerat, id est artificem

et arbitrum motus; neque enim statim non est quod,

quia non uidemus, | non credimus esse. immo eo altius inuestigandum

est quod non uideatur, | ut quod uideatur quale sit

scire possimus. alioquin si tantum ea quae comparent ideo

esse credantur quia comparent, quomodo deos etiam eos recipitis

qui non comparent? si autem uidentur esse qui non sunt,

cur non sint et qui non uidentur? motatorem dico caelestium

rerum. sint ergo et animalia, | quia mobilia per se, et iam

mobilia per se, quia non per alium, tamen ut ea non statim

dei, quia animalia, ita nec ideo, quia per se mobilia: aut quid

Uut ea uniuersa animalia, ut mobilia per se, deos haberi? et

hoc alia sane uanitate Aegyptiis licet.

Chapter 4

Aiunt quidam propterea deos θεοὺς appellatos, quod Oestv

id est ἲεσθαι pro currere ac motari interpretatio est. ergo

iam uocabulum istud non est alicuius maiestatis; a cursu enim

et motu, non ab diuinitatis denominatione formatum est.

sed cum etiam ille unus Deus quem colimus Oso; cognominetur

nec tamen aut motus ullus aut cursus eius appareat,

quia nec uisibilis cuiquam sit, palam est ut uocabulum istud

sit aliunde desumptum propriumque, quia a se natiuum, diuinitatis

inuentum. itaque semota inerpretationis eius astutia

uerisimilius est non a cursu et motu θεοὺς dictos, sed de

appellatione ueri dei mutuatum, uti quos aeque deos excudissetis,

θεοὺς cognominaretis. denique quam ita sit, probatio

suppetit, cum etiam, uniuersos deos uestros, in quibus nullius

cursus aut motus officium denotatur, θεοὺς; communiter appelletis.

itaque si aeque mobiles θεοὺς aeque immobiles, disceditur

uocabuli interpretatione pariter et diuinitatis opinione,

quae a cursu et mo modulata rescinditur. quod si nomen

istud proprium diuinitatis et | simplex nec interpretatorium in

illo deo reprehensum in cetera quae deos uultis, docete etiam

qualitatis inter illos esse consortium, ut iure consistat collegium

nominis communione substantiae. porro θεοὺς ille iam

hoc solo, quod non sit in promptu, uacat a comparatione

eorum quae in promp tu sunt et uisui et sensui [sed sensui],

satisque est testimonii ad diuersitatem occulti et manifesti

renuntiatio. si elementa palam proposita omnibus, si contra

deus nemini, quomodo poteris ex ea parte quam non uildisti

quae uides congredi? cum ergo non habes coniungere sensu

neque ratione, quid uocabulo coniungis, ut coniungas etiam

potestate? ecce enim Zeno quoque materiam mundialem a

deo separat, uel eum per illam tamquam mel per fauos transisse

dicit. itaque materia et deus duo uocabula, duae res.

pro discrimine uocabulorum etiam res separantur, etiam

materiae condicio uocabulum sequitur. quodsi deus materia

non est, quia sic et appellatio praescribit, quomodo quae sunt

in materia, id est elementa, dei habebuntur, cum membra a

corpore alienigena esse non possint? sed quid ego cum

argumentationibus physiologicis? II sursum mens ascendere

debuit de statu mundi, non in incerta descen. rotunda

mundo, Platonica forma. quadratum eum angulatumque com:-

mentum ab aliis, credo, circino rotundo ita collegit, quod sine

capite solum credi | laborat. sed Epicurus, qui dixerat, quae

super nos, nihil ad nos, cum et ipse caelum inspicere

desiderat, solis orbem pedalem deprehendit. adhuc scilicet

frugalitas et in caelis agebatur. denique ut ambitio pro,

etiam sol aciem suam extendit; ita illum orbem maiorem Peri- |

patetici denotauerunt. oro uos, quid sapit coniecturarum

libido? quid probat tanta praesumptione asseuerationis otium

affectatae morositatis eloquii artificio adornatum? merito

ergo Milesius Thales, dum totum caelum examinat et ambulat

oculis, in puteum cecidit turpiter multum inrisus

Aegyptio illi: in terra, inquit, nihil perspiciebas, | caelum tibi

speculandum existimas? itaque casus eius per figuram Lphoilosopho

s notat, scilicet eos, qui stupidam exerceant curiositatem,

in res naturae quam prius in artificem eius et praesidem, in

uacuum laborandum habituros.

