Against Marcion

Tertullian c. 207-212 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Book 1

LIBER PRIMVS.

Section 1

Si quid retro gestum est nobis aduersus Marcionem.

iam hinc uiderit. nouam rem adgredimur ex uetere. primum

opusculum quasi properatum pleniore postea compositione rescideram.

hanc quoque nondum exemplariis suffectam fraude tunc

fratris, dehinc apostatae, amisi, qui forte descripserat quaedam

mendosissime et exhibuit frequentiae. emendationis necessitas

facta est innouationis. eius occasio aliquid adicere persuasit.

ita stilus iste nunc de secundo tertius et de tertio iam hinc

primus hunc opusculi sui exitum necessario praefatur, ne

quem uarietas eius in disperso reperta confundat.

Pontus igitur, qui Euxinus natura negatur, nomine inluditur.

ceterum hospitalem Pontum nec de situ aestimes; ita ab

humanioribus fretis nostris quasi quodam barbariae suae pudore

secessit. gentes ferocissimae inhabitant; si tamen habitatur

in plaustro. sedes incerta, uita cruda, libido promiscua et

plurimum nuda; etiam cum abscondunt, suspensis de iugo

pharetris ut indicibus notantur, ne qui intercedat. ita nec

armis suis erubescunt. parentum cadauera cum pecudibus

caesa conuiuio conuorant. qui non ita decesserint, ut escatiles

iuerint, maledicta mors est. nec feminae sexu mitigantur

secundum pudorem; ubera excludunt, pensum securibus faciunt,

malunt militare quam nubere. duritia de caelo quoque. dies

numquam patens, sol numquam ridens, unus aer nebula, totus

annus hibernum, omne quod fiauerit aquilo est. liquores niuibus

redeunt, amnes glacie negantur, montes pruina exaggerantur.

omnia torpent, omnia rigent; nihil illic nisi feritas calet, illa

scilicet, quae fabulas scaenis dedit de sacrificiis Taurorum et

amoribus Colchorum et crucibus Caucasorum. sed nihil tam

barbarum ac triste apud Pontum quam quod illic Marcion

natus est, Scytha tetrior, Hamaxobio instabilior, Massageta

inhumanior, Amazona audacior, nubilo obscurior, hieme frigidior,

gelu fragilior, Histro fallacior, Caucaso abruptior. quidni?

penes quem uerus Prometheus, deus omnipotens, blasphemiis

lancinatur. iam et bestiis illius barbariei importunior Marcion.

quis enim tam castrator carnis castor quam qui nuptias

abstulit? quis tam comesor mus Ponticus quam qui euangelia

conrosit? ne tu, Euxine, probabiliorem feram philosophis edidisti

quam Christianis. nam ille canicola Diogenes hominem inuenire

cupiebat. lucernam meridie circumferens, Marcion deum, quem

inuenerat, extincto lumine fidei suae amisit. non negabunt

discipuli eius primam illius fidem nobiscum fuisse, ipsius

litteris testibus, ut hinc iam destinari possit haereticus qui

deserto quod prius fuerat id postea sibi elegerit, quod retro

non erat. in tantum enim haeresis deputabitur quod postea

inducitur, in quantum ueritas habebitur quod retro et a primordio

traditum est. sed alius libellus hunc gradum sustinebit

aduersus haereticos, etiam sine retractatu doctrinarum

reuincendos. quod hoc sint de praescriptione nouitatis. nunc

quatenus admittenda congressio est interdum, ne compendium

praescriptionis ubique aduocatum diffidentiae deputetur, regulam

prius aduersarii praetexam, ne cui lateat, in qua principalis

quaestio dimicatura est.

Section 2

Duos Ponticus deos adfert, tamquam duas Symplegadas

naufragii sui, quem negare non potuit, id est creatorem, id est

nostrum, et quem probare non poterit, id est suum, passus,

infelix, huius praesumptionis instinctum de simplici capitulo

dominicae pronuntiationis, in homines non in deos disponentis

exempla illa bonae et malae arboris, quod neque bona malos

neque mala bonos proferat fructus, id est neque mens uel

fides bona malas edat operas neque mala bonas. languens

enim — quod et nunc multi, et maxime haeretici — circa

mali quaestionem, unde malum, et obtusis sensibus ipsa

enormitate curiositatis inueniens creatorem pronuntiantem:

ego sum, qui condo mala, quanto ipsum praesumpserat

mali auctorem et ex aliis argumentis, quae ita persuadent

peruerso cuique, tanto in creatorem interpretatus malam arborem

malos fructus condentem, scilicet mala, alium deum

praesumpsit esse debere in partem bonae arboris bonos

fructus. et ita in Christo quasi aliam inueniens dispositionem

solius et purae benignitatis, ut diuersae a creatoris,

facile nouam et hospitam argumentatus est diuinitatem in

Christo suo reuelatam modicoque exinde fermento totam fidei

massam haeretico acore desipuit. habuit et Cerdonem quendam

informatorem scandali huius: duo facilius duos deos

caeci perspexisse se existimauerunt. unum enim non integre

uiderant. lippientibus etiam singularis lucerna numerosa est.

alterum igitur deum, quem confiteri cogebatur, de malo infamando

destruxit, alterum, quem commentari conitebatur,

de bono praeferendo construxit. has naturas quibus disposuerit

articulis, per ipsas responsiones nostras ostendemus.