Chapter 5

Quin ergo ad humaniorem aliquanto conuertimur | opinionem,

quae de communi omnium sensu et simplici coniectura

deducta uideatur? nam et Varro meminit eius, credi- |

tam praeterea dicens elementorum diuinitatem, quod nihil

omnino sine suffragio illorum gigni ali prouehi possit ad

uitae humanae et terrae sationem, quando ne ipsa quidem

corpora aut animas sufficere licuisset sine elementorum temperamento,

quo habitatio ista mundi II circulorum condicionibus

foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegauit

enormitas frigoris aut caoris, proptereaque deos credi solem,

qui dies de suo cumulet, fruges caloribus expediat et annum

stationibus seruet: lunam, solacium noctium, patrocinium Lmen]lsum

gubernaculis: item sidera, signacula quaedam temporum

ad ru notandorum: ipsum denique caelum, sub quo

omnia, terram, super quam omnia, et quicquid illorum inter

se ad commoda humana conspirat. nec tantum beneficiis

fidem diuinitatis elementis conuenire, sed etiam de diuersis

quae tamquam de ira et offensa eorum incidere soleant, ut

fulmina, ut grandines, ut ardores, ut aurae pestilentes, item

diluuia, item hiatus motusque terrarum, et iure credi deos

quorum natura honoranda sit in secundis, metuenda sit in

aduersis, domina scilicet iuuandi et nocendi. porro si ita

sentiuntur in ciuium conuersatione, non perinde rebus ipsis

quibus iuuantur siue laeduntur aut gratias referunt aut querellas

intendunt, sed his sub quorum ui et potestate operatio

rerum decurrit. nam in uoluptatibus quoque non tibiae aut

citharae coronam ad praemium adiudicatis, sed artilfici qui

tibiam et citharam suauitatis temperet ui. aeque cum quis

ualetudine male est, non lanis nec antidotis aut malagmatibus

ipsis graltiam meministis, sed medicis, quorum opera atque

prudentia remedia proueniunt. item in aduersis qui ferro

sauciantur, non gladium. ipsum aut lanceam accusant, sed

hostem uel latronem, et quos tecta lopprimunt, non tegulas

aut imbrices arguunt, sed uetustatem, sicut et naufragi | non

petrae et fluctibus imputant, sed procellae. merito. certum

enim est, quodcunque fit, ei adscribendum, non per quod fit,

sed a quo fit, quia is est caput facti qui et ut fiat et per

quid fiat instituit (et sunt in omnibus rebus tres tituli isti:

quod est, per quod est et a quo est), quia prius est qui quid

uelit fieri et per quod possit inueniri. et ita recte in ceteris

agitis aucto considerantes, at in physicis contra naturam

regula uestra, qua in ceteris | sapientiam iudicatis, auferendo

summum gradum auctoris, et quae fiunt | non a quo fieri **.

ita credere contingit elementorum potestates et arbitria | esse

quae sunt seruitutes et officia. non in ista inuestigatione

alicuius | artificis intus et domini * seruitutes autem ostendimus \'

elementorum ipsis ex operis eorum quas facis potestates?

sed dei non seruiunt; ea igitur Ilquae seruiunt dei non sunt.

aut doceant uulgo fieri, ut de licentia passiuitatis | libertas

approbetur, de libertate dominatio, de dominatione diuinitas

intelegatur. nam si omnia haec super nos certis curriculis,

legitimis decursbus, propriis spatiis, aequis uicibus sub

legis instar constituta uoluendis temporibus et exercendis

temporum ducatibus occurrere meminerunt, | num non ex ipsa

obseruatione condicionum suarum et fide operum et instantia

curriculorum et cura demutationum et memoria reciprocationum,

aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant uobis,

cui apparere uideatur uniuersa negotiatio mundialis perueniens

ad humani generis utilitatem et laesionem? non enim

potes dicere ea sibi agere ista ac sibi curare II nec quicquam

hominum causa disponere, cum propterea defendas ele

diuinitatem quod ab illis aut iuuari te aut laedi sentias. nam

si sibi praestant, nihil eis debes.

Chapter 6

Age iam, conceditisne diuinitatem non modo non seruiliter

currere, sed inprimis integre stare neque minui neque

intercipi neque corrumpi debere? ceterum abiit omnis felicitas

eius, si quid pati umquam. ecce autem et astra

intercidunt et intercidisse se attestantur. confitetur et luna,

quantum amiserit, cum resumit. iam maiora eius detrimenta |

soletis in aquae speculo considerare, ut nihil amplius ulla in

parte credam quod magi norunt. ipse etiam sol saepe

defectione tempta est. fingite quaslibet rationes caelestium

casuum, non uolet deus aut minor fieri aut esse desinere.

uiderint igitur humanae doctrinae patrocinia quae coniectandi

artificio sapientiam mentiuntur et ueritatem. nam alias

natura sic est, ut qui melius dixerit, hic uerius dilxisse

uideatur, non qui uerius, is melius. ceterum cui res

examinabitur, | uerisimilius utique dicet elementa ista ab aliquo regi

quam ultro cadere: igitur non deos quae sub aliquo. at si

in isto erratur, melius est errare simpliciter quam ut physici

diligenter. sedenim si ad mythicum spectes, melius iam in

physico mortalitas errat eis diuinitatem adscribenldo quae

super hominem putat situ et ui et magnitudine et diuinitate

sentiri. quod enim super hominem, credas deo proximum.

Chapter 7

Ceterum ut ad mythicum transeamus, quod poetis deputatur,

nescio an tantum par quaerere mediocritati nostrae,

an tanti de documentis diuinitatis confirmentur, ut Mopsus

Africanus et Boeotus Amphiaraus. delibanda enim nunc est

speci ista, cuius suo loco ratio reddetur. interim hos certe

homines fuisse uel eo palam est, quod non constanter deos

illos, sed heroas appellatis. quid ergo contendimus? si addicenda

mortuis diuinitas erat, non utique talibus. ecce uos,

cum eadem licentia praesumptionis sepulchris regum uestrorum

caelum infamatis, nonne probatos quosque iustitia, urtute,

pietate et omni bono eiusmodi consecrationis solacio

honestatis, | contenti pro talibus etiam inrideri peierantes, at

e contrario impios, turpes etiam pristinis humanae gloriae

praemiis aufertis, decreta eorum et titulos lancinatis, imagines

detrahitis, monetam repercutitis? | ille autem conspector

omnium, comprobator, immo largitor bonorum, tantae indulgentiae

suae ordinationem uulgo prostituet, | et plus diligentiae

atque iustitiae hominibus licebit in distribuendis | diuinitatibus

sapere? mundiores erunt regum et principum comites | quam

summi dei? atquin horretis et auersamini uagos, exules,

pauperes, debiles, sordide natos, inhoneste institutos, contra

incestos, | adulteros, raptores, parricidas etiam legibus sacratis.

ridendum | an irascendum sit, tales deos credi quales

homines esse non debeant? | sedenim in isto mythico genere,

quod poetae ferunt, quam incerti agitis | circa conscientiae

pudorem et pudoris defensionem! nam quotiens misera | uel

turpia uel atrocia deorum exprobramus, allegatione poeticae |

licentiae ut fabulosa defenditis, quotiens ultro siletur de eiusmodi

poetica, non modo non horretis, sed insuper honoratis

atque in necessariis ar habetis, denique per hanc initiatricem

litteraturae ingenuitatis studia producitis. criminatores

deorum poetas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane

coronatum ciuitate pellendum. at cum recipia illos et retineatis,

cur non credatis talia retexentibus de deis uestris?

igitur si creditis poetis, cur tales deos colitis? si ideo colitis

quia non creditis poe, cur laudem mendacibus fertis nec

cauetis ne offendatis eos quorum detractatores honoratis? sane

fides a poetis non exigenda. nonne, qui dicitis deos post

mortem factos, homines confitemini ante mortem? quid ergo

noui, si, qui homines fuerint, humanis aut casibus aut

nibusnibus aut fabulis polluuntur? non creditis poetis, cum de

relationibus eorum etiam sacra quaedam disposueritis? cur

rapitur sacerdos Cereris, si non tale Ceres passa est? cur

Saturno alieni liberi immolantur, si ille suis pepercit P cur

Idaeae masculus amputatur, si nullus illi fastidiosior

adulescens libidinis frustratae dolore castratus est? cur Herculeum

um pollluctum mulieres Lanuuinae non gustant, si non

mulierum causam praeiuit? mentiuntur sane poetae, sed non

ideo, quod talia digesserint de deis, homines quando fuerint,

nec quod diuinas adscripserint foeditates diuinitatis, cum interim

uobis credibilius uisum est deos fuisse, sed non tales,

quam tales, sed non deos.

Chapter 8

Superest gentile illud genus inter populos deorum,

quos libidine sumptos, non pro notitia ueritatis, docet priuata

notitia. deum ego existimo ubique notum5 ubique praesentem,

ubique dominantem, omnibus colendum, omnibus demeren.

at enim cum illi quoque, quos totus orbis communiter

colit, excidant pro bationi uerae diuinitatis, quanto magis

isti, quos ne ipsi quidem municipes sui norunt? nam quae

idonea auctoritas praecucurrit eiusmodi theologiae quam etiam

fama destituit? quanti sunt qui norint uisu uel auditu Atarga

Syrorum, Caelestem Afrorum, Varsutinam Maurorum,

Obodan et Dus Arabum, Belenum Noricum, uel quos

Varro ponit: Casiniensium Del, Narniensium Visidianum,

Atinensium Numiternum, Asculanorum AnChariam,

† et quam praeuerint, Vulsiniensium Nortiam, quorum ne

nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat? satis

rideo etiam deos decuriones cuiusque municipii, quibus

honor intra muros suos determinatur. haec libertas adoptandorum

deorum quousque profecerit Aegyptiorum superstitiones

docent, qui etiam bestias priuatas colunt, feles, corcodillos

et Anubem suum. parum est, si etiam hominem

consacra-uerunt, illum dico quem non iam Aegyptus aut Graecia, uerum

totus orbis colit et Afri iurant, de cuius statu quod conici

potest apud nostras litteras, ut uerisimile uidetur, positum

est. nam Serapis iste quidam olim Io seph dictus, fuit, de

genere sanctorum. iunior inter ceteros fratres, sed excelsior f

ingenio ab isdem fratribus per liuorem uenum in Aegyptum

datus serui ebat in familia regis Aegyptiorum Pharao. a

regina minus pudica desideratus, sed quia non obsequebatur,

e contrario ab eadem delatus a rege in carcerem datur.

illic somnia quibusdam non perperam interpretatus II uim spiritus

sui ostendit. interea rex quoque somniat terribilia quaedam.

illi detractantibus quos conuocauerat ualuit exponere

Ioseph, expedimenta de carcere edocuit, somnium regi aperit:

illos boues septem opimissimos dif fluentem totidem annorum

ubertatem significare, posteriores aeque sep enectos subsequentium

septem annorum inopiam praedicare. suadet itaque

de recondendis praesidiis in futuram famem de copia

priore. credidit rex: exitus rerum et prudentem et sanctum

semper et necessarium probauit. itaque Pharao uniuersae

Aegypto et frumentandae et exinde curandae eum praefecit.

hunc Serapidem ex suggestu, quo caput eius ornatum, uocauerunt;

cuius suggestus modialis figura frumentationis eius

memoriam obsignat, et curam frugum super caput eius fuisse

ipsis spicis, quibus per ambitum notatur, apparet. propterea

et canem, quem apud inferos deputant, sub dextera eius

dicauerunt, quod sub manu eiis compressa cura Aegyptiorum.

et Phariam adiungunt, quam filiam regis Pharao

deriuatio nominis esse demonstrat. nam et tunc Pharao inter

cetera honorum et remunerationum filiam quoque in matrimo

nium ei dederat. sed quia et feras et homines colere

susceperant, utramque faciem in unum Anubin contulerunt,

in quo naturae condicionisque suae potius argumenta uideri

posset consecrasse gens rixosa, suis regibus recontrans, in

extraneis deiecta, sane et gula et spurcitia canina etiam

serui † ipsa,

Chapter 9

Haec secundum tripertitam dispositionem Varronis diuiinitatis

aut notiora aut insigniora digessimus, ut possit iam

uideri II satis responsum de physico genere, de poetico, de

gentili. sed quoniam omnis superstitio non iam philosophorum

nec poetarum nec populorum, a quibus tradita est, sed

dominantium Romanorum, a quibus occupata est, a quibus

auc sibi extruxit, alia iam nobis ineunda est humani

erroris latitu, | immo silua caedenda, quae undique conceptis

superstitionum seminibus uitii pueritatem obumbrauit. sed

et Romanorum deos Varro trifariam disposuit in certos, incertos

et electos. tantam uanitatem! quid enim erat illis

cum incertis, | si certos habebant? nisi si Atticos stupores

recipere uoluerunt. nam et ATthenis | ara est inscripta: ignotis

deis. colit ergo quis quod ignorat? tum si certos | habebant,

contenti esse debuerunt nec electos desiderare. in quo etiam

inreligiosi deprehenduntur. si enim dei ut bulbi seliguntur,

qui non seliguntur reprobi pronuntiantur. nos uero bifariam

Romanorum deos recognoscimus | communes et proprios, id

est quos cum omnibus habent et quos ipsi sunt commenti.