Section 3

Principalis itaque et exinde tota congressio de numero,

an duos deos liceat induci, si forte, poetica et pictoria licentia,

et tertia iam, haeretica. sed ueritas Christiana destricte

pronuntiauit: deus si non unus est, non est, quia dignius

credimus non esse quodcumque non ita fuerit, ut esse debebit.

deum autem ut scias unum esse debere, quaere quid sit deus,

et non aliter inuenies. quantum humana condicio de deo

definire potest, id definio, quod et omnium conscientia agnoscet:

deum summum esse magnum in aeternitate constitutum,

[innatum, infectum, sine initio, sine-fine] — hunc enim statum

aeternitati t censendum, quae summum magnum deum efficiat,

dum hoc est in deo ipsa — atque ita et cetera, ut sit

deus summum magnum et forma et ratione et ui et potestate.

cum de isto conuenit apud omnes, — nemo enim negabit

deum summum magnum quid esse, nisi qui potuerit deum

imum modicum quid e contrario pronuntiare, ut deum neget

auferendo quod dei est - quae erit iam condicio ipsius

summi magni? nempe, ut nihil illi adaequetur, id est, ut

non sit aliud summum magnum, quia, si fuerit, adaequabitur,

et si adaequabitur, non erit iam summum magnum, euersa

condicione et, ut ita dixerim, lege, quae summo magno nihil

sinit adaequari. ergo unicum sit necesse est summum magnum,

— quod fuerit par non habendo — ne non sit summum

magnum. ergo non aliter erit quam per quod habet esse, id

est unicum omnino. proinde deus cum summum magnum

sit, recte ueritas nostra pronuntiauit: deus, si non. unus est,

non est, non quasi dubitemus esse deum dicendo: si non

unus, non est, sed quia quem confidimus esse, id eum definiamus

esse, quod si non est, deus non est. [et summum scilicet

magnum] porro (si) summum magnum unicum sit necesse est,

ergo et deus unicus erit, non aliter deus, nisi summum

magnum, nec aliter summum magnum, nisi parem non habens,

nec aliter parem non habens, nisi unicus fuerit. certe quemcumque

alium deum induxeris, non alia poteris eum forma tueri deum

quam ut et illi proprium diuinitatis adscripseris, sicut aeternum

ita et summum magnum. duo ergo summa magna quomodo

consistent, cum hoc sit summum magnum, par non

habere, par autem non habere uni competat, in duobus esse

nullo modo possit?

Section 4

Sed argumentabitur quilibet posse et duo summa magna

consistere, distincta atque disiuncta in suis finibus, et utique

aduocabit exemplum regna terrarum, tanta numero et tamen

summa magna in suis quibusque regionibus, et putabit ubique

humana diuinis conferenda. iam ergo si huic argumentationi

locus dabitur, quid prohibet, non dico et tertium et quartum

deum inducere, uerum tot iam numero quot et gentium

reges? de deo agitur, cuius hoc principaliter proprium est,

nullius exempli capere comparationem. hoc natura ipsa, si

non aliquis Esaias, uel ipse per Esaiam deus, contionabitur:

cui mesimilabitis? diuinis forsitan comparabuntur humana,

deo non ita. aliud enim deus, aliud quae dei. denique qui

exemplo uteris regis quasi summi magni, uide ne iam non

possis eo uti. rei enim, etsi summum magnum est in suo

solio usque ad deum, tamen infra deum; comparatus autem

ad deum excidet iam de summo magno, translato in deum.

hoc si ita, quomodo uteris eius rei exemplo ad dei comparationem

quae, dum ad comparationem accedit, amittitur? quid

nunc, si nec inter reges plurifarium uideri potest summum

magnum, sed unicum et singulare, apud eum scilicet, qui

rex regum ob summitatem magnitudinis et subiectionem

ceterorum graduum quasi culmen dominationis excipitur\'? sed

etiam [alterius formae] reges, qui singulares in unione imperii

praesunt si(militer) minutalibus, ut ita dixerim, regnis, (si) undique

conferantur in examinationem, qua constet, quis eorum praecellat

in substantiis et uiribus regni, in unum necesse est summitas

magnitudinis eliquetur, omnibus gradatim per comparationis

exitum de magnitudinis summa expressis et exclusis. I adeo

etsi in disperso multifarium uidetur summum magnum, suis

uiribus et sua natura et suo statu unicum est. proinde cum

duo dii conferuntur ut duo [reges et duo] summa magna,

in alterum concedat necesse est unio summi magni ex sententia

comparationis, quia summum uictoria sua constat, superato

aemulo alio magno, non tamen summo, atque ex defectione,

aemuli solitudinem quandam de singularitate praestantiae suae

possidens unicum est. ineluctabilis iste complexus in hoc

sententiam constringit: aut negandum deum esse summum

magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii communicandum.