et numquid hi sunt publici et aduenticii dicti? hoc enim

arae docent, aduenticiorum ad fanum Carnae, publicorum in

Palatio. quia communes dei quam in physico quam in mythico

comprehendantur, | actum est iam de istis. speciebus de propriis

dicere attinet, de Romanis, stupeamus tertium illud

genus hostilium deorum, | proptererea quod nulla gens alia tantum

sibi superstitionis inuenerit. ceteros in duas species

dirigimus, alios de hominibus assumptos, alios men conceptos.

igitur quoniam idem illis color suppetit consecrationis

morttuorum, | tamquam ob merita uitae, eandem et nos responsionem

opponamus necesse est, neminem ex his quoque tanti

fuisse. patrem diligentem Aenean credi derunt, militem numquam

gloriosum, lapide debilitatum. quod telum quantum

uolgare atque caninum, tanto ignobile uolnus! sed et proditor

patriae Aeneas inuenitur, tam Aeneas quam Antenor. ac si

hoc uerum nolunt, Aeneas certe patria flagrante dereliquit

socios, feminae Punicae subici\'endus, quae maritum Hasdrubalem

Aeneae timiditate supplicantem | hosti non comitata

raptis secum filiis formam et patrem sibi habere non in

fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus

patriao pereuntis incubuit. pius Aeneas ob unicum puerum

et decrepitum senem Priamo et Astyanacte destitutis? atquin

Romanis magis detestandus, qui pro salute principum et

domus eorum aduersus liberos et coniuges et omne pignus

suum deierant. consecrant filium Veneris, et hoc Volcanus

sciens patitur et Iuno concedit. filii si pietate parentum in

caelo sedent, cur non potius Argiui iuuenes dei habiti, quod

matrem, ne in sacris piaculum committeret, plus quam humano

more iugales prouexerunt? cur non magis dea, quae

magis pia, illa filia patris in carcere fame defecti uberibus

suis educatrix? quid aliud Aeneae gloriosum, nisi quod

proelio Laurentino nusquam comparuit? rursus forsitan solito

more quasi desertor e proelio fugerit. Romulus aeque post

mortem deus. si quia urbem condidit, cur non alii usque

in feminas urbium auctores? sane Romulus et fratrem

interfecit et alienas uirgines dolo rapuit. ideo deus, ideo Quirinus

est, quia tunc parentibus quiritatum est per illum. quid

Sterculinus || meruit ad diuinitatem? si agros stercoribus

iuuando diligens fuit, plus fimi | Augias conferebat. si Faunus

Pici filius in ius agitabatur mente ictus, curari eum magis

quam consecrari decebat. si Fauni filia pudicitia praecellebat,

ut ne conuersaretur quidem inter uiros aut barbaria aut conscientia

defor aut rubore insaniae paternae, quanto dignior

bona Dea Pene, quae inter tot uilissimos amatores diuersata

obsessam castitatem tenere protexit? est et Sanctus propter

hospitalitatem a rege Plotio fanum consecutus: potuit et Vlixes

de humanissimo Alcinoo unum amplius deum uobis contulisse.

Chapter 10

Ad foediora festino. non puduit auctores uestros de

Larena palam facere. scortum haec meritorium fuit, siue

dum Romuli nutrix et ideo lupa quia scortum, siue dum

Herculis amica est, et iam mortui Herculis id est iam dei.

nam ferunt aedituum eius solum forte in aede calculis lu

tem ut sibi conlusorem, quem non habebat, repraesentaret,

una manu Herculis nomine, alia ex sua persona lusum inisse,

si ipse uicisset, cenulam et scortulum ex stipibus Herculis

sumeret, si uero Hercules, id est manus altera, | eadem Herculi

exhiberet. uicit manus Herculis. id quoque potuit

duodecim titulis eius adscribi. aedituus cenam Herculi dependit,

scortum Larentinam conducit; cenat ignis, qui soluit

ipsius Herculis COIrpus, et omnia ara consumpsit. Larentina

in aede sola dormit: mulier de lenonio ludo iactitat se somniis

Herculi functam, et poltuit dum, animo contemplatur,

somnio pati. eam de aede progredientem, | mane primo quidam

adulescens, Tarutius, alter quod aiunt Hercules, concupiscit, ad

se inuitat. illa obsequitur, memor commodo fore id dictum

sibi ab Hercule, utique inpetrat, ut legitimo conubio commis

ceantur (non enim impune licuit cum dei scorto rem

habuisse); coniux heredem quoque scribit. mox illa prope

mortem populo Romano legauit quem per Herculem fuerat

insecuta agrum satis amplum. hinc quaesiuit diuinitatem et

filiabus suis, quas et ipsas heredes instituere debuit | diuina

Larentina. Romanorum numina dignitate eius aucta. nempe

sola de tot uxoribus Herculis cara, sola enim diues, longeque

adeo felicilor Cerere, quae mortuo placuit. tot exemplis et

uotis totius populi quis non deus affirmari potuit? quis

denique Antinoo controuersiam diuini tatis agitauit? quo decorior

Ganymedes aut carior suo amatori? patet apud uos

mortuis caelum, uia ab inferis ad astra subigitis passim: ita

scorta ascendunt, ne multum putetis uos praestare regibus

uestris.

Chapter 11

Nec Romani contenti eos deos asseuerare qui uisi retro,

auditi contrectatique sunt, quorum effigies descriptae, negotia

digesta, memoriae propagatae, umbr as alilquas incorporales,

inanimales et nomina de rebus efflagitant deosque sanciunt

diuidentes omnem statum hominis singulis potestatibus ab

ipso quidem uteri conceptu, ut sit deus Conseuius quidam,

qui consationibus concubitalibus praesit, et Fluuionia, quae

infantem in utero nutriat, hinc Vitumnus et Sentinus, per

quem uiuiscat infans et sentiat primum, dehinc Diespiter,

qui puerperam perducat ad partum. cum primum pariebant, 1

et Candelifera, quoniam ad candelae lumina pariebant, et quae

aliae deae sunt || ab officiis partus dictae. peruerse nato

partu Postuertae, recte uero Prosae Carmentis esse

prouinciam uoluerunt. deus est dictus et ab effatu Farinus et alius

a loquendo | Locutius. adest oculum grauem ad cauendum

sumministratque | quietem Cunina. est educatrix et Leuana

et una Runcina. mirum infantum sordibus eluendis deos

non esse prouisos. exinde et primi cibi sumen potionisque

capiendae, Potina et Edula, et statuendi infantis Statina. |

adeundi Adeona, ab abeundo Abeona est. Domiducam et habent,

et deam Mentem, quae faciat mentem bonam aeque

et malam, item uoluntatis Volumnum Voletamque. | habent

et Pauentinam pauoris, spei Veniliam, uoluptatis Volupiam,

praestantiae Praestitiam, aeque ab actu. Peragenorem, a

consiliis Consum. Iuuenta nouorum togatorum, uirorum iam

Fortuna Barbata. si de nuptialibus disseram, Afferenda est

ab afferendis dotibus. ordinati ** pro pudor! et Mutunus

et Tutunus et dea Pertunda et Subigus et Prema mater. iam

parcite dei impudentes! luctantibus sponsis nemo interuenit.

ipsi, quorum uotum est, foris gaudentes erubescunt.

Chapter 12

Et quonam usque deos edam, quia disserendum quales

deos receperitis? quantum uobis erubescendum? rideam

uanitatem an exprobrem caecitatem, est admodum incertum.

nam quot deos et quos utique producam? maiores an et

minores? | ueteres an et nouicios? mares an et feminas? caelibes

an et lecto iunctos? artifices an et inertes? rusticos

an et urbanos? ciues an et peregrinos? tot enim familiae,

tot nationes census bona fide quaerunt, II ut dispici et distingui

describique non possint. at quanto diffusa res est, tanto

substringenda nobis erit, et ideo, qui in ista specie unum

tuemur propositum demonstrandi illos omnes homines fuisse

(non quidem ut cognoscatis, nam quasi obliti agitis), conpendium

ab ipsa dispiciendi ratione sumamus, originem generis

illorum retractando. origo enim una totius posteritatis.

ea origo deorum uestrorum Saturno, ut opinor, signatur. neque

enim si Varro antiquissimos deos Iouem, Iunonem et Mineruam

refert, nobis excidisse, debet omnem patrem filiis

antiquiorem, tam Saturnum Ioue quam Caelum Saturno; de

Caelo enim et Terra Saturnus. et tamen Caeli et Terr ae

originem omitto. erant undeunde, caelibes diu et orbi, ante- —

quam mariti et parentes. longo scilicet aeuo crescendum

illis fuit ad tantam proceritatem, denique simul coepit et

Caelo uox insolescere et ubera Terrae lapilliscere; ! faciunt

nuptias inter se. credo, aut Caelum descendit ad sponsam,

aut Terra ascendit ad sponsum. concepit tamen Terra de

Caelo et peperit illa | θεὸς ἀθέως Saturnum, mira ratione.

neutri parentum similis. sed et pepererit, certe ante Saturnum

neminem procreauerunt nec nisi unam postea, Opem;

exinde de subole cessatum est. nam Saturnus quidem Cealum

castrauit dormientem. legimus Caelum genere masculino.

ceterum quomodo pater nisi masculinus? sed et unde castrandum?

falx illi. hoc scilicet aeuo? nondum enim Vulcanus

artifex ferri. Terra uero orbata distulit, etsi adhuc

iuuenili aetate, alii nubere. sed nec habebat Caelum alium.

quid tamen, nisi illam Mare amplectitur? sed olet salsuginem;

dulcibus est II aquis assueta. ita Saturnus unicus

masculus Caeli atque Terrae. sed ipse pubescens | sorori suae

iungitur. nondum leges quae incesta prohiberent nec quae

parricidium plecterent. itaque filios uirili sexu deuorabat;

melius ipse quam lupi, si exponeret. timebat scilicet, ne quis

illorum de paterna falce didicisset. nato mox et abalienato

Ioue saxum infantis ementiti deglutiuit. hoc ingenio diu

securus tandem filio quem non digesserat in tenebris adulto

oppressus regnoque priuatus est. hunc uobis patriarcham |

deorum Caelum et Terra poetis obstetricantibus procreauerunt.

sed eleganter quidam sibi uidentur physiologice per allegoricam

| argumentationem de Saturno interpretari tempus esse

et ideo Caelum et Terram parentes ut et ipsos origini nullos,

et ideo falcatum quia tempore | omnia dirimantur, et ideo

uoratorem suorum quod omnia ex se edita in se ipsum consumat.

nominis quoque testimonium compellant: Κρόνον dict

um Graece ut χρόνον. aeque Latini uocabuli a sationibus

rationem deducunt qui eum procreatorem coniectantur, per

eum seminalia caeli in terram deferri. Opem adiungunt,

quod opem uiuendi semina conferant, tum et quod opere semina

euadant. quae, oro, huius translatio nempe | uelim exponas.

aut Saturnus fuit, aut tempus. quomodo Saturnus,

si tempus? si ille, quomodo tempus? utrumque enim non

potes corporale in eo existimare, quid autem prohibuit

tempus coli in sua qualitate? quid corpus hominis aut fabulam

hominis in sua specie, non in tempore | coli? quid sibi

uult intellectio ista, nisi foedas materias mentitis argumentationibus

colorare? Saturnum neque ideo, quia dicis hominem,

uis tempus, aut dum eum tempus facis, iam nec hominem

uis fuisse. plane uester deus, om Saturnus in terris humanae

qualitatis apud ueteres memorias recensetur. potest

incorporaliter fingi quoduis quod non fuerit omnino, uacat

fingendi locus ubi ueritas est. cum autem Saturnum constat

uixisse, frustra demutatis; non conceditur uobis quem non

negabitis fuisse hominem, qui neque deus neque tempus defendi

potest. exstat apud litteras uestras usquequaque Saturni

census. legimus apud Cassium Seuerum, apud Cornelios

Nepotem et Tacitum, apud Graecos quoque Diodorum,

quiue alii antiquitatum canos collegerunt. nec fideliora uestigia

eius | quam in ipsa Italia signata sunt. nam post plurimas

terras et Attica hospitia Italiae uel, ut tunc uocabatur, Oenotriae

consedit, exceptu\'s ab Iano siue Iane, ut Salii uocant.