Section 5

Aut quae ratio duo summa magna composuit? primo

enim exigam, cur non plura, si duo, quando locupletiorem

oporteret credi substantiam diuinitatis, si competeret ei numerus.

honestior et liberalior Valentinus, qui simul ausus est

duos concipere, Bython et Sigen, tum usque ad triginta Aeonum

fetus, tamquam Aeneiae scrofae, examen diuinitatis

effudit. quaecumque ratio plura summa magna non patitur

admitti, eadem nec duo, ut (et) ipsa plura. [post unum] post ;

unum enim numerus. quae potuit duo admittere, eadem

potuit et plura. et duo enim multitudo, unione iam excessa.

denique apud nos uis rationis istius ipso termino plures deos

credi non sinit, quo nec duos illa regula unum deum sistens. i

qua deum id esse oporteat, cui nihil adaequetur, ut summo i

magno, unicum autem sit, cui nihil adaequetur. iam nunc i

duo summa magna, duo paria, cui operae pretio, cui emolumento

deputarentur? quid interfuit numeri, cum duo paria

non differant uno? una enim res est, quae eadem in duobus

est. etiamsi plura essent paria, tantundem omnia (quantum) ;

unum fuissent, nullo inter se differendo, qua paria. porro si i

neutrum ex duobus altero distat, ut ambo summa magna, qua

dei ambo, neutrum plus altero praestat, nullam iam rationem

numeri sui ostendunt, praestantiam non habentes, numerus

autem diuinitatis summa ratione constare deberet, uel

quoniam et cultura eius in anceps deduceretur. ecce enim

duos intuens deos tam pares quam duo summa magna, quid

facerem? si ambos colerem, uererer, ne abundantia officii

superstitio potius quam religio existimaretur, quia duos tam

pares et in altero ambos possem in uno demereri, hoc ipsum

testimonio praestans parilitati et unitati eorum, dum alterum

in altero uenerarer, dum in uno mihi duo sunt. si alterum

colerem, aeque recogitarem, ne suffundere uiderer numeri

uanitatem sine differentia superuacui, hoc est: tutius censerem

neutrum colendum quam alterum cum scrupulo [colendum ]

aut ambos uane.

Section 6

Sic adhuc uidemur disputare, quasi Marcion duos pares

constituat. nam dum defendimus deum, summum magnum,

unicum credi oportere, excludentes ab eo parilitatem, tamquam

de duobus paribus de his retractauimus, nihilominus

tamen docendo pares esse non posse secundum summi magni

formam satis confirmauimus duos esse non posse, alioquin

certi Marcionem dispares deos constituere, alterum iudicem,

ferum, bellipotentem, alterum mitem, placidum et tantummodo

bonum atque optimum. dispiciamus aeque et hanc

partem, an diuersitas saltim duos capiat, si parilitas capere

non potuit. porro et hic eadem regula summi magni patrocinabitur

nobis, utpote quae totum statum uindicet diuinitatis.

conueniens enim et quodammodo iniecta manu detinens aduersarii

sensum non negantis creatorem deum, iustissime praescribo

illi diuersitati locum non esse inter eos, quos ex aequo

deos confessus non potest facere diuersos. non quia non et

homines licet sub eadem appellatione diuersissimos esse, sed

quia deus non erit dicendus, quia nec credendus, nisi summum

magnum. cum ergo summum magnum cogatur agnoscere quem

deum non negat, non potest admitti, ut summo magno aliquam

adscribat diminutionem, qua subiciatur alii summo

magno. desinit enim, si subiciatur. non est autem dei desinere

de statu suo, id est de summo magno. nam et in illo

deo potiore periclitari poterit summum magnum, si depretiari

capit in creatore. ita cum duo dii pronuntiantur duo summa

magna, necesse est neutrum altero aut maius sit aut minus,

neutrum altero aut sublimius aut deiectius. nega deum quem

dicis deteriorem; nega summum magnum quem credis minorem.

deum uero confessus utrumque duo summa magna

confessus es. nihil alteri adimes aut alteri adscribes. agnoscens

diuinitatem negasti diuersitatem.