mons quem coluerat, Saturnius dictus, urbs quam depalauerat,

Saturnia usque nunc est; tota denique Italia de Saturno

uocabatur. tali teste terra, quae nunc dominatur orbi,

etiamsi de origine Saturni dubitatur, de actu tamen constat

hominem illum fuisse. ita si homo Saturnus, procul dubio de

homine, immo quia homo, non utique de Caelo atque Terra,

sed cui parentes ignoti, quibusdam facile fuit illum eorum

filium dici, quorum possunt omnes uideri. quis enim non

caelum ac terram patrem ac matrem uenerationis gratia | appellet?

an de consuetudine humana, qua ignoti quique ex

inopinato apparentes de caelo aduenisse dicuntur? proinde

quia uenis|set peregrinus, repentino ubique inoleuit caelitem

dici. nam et uolgo generis incertos terrae filios iactitamus.

nihil allego de statu antiqui, qua ita rudes tunc agebantur

et oculi et mentes hominum, ut cuius noui uiri

aspectu quasi diuino commouerentur, nedum et regis, et

quidem primi. adhuc de Saturno immorabor quo et ceteris

conpen praestruam, satiata primordiorum disputatione, nec

praetermittam | potiora testimonia diuinarum litterarum, quibus

fides pro antiquitate superior debetur. ante enim Sibylla

quam omnis litteratura extitit, illa scilicet Sibylla ueri uera

uates de cuius uocabulo daemo uatibus induistis. ea

senario uersu in hunc sensum de Saturni | prosapia et rebus

eius exponit: decima, inquit, genitura hominum | ex quo

cataclysmus prioribus accidit, regnauit Saturnus et

Titan | et Iapetus, Terrae et Caeli fortissimi filii. si

qua ergo uel uestris scriptoribus litterisue uestris superioribus,

sed idcirco magis proximis quoniam illius aetatis,

fides adiacet, satis de Saturno et prosapia eius probatum

est homines fuisse. tenemus conpendium, in ceteros originis |

praescriptionem, ne per singulos euagemur. qualitas

posteritatis | a principibus generis ostenditur, mortalia de mortalibus,

terrena | de terrenis; gradus ad gradus comparantur, nuptiae,

conceptus, natales cucurrerunt, patriae, sedes, regna, monumenta

liquent igitur qui natos non possunt negare, mortuos

credant, qui mortuos confitentur, deos non putent.

Chapter 13

Sed enim manifestis uis sua adsistit. quos a primordio

possunt non asserere nisi homines fuisse, recipiunt in diuinitatem,

affirmando illos post mortem deos factos, ut Varro

et qui cum eo somniauerunt. hic igitur consisto: si sunt allecti

dei uestri in hoc nomen et numen, ut in ordinem senatorium,

sapientia uestra esse concedatis iam necesse est aliquem

summum dominatorem habentem allegendi potestatem

et quasi Caesarem; neque quisquam aliis praestare potest in

quo non ipse dominetur. ceterum si potuerunt deos sese

facere post mortem, age, quid deterioris condicionis ab initio

esse uoluerunt? aut si nemo est qui deos fecerit, quomodo

facti dicentur qui non nisi ab alio fieri potuissent? ita

nullus datur uobis renuendi locus esse mancipem quendam

diuinitatis. perspiciamus itaque causas allegandae mortalitatis

in caelum. harum duplicem rationem credo proferetis. aut

enim ille, quisquis id praestans, facit, ut habeat uel amminicula

uel munimenta uel etiam ornamenta fastigii sui, aut

meritorum nimentate, conferens dignis quibusque. aliud

quid suspicare non datur. nemo quid largiendo alicui aut

non sua aut illius causa facit. sed neque hoc potest com!petere

numini, ut est tanta ei potestas, ut scilicet deum ex

non deo faciat, ut sic tanta humanitas inrogetur, quia egeat

opera uel adiulmento quorundam et quidem mortuorum, quod

mirum, cum ab initio sibi immortales instituere potuisset.

nec diutius de his argumentatus conquiret qui humana diuinis

comparauit. sane quae posteior opinio est, discuti debet,

si deus reminiscentia meritorum diuinitatem tribuerit. sed

si ita est attributa, si pristinis uiris | caelum propter sua merita

patuit, recogitandum, quod exinde nemo dignus | eo honore

fuit. nisi si capere iam locus non potest. tantis uidelicet

priuilegiis caelestia meruerit antiquitas. ergo an meruerit

retractemus. | qui ait meruisse, proponat ipsius merita. si quid

in cunabulis admissa temporalitatis ualent ad suffragium diuinitatis,

incesto commaculatos Opem et Saturnum fratres

recepistis. furtiuus infans uester Iuppiter indignus et tecto

et ubere humano, meritoque in Creta | proles † tam mala manebat.

adultus denique qualemcunque genitorem regno priuat

felicissimum, regem aurei scilicet saeculi, sub quo laboris, inopiae

nescia laetaque pax quiescebat, sub quo, nulli subigebant

arua coloni; ipsaque omnia tellus nullo poscente

ferebat. sed oderat patrem incestum et comestorem

eius et aui quondam castratorem. ecce autem et ipse cum

sorore miscetur, ut huic pri;mum illud dictum putem:

τοῦ πατρὸς τὸ παιδίον. tam pius pater quam pius filius. si iustis

etiam tunc legibus ageretur, in duos culleos diuidi Iouem decuit.

post haec quid dubitaret libidine ab incesto corroborata

in leuiora, id est adulteria se et stupra diffundere? de quo

poetica sic lusitauit quomodo Ilfere, quando, de fugitiuo palam

factum, solemus et operam eius percontationi | alienae abusiue

nundinare, modo in pretia luxuriae eum figurando, tamquam

si bouem aut pretium bouis pensauerit, et imbrem aureum\'

pergulis immiserit id est aditum pecunia ruperit, modo in similitudines

actuum ipsas, | in aquilam qui rapuit, cycnum qui

cantauerat. adeo non fabulae istae sunt de fastidiosissimis

foeditatibus atque summis flagitiis compositae? aut forsitan

non lasciuiores inde euadant mores atque ingenia hominum?

quos quomodo daemones, malorum angelorum proles emissa

iam pridem a fide per incredulitatem et fabulas similes auertere

studuerint, hic non est nobis extensius agendum. si

enim et regibus et principibus et proseminatoribus suis morata

plebs eadem quidem non erat natura, alibi auctoritas

exigebat similitudinem morum. illorum uero quanto deterior

qui non melior? priuato enim titulo Iouem Optimum uulgo

appellaltis, et est Vergilii aecus Iuppiter. omnes perinde

incesti in suos, impudici in extraneos, | impii, iniusti. cui nullam

insignem infamiam fabula reliquit, is deus fieri non fuit dignus.

Chapter 14

Sed quoniam alios seorsum uolunt in diuinitatem ab ho

receptos, et distingui inter natiuos et factos secundum

Dionysium Stoicum, de ista quoque specie adiciam. de ipso

quidem Hercule erit summa responsionis, an dignus caelo et

diuinitate; sic enim pro uoluntate meritis addicunt diuinitatem.

si ob uirtutem, quod feras constanter confecerit,

quid tam memorabile? nonne ludo puniti, uel etiam ad

munus dati arenariae uilitatis plurimas in unum, et quidem

studiosiores bestias confilciunt? si ob peragratum orbem,

quantis et locupletibus dulcis libertas aut philosophis famulatoria

mendicitas idem praestitit? non meminerunt Asclepiaden

Cynicum unica uaccula, cuius et dorso uehebatur et

si quando ubere alebatur, orbem totum oculis subegisse? si

Hercules etiam ad inferos adiit, quis hoc nesciat, uiam ad

inferos omnibus patere? || Si eum consecrastis ob caedes et

pugnas plurimas, edidit multo maiorem numerum magnus

ille Pompeius, maritimorum praedonum uictor, ipsam qui

nec Ostiam saluam reliquerant: et quot, quaeso, milia usque

in unum angulum Byrsae Cartha a Scipione caesi fuere?

quo magis Scipio quam Hercules obtinendus diuinitati deputatur.

adicite potius titulis Herculaneis | stupra puellarum,

uxorum et fascias Omphales, et ob decori pueri amissionem

turpiter desertam militiam Argonautarum. adicite ad gloriam

post turpitudinis notam etiam furias eius, adorate sagittas

quae filios et uxorem interfecerunt. qui tunc dignius rogo

sese inrogasset prae dolore parricidiorum? | qui uxoris ob

lasciuiam uenenis circumuentus magis meruit | ut inhonesta

morte moreretur? hunc uos de pyra in caelum subleuastis, |

illa facilitate qua et alium ignis ex diuini ui confectum, qui

pauca ee | ingenia commentus dicebatur mortuos ad

uitam recurasse. is Apollinis filius, tam homo quam Iouis

nepos, Saturni pronepos (uel potius, spurius ut incerto patre,

ut Argiuus Socrates detulit, quippe expositum repertum, turpius

Ioue educatum, canino scilicet ubere), merito, id quod

nemo negare potest, fulmine haustus est. malus Iuppiter

Optimus hic rursus est, impius in nepotem, inuidus in

artificem. sedenim Pin darus meritum eius non occultauit: cupiditatem

et auaritiam lucri in eo dicit uindicatam, qua quidem

ille uiuos ad mortem, non mortuos autem ad uitam

praeuaricatione uenalis medicinae agebat. dicitur II etiam

mater eius eodem casu obisse, Lmeritoque quae tam periculosam

mundo, bestiam ediderat isdem quasi scalis ad caelum erupisse.

et tam en Atheni scient eiusmodi deis sacrificare.

nam Aesculapio et matri inter mortuos parentant. quasi

non et ipsi Thesea suum adorent, merito deum. quidni? si

conseruatricem suam in litore peregrino dereliquit, eadem |

obliuione, immo amentia, quae patri causa mortis fuit?

Chapter 15

Longum foret recensere etiam de illis quos in sidera sepelistis

et audaciter deis ministratis. sic opinor digni de

caelo Castores et Perseus et Erigona, quemadmoduni et Iouis

exoletus. sed quid mirandum? etiam canes et scorpios et

cancros in caelum transtulistis. differo de his quos in oraculis

colitis; habet testimonium hoc diuini. quid? et tristitiae

deos arbitros esse uoltis, ut sit Viduus, qui animam

corpore uiduet, quem intra muros cludi non admittendo damnastis,

item Caeculus, qui oculos sensu exanim et, item

Orbana, | quae in orbitatem semina extinguat; et ipsius mortis

dea est. ut cetera transuolem, etiam locorum urbis uel loca deos

arbitramini, Ianum Patrem (et diua arquis est Iana) et montium

septem Septemontium. Geniis eisdem illi faciunt qui in isdem

locis aras uel aedes habent, praeterea aliis qui in alieno loco

aut mercedibus habitant. taceo Ascensum a scansione et Cliuicolam

a cliuis; taceo deos Forculum a foribus et Cardeam a cardi

nibus et liminum Limentinum, siue qui alii inter uicinos Apollud

uos numilnum ianitorum adorantur. quid enim magnum? cum

et numina sua habeant in lupanaribus, in culinis et etiam in

carcere? innumeris | itaque proprus caelum impletur his aliisque

Romanorum deis, quibus totius uitae officia distribuuntur,

taliter ut ceteris deis opus non sit. immo cum priuatim apud

Romanos dei putentur quos supra signauimus nec facile foris

cogniti, quomodo ea omnia, quibus illos praeesse uoluerunt, in

omni genere | humano et in omni gente proueniunt, ubi praedes

eorum non modo honore, sed ipsa quoque notitia carent?