Section 7

Temptabis ad haec de nomine dei concutere retractatum ;

ut passiuo et in alios quoque permisso, quia scriptum sit: !

deus deorum stetit in ecclesia deorum, in medio

autem deos diiudicabit, et: ego dixi, uos dii estis.

nec tamen idcirco eis competat possessio summi magni, quia

dii cognominentur; ita nec creatori. respondebo et stulto, qui

nec hoc recogitauerit, ne tantundem et in deum Marcionis

possit retorqueri, ut et illum deum dictum nec ideo tamen

summum magnum probatum, sicut nec angeli aut homines

creatoris. si communio nominum condicionibus praeiudicat,

quanti nequam serui regum nominibus insultant, Alexandri et

Darii et Olofernae? nec tamen ideo regibus id quod sunt

detrahetur. nam et ipsa idola gentium dei uulgo, sed deus

nemo ea re, qua deus dicitur. ita ego non nomini dei nec

sono nec notae nominis huius summum magnum in creatore

defendo, sed ipsi substantiae, cui nomen hoc contigit. hanc

inueniens solam innatam infectam, solam aeternam et uniuersitatis

conditricem, non nomini, sed statui, nec appellationi,

sed condicioni eius summum magnum et adscribo et uindico.

et ideo. quia deus iam uocari obtinuit substantia cui adscribo,

nomini me adscribere putas, quia necesse est per nomen ostendam

cui adscribam substantiae, scilicet qua constat qui deus

dicitur. at summum magnum ex substantia, non ex nomine, deputatur.

denique hoc et Marcion suo deo uindicans, secundum

statum, non secundum uocabulum uindicat. id ergo summum

magnum, quod deo adscribimus ex substantiae lege, non ex

nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus, qui

ea substantia constant, quae deus dicitur, quia in quantum dii

uocantur, id est summa magna, substantiae scilicet mento

innatae et aeternae ac per hoc magnae et summae, in tantum

non possit summum magnum minus et deterius alio summo

magno haberi. si summi magni felicitas et sublimitas et integritas

stabit in deo Marcionis, stabit aeque et in nostro, si

non et in nostro, aeque nec in Marcionis. ergo nec paria

erunt duo summa magna, quia prohibet disposita iam regula

summi magni comparationem non sustinens, nec disparia,

quia et alia summi magni regula occurrit, diminutionem non

admittens. haesisti, Marcion, in medio Ponti tui aestu. utrimque

te fluctus ueritatis inuoluunt. nec pares nec dispares deos

sistere potes. duo enim non sunt. quod pertineat proprie ad

numeri retractatum, quamquam tota materia de duobus deis

dimicetur, his interim lineis eum clusimus, intra quas de

singularibus iam proprietatibus congrediemur.

Section 8

Primo, supercilio stuporem suum aedificant Marcionitae,

quod nouum deum proferant, quasi nos ueteris dei pudeat.

inflantur et pueri nouis calceis, sed a uetere paedagogo calceati

mox uanam gloriam uapulabunt. nouum igitur audiens

deum, in uetere mundo et in uetere aeuo et sub uetere deo

ignotum inauditum, quem, tantis retro saeculis neminem et

ipsa ignorantia antiquum, quidam Iesus Christus, et ille in

ueteribus nominibus nouus, reuelauerit, nec alius antehac.

gratias ago huic gloriae eorum, maximo adiutorio eius hinc iam

haeresim probaturus, nouae scilicet diuinitatis professionem.

haec erit nouitas, quae etiam ethnicis deos peperit nouo,

semper ac nouo titulo consecrationis cuiusque. quis deus

nouus nisi falsus? ne Saturnum quidem tanta hodie antiquitas

deum probabit, quia et illum nouitas aliquando produxerit..

cum primum consecrauit. atenim uiua et germana diuinitas

nec de nouitate nec de uetustate, sed de sua ueritate cense-!i

tur. non habet tempus aeternitas. omne enim tempus ipsa,

est. quod facit, pati non potest. caret aetate quod non licet\'

nasci. deus si est uetus, non erit, si est nouus, non fuit.,

nouitas initium testificatur, uetustas finem comminatur. deus

autem tam alienus ab initio et fine est quam a tempore,

arbitro et metatore initii et finis.I

Section 9

Scio quidem, quo sensu nouum deum iactitent, agnitione

utique. sed ipsam nouitatem cognitionis percutientem\',

rudes animas ipsamque naturalem nouitatis gratiositatem uolui

repercutere, et hinc iam de ignoto deo prouocare. utique enim

quem agnitione nouum opponunt, ignotum ante agnitionem

demonstrant. age igitur, ad lineas rursum et in gradum! per-I

suade deum ignotum esse potuisse. inuenio plane ignotis deis

aras prostitutas, sed Attica idolatria est. item incertis deis,

sed superstitio Romana est. porro incerti dei minus noti, ut

minus certi, et proinde ignoti, qua minus certi. quem titulum

incidemus ex duobus deo Marcionis? utrumque, opinor, et

nunc incerto et retro ignoto. sicut enim ignotum eum fecit

deus notus, creator, ita et incertum deus certus. sed non euagabor,

uti dicam: deus si ignotus fuit latuitque, illum regio

latebrarum obumbrauit, noua utique et ipsa et ignota et

similiter nunc quoque incerta, certe inmensa aliqua et maior

indubitate eo, quem abscondit. sed breuiter proponam et plenissime

exequar, praescribens deum ignorari nec potuisse nomine

magnitudinis nec debuisse nomine benignitatis, praesertim in

utroque praelatiorem nostro creatore. sed quoniam animaduerto

in quibusdam ad formam creatoris prouocari oportere

omnis dei noui et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione

fieri a nobis prius commendare debebo, quo constantius utar

rationis editae patrocinio. ante omnia quidem quale est, ut

qui deum agnoscis creatorem et priorem de notitia confiteris,

non eisdem modis et alium scias tibi examinandum, quibus

iam in alio didicisti deum nosse? omnis res anterior posteriori

normam praeministrauit. duo nunc dei proponuntur,

ignotus et notus. de noto uacat quaestio. esse eum constat,

quia notus non fuisset nisi esset. de ignoto instat altercatio.

potest enim et non esse, quia si esset, notus fuisset. quod ergo

quaeritur, quamdiu ignoratur, in incerto est, quamdiu quaeritur,

et potest non esse, quamdiu in incerto est. habes deum

certum, qua notum, et incertum, qua ignotum. si ita est,

ecquid tibi uidetur iusta ratione defendi, ut ad normam et

formam et regulam certorum probentur incerta? ceterum si

ad hanc causam, et ipsam adhuc incertam, etiam argumenta

de incertis adhibeantur, series implicabitur quaestionum ex

ipsorum quoque argumentorum aeque incertorum retractatu

periclitantium de fide per incertum, et ibitur in illas iam

indeterminabiles quaestiones, quas apostolus non amat; sin

de certis et indubitatis et absolutis regulae partibus, incertis

et dubiis et inexpeditis praeiudicabunt. plane in quibus

diuersitas status inuenitur, fortassean non prouocentur incerta

ad formam certorum, ut liberata a reliqua comparationis

prouocatione per diuersitatem status principalis. cum uero

duo dii proponuntur, communis est illis status principalis.

quod enim deus est, ambo sunt: innati infecti aeterni. hic

erit status principalis; cetera uiderit Marcion, si in diuersitate

disposuit. posteriora enim (non) sunt in retractatu, immo nec

admittentur, si de principali statu constet. porro constat, quia

dii ambo: et ita de quorum statu constat communem esse.i

cum sub eo ad probationem deuocantur si incerta sunt.

ad eorum certorum formam prouocanda erunt, cum quibus

de communione status principalis censentur, ut proinde et

de probatione communicent. hinc itaque constantissime diri-:

gam deum non esse, qui sit hodie incertus, quia retro

ignotus, quando quem constat esse ex hoc ipso constet

quod numquam fuerit ignotus, [ideo nec incertus]

Section 10

siquidem

a primordio rerum conditor harum cum ipsis pariter

compertus est, ipsis ad hoc prolatis, ut deus cognosceretur. I

nec enim si aliquanto posterior Moyses primus uidetur in

templo litterarum suarum deum mundi dedicasse, idcirco

a Pentateucho natales agnitionis supputabuntur, cum totus

Moysei stilus notitiam creatoris non instituat, sed a primordio

enarret, a paradiso et Adam, non ab Aegypto et Moyse recensendam,

denique maior popularitas generis humani, ne nominis

quidem Moysei compotes, nedum instrumenti, deum Moysei

tamen norunt; etiam tantam idolatria dominationem obumbrante,

seorsum tamen illum quasi proprio nomine deum')

perhibent et \'deum deorum\' et \'si deus dederit\' et \'quod deo

placet\' et \'deo commendo.\' uide, an nouerint quem omnia posse

testantur. nec hoc ullis Moysei libris debent. ante anima

quam prophetia. animae enim a primordio conscientia dei

dos est; eadem nec alia et in Aegyptiis et in Syris et in

Ponticis. [Iudaeorum enim deum dicunt animae deum.] noli,

barbare haeretice, priorem Abraham constituere quam mundum.

et si unius familiae deus fuisset creator, tamen posterior tuo

non erat, etiam Ponticis ante eum notus. accipiat igitur ab

antecessore formam, a certo incertus, a cognito incognitus:

numquam deus latebit, numquam deus deerit, semper intellegetur,

semper audietur, etiam uidebitur, quomodo uolet. habet

deus testimonia: totum hoc quod sumus et in quo sumus.

sic probatur et deus et unus, dum non ignoratur, alio adhuc

probari laborante.