Chapter 16

Sedenim quidam fructus et necessaria uictui demonstrauerunt.

quaeso uos, cum dicitis inuenisse illos, nonne con-

fitemini prius fuisse quae inuenirentur? cur ergo non auctorem

poltius honoratis, cuius haec dona sunt, sed auctorem

transfertis in repertores? priusquam qui inuenisset, utique auctori

gratias egit, utique illum deum sensit, cuius uere est

ministerium institutoris, a quo et ipse institutus est qui inue

nit et illud ipsum quod inueniretur. ficum uiridem Romae

nemo nouerat Africanam, Cum Cato senatui intulit, ut quo

iam prouincia hostilis esset, cui subligendae semper instabat,

exprimeret. cerasium Cn. Pompeius de Ponto primus Italiae

prouolgauit. potuerunt mihi nouorum apud Romanos pomorum

inuentores hi meruisse praeconium diuinitatis. tam

uanum hoc quam etiam propter artium Commenta deos haberi.

quibus si comparentur nostrae aetatis artifices, quanto

dignius posteris quam prioribus consecratio competisset? quaeso

uos, an non omnibus iam artificiis antiquitas exoleuit, usu

quotidiano | ubique instruente nouitatem? atque adeo quos ob

artes sanctificatis, laeditis in ipsis artibus et prouocatis in

aemulis insuperatis.

Chapter 17

Denique religionis uestrae tutoribus suis non negatis

omnibus his quos deos antiquitas II uoluit, posteritas credidit,

nobis superest adhuc illa Romanarum superstitionum praegrandis,

praesumptio, cui aduersus uos, nationes, congredi halbemus,

propterea scilicet Romanos totius orbis dominos atque

arbitros factos fuisse, quod officiis religionum meruerint

dominare sic, ut parum absit, quin ipsis suis deis praeualeant.

nimirum Sterculus et Mutunus et Larentina prouexit hoc

imperium. unus Romanorum destinatus a suis deis dominationi

populus. peregrinos enim non putem extraneo potius

populo factum uoluisse quam suo, ut fierent deserltores et destitutores,

immo proditores patrii soli, in quo nati, adulti, nobilita

ti sepultique sunt. ita ne Iuppiter quidem Cretam suam

Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum

et aera Corybantia et nutricis suae illic iucundissimum odorem.

nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset,

ut illa potius terra regnaret Lquae Iouis cineres texit? uellet

Iuno Punicam urbem, posthabita Samo dilectam et utique

Aeneadarum ignibus adoleri? quod sciam

hic illius arma,

Hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse,

Si qua fata sinant, iam tunc tenditque fouetque.

misera aduersus fata non ualuit! nec tamen tantum honoris

Romani fatis decreuerunt, ut dedenibus Carthaginem sibi,

quantum Larentinae. sed dei isti conferendi regni in potestate

non sunt. si regnauit enim Iuppiter Cretae et Saturnus Italiae

et Isis Aegypto et homines, regnauerunt, quibus etiam

operati plerique traduntur. ita qui seruit, et dominos facit,

et dediticius Admeti ciues Romanos imperio auget, dum libera

lem cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo

perdidit. quid timebat deus uerum constanter praenuntiare

regno excidendum ei esse? aucti potestate regnandi quoque

ueluti urbes suas tueri unquam potuissent! si Romanis

praestitisse ualuerunt, cur Athenas a Xerxe Minerua non defendit?

uel cur Delphos de manu Pyrrhi Apollo non eruit?

seruant urbem Romam qui suas perdiderunt, si hoc religiositas

Romana meruit. | atqui non post summum imperium

auctis iam rebus superstitio quaesita est? etsi a Numa sacra

introducta sunt, nondum tamen aut simulacris aut templis

res uestras diuina frustrabant. frugi religio et paupertina supersti

tio; | altaria temeraria et uasa sordida, et nidor paruus

ex illis, et deus ipse nusquam. ergo non ante religiosi quam

maiores neque ideo maiores, quia religiosi. atquin quomodo |

summam ob religionem et deorum profundissimam curam imperium

Romanis quaesitum uideri possit, quod laesis potius

deis auctum est? nisi fallor enim | omne regnum imperium

bellis quaeritur et bellis ampliatur. porro laeduntur uictoribus

et dei urbis. nam eadem strages et moenium et templorum,

pares caedes et ciuium et sacerdotum, eaedem rapinae

profanorum et | sacrorum. tot sacrilegia Romanorum quot tropaea,

tot deinde de deis | quot de gentibus triumphi. manent et simulacra

captiua, et utique si senti uictores suos, non amant.

sed quia nihil sentiunt, inpune laeduntur, et quia inpune laeduntur,

frustra adorantur. itaque quorum fastigium per uictorias

adultum est, non possunt uideri religionis meritis excreuisse,

siue crescendo laesores religionis siue laedendo creuerunt.

regnum uniuersae nationes suis quaeque temporibus habuerunt,

ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegyptii; | est et adh

uc penes quosdam, et tamen qui amiserunt, non sine religionibus

et cultu et depropitiorum deorum morabantur, | donec

postremo Romanis, | cessit uniuersa paene dominatio. sors temporum

ita uolutauit regna. quaerite quis temporum uices ordinauit.

idem regna dispensat, et nunc penes Romanos eam

summam tamquam pecuniam de multis nominibus exactam | in

unam arcam congregauit. quid de ea statuerit sciunt proximi ei.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?