Section 11

Et merito, inquiunt. quis enim non tam suis notus est

quam extraneis? nemo. teneo et hanc uocem. quale est enim,

ut aliquid extraneum deo sit? cui nihil extraneum esset, si

quis esset, — quia dei hoc est, omnia illius esse et omnia ad

illum pertinere — uel ne statim audiret a nobis: quid ergo

illi cum extraneis? quod plenius suo loco audiet. at nunc

satis est nullum probari cuius nihil probatur. sicut enim

creator ex hoc et deus et indubitatus deus, quia omnia ipsius

et nihil extraneum illi, ita et alius idcirco non deus, quia

omnia non eius ideoque et extranea. denique si uniuersitas

«rpatoris est, iam nec locum uideo dei alterius. plena et

occupata sunt omnia suo auctore. si uacat aliquid spatii

alicuius diuinitati in creaturis, plane falsae uacabit. patet mendacio

ueritas. tanta uis idolorum cur non recipiat alicubi

deum Marcionis? igitur et hoc ex forma creatoris expostulo,

deum (eius) ex operibus cognosci debuisse alicuius proprii sui

mundi et hominis et saeculi, quando etiam error orbis propterea

deos praesumpserit, quos homines interdum confitetur.

quoniam aliquid ab unoquoque prospectum uidetur utilitatibus

et commodis uitae. ita et hoc ex forma dei creditum est

diuinum esse, instituere uel demonstrare quid aptum et

necessarium rebus humanis. adeo inde auctoritas accommodata

si falsae diuinitati, unde praecesserat uerae, unam saltim

cicerculam deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut

nouus aliqui Triptolemus praedicaretur. aut exhibe rationem

deo dignam, cur nihil condiderit, si est; quia condidisset, si

fuisset, illo scilicet praeiudicio, quo et nostrum deum non

alias manifestum est esse quam quia totum condidit hoc.,

semel enim praescriptio stabit non posse illos et deum confiteri

creatorem et eum, quem uolunt aeque deum credi, non

ad eius formam probare, quem et ipsi et omnes deum (agnoscunt,)

ut, quando hoc ipso nemo creatorem deum dubitet. quia

totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere deum et

illum, qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur. duplex

ista uideatur necesse est, ut aut noluerit condere quid aut

non potuerit. tertium cessat sed non potuisse indignum deo

est. noluisse an dignum, uolo inquirere. dic mihi, Marcion,

uoluit deus tuus cognosci se quocumque in tempore an non?

alio proposito et descendit et praedicauit et passus resurrexit

quam uti cognosceretur? at sine dubio, si cognitus est,

uoluit. nihil enim circa eum fieret, nisi uoluisset. qui ergo

tantopere notitiam sui procuranit, ut in dedecore carnis

exhiberetur, et quidem maiore, si falsae, - nam hoc turpius,

si et mentitus est substantiam corporis — qui et maledictum

in se creatoris admisit ligno suspensus, quanto honestius per

aliqua propriae molitionis indicia cognitionem sui praestruxisset!

maxime aduersus eum cognosci habens, apud quem ex operibus

ab initio cognitus non erat. nam et quale est, ut creator quidem

ignorans esse alium super se deum, ut uolunt Marcionitae, qui

solum se etiam iurans adseuerabat, tantis operibus notitiam sui

armauerit, quam potuerat non ita curasse secundum singularitatis

suae praesumptionem, ille autem sublimior, sciens inferiorem

deum tam instructum, nullam sibi prospexerit agnoscendo

paraturam? quando etiam insigniora et superbiora opera debuisset

condidisse, ut et deus ex operibus cognosceretur secundum

creatorem et ex honestioribus potior et generosior creatore.

Section 12

Ceterum et si esse eum possemus confiteri, sine causa

esse eum deberemus argumentari. sine causa enim esset qui

rem non haberet, quia res omnis causa est, ut sit aliquis,

cuius res sit. porro in quantum nihil oportet esse sine causa,

[id est sine re] quia si sine causa sit, proinde est atque si

non sit. [non habens rei causam rem ipsam] in tantum deum

dignius credam non esse quam esse sine causa. sine causa

est enim qui rem non habendo non habet causam. deus autem

sine causa, id est sine re, esse non debet. ita quotiens

ostendo eum sine causa esse, tamquam sit, hoc constituo,

non esse illum, quia si fuisset, omnino sine causa non fuisset.

sic et ipsam fidem dico illum sine causa ab homine captare.

aliter solito deum credere ex operum auctoritate formatum.

quia nihil tale prospexit, per quod homo deum didicit. nam

etsi credunt plerique in illum, non statim ratione credunt.

non habentes dei pignus, opera eius deo digna. itaque hoc

nomine cessationis et defectionis operum et impudentiae et

malignitatis adfinis est: impudentiae, qua fidem non debitam

sibi captat, cui praestruendae nihil prospexit. malignitatis.

qua plures incredulitatis reos fecit, nihil fidei procurando.

Section 13

Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio\'

tam propria et deo digna quam creatoris testimonium praesignarit,

narem contrahentes impudentissimi Marcionitae conuertuntur

ad destructionem operum creatoris. \'nimirum\', inquiunt.

\'grande opus et dignum deo mundus\'! numquid ergo ereator

minime deus? plane deus. ergo nec mundus deo indignus:

nihil etenim deus indignum se fecisset, etsi mundum homini.\'

non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice. et

tamen, si quale quid fecisse indignum est deo, quanto indignius

deo est nihil eum omnino fecisse! ** uel indignum,

quo posset etiam digniorum auctor sperari. ut ergo aliquid

+

et de isto huius mundi indigno loquar, cui et apud Graecos

ornamenti et cultus, non sordium, nomen est, indignas uidelicet

substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum

ingeniis omnis haeresis animatur. deos pronuntiauerunt, ut

Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aerem.

ut Anaximander uniuersa caelestia, ut Strato caelum et

terram, ut Zeno aerem et aetherem, ut Plato sidera, quae

genus deorum igneum appellat, cum de mundo, considerando

scilicet et magnitudinem et uim et potestatem et honorem

et decorem, opem fidem legem singulorum elementorum,

quae omnibus gignendis alendis conficiendis reficiendisque

conspirant, ut plerique physicorum, formidauerint, [initium ac

finem mundo constare] ne substantiae eius, tantae scilicet,

minus dei haberentur, quas colunt et Persarum magi et

Aegyptiorum hierophantae et Indorum gymnosophistae. ipsa

quoque uulgaris superstitio communis idolatriae, cum in simulacris

de nominibus et fabulis ueterum mortuorum pudet, ad

interpretationem naturalium refugit et dedecus suum ingenio

obumbrat, figurans Iouem in substantiam feruidam et Iunonem

eius in aeream secundum sonum Graecorum uocabulorum.

item Vestam in ignem et Camenas in aquam et Magnam

Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lauacris

rigatam. sic et, Osiris quod semper sepelitur et in uiuido quaeritur

et cum gaudio inuenitur, reciprocarum frugum et uiuidorum

elementorum et recidiui anni fidem argumentantur,

sicut aridae et ardentis naturae sacramenta leones Mithrae

philosophantur. et superiores quidem situ aut statu

substantias sufficit facilius deos habitas quam deo indignas. ad

humilia deficiam? unus, opinor, de sepibus flosculus, non

dico de pratis, una cuiuslibet maris conchula, non dico de

rubro, una tetraonis pinnula, taceo de pauo, sordidum artificem

pronuntiabit tibi creatorem?

Section 14

At cum et animalia inrides minutiora, quae maximus

artifex de industria ingeniis aut uiribus ampliauit, sic magnitu-i

dinem in mediocritate probari docens quemadmodum uirtutem ;

in infirmitate secundum apostolum, imitare, si potes, apis

aedificia, formicae stabula, aranei retia, bombycis stamina,

sustine, si potes, illas ipsas lectuli et tegetis tuae bestias,I

cantharidis uenena, muscae spicula, culicis et tubam et lanceam.

qualia erunt maiora, cum tam modicis aut iuuaris aut

laederis, ut nec in modicis despicias creatorem? postremo te

tibi circumfer, intus ac foris considera hominem: placebit

tibi uel hoc opus dei nostri, quod tuus dominus, ille deus

melior, adamauit, propter quem in haec paupertina elementa

de tertio caelo descendere laborauit, cuius causa in hac

cellula creatoris etiam crucifixus est? sed ille quidem usque

nunc nec aquam reprobauit creatoris, qua suos abluit, nec

oleum, quo suos ungit, nec mellis et lactis societatem, qua

suos infantat, nec panem, quo ipsum corpus suum repraesentat

etiam in sacramentis propriis egens mendicitatibus creatoris.

at tu, super magistrum discipulus et seruus super dominum. I,

sublimius illo sapis, destruens quae ille desiderat. uolo inspicere,

si ex fide saltim, ut non et ipse quae destruis adpetas. I

aduersaris caelum, et libertatem caeli in habitationibus captas:I

despicis terram — plane inimicae iam tuae, carnis, matricem — et,

omnes medullas eius uictui extorques; reprobus et mare, sed

usque ad copias eius, quas sanctiorem cibum deputas. rosam

tibi si obtulero, non fastidies creatorem. hypocrita, ut apocarteresi

probes te Marcionitam, id est repudiatorem creatoris, —

nam haec apud uos pro martyrio adfectari debuisset, si uobis

mundus displiceret — in quamcumque materiam resolueris,

substantiam creatoris uteris. quanta obstinatio duritiae tuae!

depretias in quibus et uiuis et moreris.

Section 15

Post haec, uel ante haec, cum dixeris esse et illi

conditionem suam et suum mundum et suum caelum, — de

caelo quidem illo tertio uidebimus, si et ad apostolum uestrum

discutiendum peruenerimus — interim, quaecumque substantia

eius est, cum suo utique deo apparuisse debuerat. at

nunc quale est, ut dominus anno quinto* decimo Tiberii Caesaris

reuelatus sit, substantia uero anno quinto decimo iam

Seueri imperatoris nulla omnino comperta sit? quae friuolis creatoris

praecellens utique latere desisset, non latente iam domino

suo et auctore. et ideo, si ipsa non potuit manifestari in hoc

mundo, quomodo dominus paruit eius in hoc mundo? si dominum

cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit,

nisi domino fortasse maiorem? iam nunc de loco quaestio est,

pertinens et ad mundum illum superiorem et ad ipsum deum

eius. ecce enim, si et ille habet mundum suum infra se, super

creatorem, in loco utique fecit eum, cuius spatium uacabat

inter pedes suos et caput creatoris. ergo et deus ipse in loco

erat et mundum in loco faciebat, et erit iam locus ille maior

et deo et mundo. nihil enim non maius est id quod capit eo

quod capitur. et uidendum, ne qua adhuc illic uacent subsiciua.

in quibus et tertius aliqui stipare deus se cum mundo suo

possit. ergo iam incipe deos computare. erit enim et locus

deus, non tantum qua deo maior, sed et qua innatus et infectus

ac per hoc aeternus et deo par, in quo semper deus fuerit.

dehinc si et ille mundum ex aliqua materia subiacente molitus

est innata et infecta et contemporali deo, quemadmodum de

creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad maiestatem loci, qui

et deum et materiam, duos deos, clusit. et materia enim deus

secundum formam diuinitatis, innata scilicet et infecta et aeterna,

aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de creatore sentire

cogetur, cui materiam subicit in substantiam mundi. sed

ex, materia et ille fecisse debebit. eadem ratione occurrente

illi quoque, [deo] quae opponitur creatori, ut aeque deo. atque

ita tres interim mihi deos numera Marcionis, factorem et locum

et materiam. proinde et creatorem in loco facit, utique eadem

condicione censendo, et materiam ei subicit, utique innatam

et infectam et hoc nomine aeternam, ut dominum. amplius; I

et malum materiae deputans, innatum innatae, infectum infectae

et aeternum aeternae, quartum iam hinc deum fecit. habes igitur

in superioribus tres substantias diuinitatis, in inferioribus quat- i

tuor. his cum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit sub

Tiberio alter qui a creatore promittitur. manifestam iam

fraudem Marcion patitur ab eis, qui duos illum deos inferre :

praesumunt, cum nouem adsignet, licet nesciens,

Section 16

Non comparente igitur mundo alio sicut nec deo eius.

consequens est, ut duas species rerum, uisibilia et inuisibilia.

duobus auctoribus deis diuidant et ita suo deo inuisibilia

defendant. quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus

haereticus, eius esse inuisibilia. qui nihil uisibile praemiserit.

quam eius, qui uisibilia operatus inuisibilium quoque fidem

fecerit, cum iustius multo sit aliquibus exemplariis adnuere

quam nullis? uidebimus et apostolus cui auctori inuisibilia

deputet, cum et illum explorauerimus. nunc enim communibus

plurimum sensibus et argumentationibus iustis secuturae scripturarum

quoque aduocationi fidem sternimus, confirmantes

diuersitatem hanc uisibilium et inuisibilium deo creatori deputandam,

sicuti tota operatio eius ex diuersitatibus constat, ex

corporalibus et incorporalibus, ex animalibus et inanimalibus,

ex uocalibus et mutis, ex mobilibus et statiuis, ex genitalibus

et sterilibus, ex aridis et sucidis, ex calidis et frigidis. sic et

hominem ipsum diuersitas temperauit, tam in corpore quam

in sensu. alia membra fortia alia infirma, alia honesta alia

inhonesta. alia gemina alia unica, alia comparia alia disparia.

proinde et in sensu nunc laetitia nunc anxietas nunc amor

nunc odium nunc ira nunc lenitas. quod si ita est, ut aemula

inter se conditionis uniuersitas ista modulata sit, iam igitur

et uisibilibus inuisibilia debentur, non alteri auctori deputanda

quam cui et aemula eorum. (qui) ipsum creatorem diuersum

notant, iubentem quae prohibuit et prohibentem quae iussit,

percutientem et sanantem, cur in hac sola specie uniformem

eum capiunt, uisibilium solummodo conditorem, quem proinde

credendum sit et uisibilia et inuisibilia condidisse quemadmodum

et uitam et mortem, et mala et pacem? et utique,

si illa inuisibilia maiora sunt uisibilibus creatoris suo loco

magnis, sic quoque congruit eius esse maiora, cuius et magna,

quia nec magna, nedum maiora, ei competant, cuius nec modica

comparent.

Section 17

His compressi erumpunt dicere: (sufficit unicum hoc

opus deo nostro, quod hominem liberauit summa et praecipua

bonitate sua et omnibus locustis anteponenda\'. o deum maiorem,

cuius tam magnum opus non potuit inueniri quam in homine

dei minoris! enimuero prius est, ut eum probes esse per

quae deum probari oportet, per opera, tunc deinde per beneficia.

primo enim quaeritur, an sit, et ita, qualis sit. alterum de

operibus, alterum de beneficiis dinoscetur. ceterum non quia

liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat, sed si esse

constiterit, tunc et liberasse dicetur, ut et an liberauerit constet,

quia potuerit et esse et non liberasse. quomodo ergo,

quia liberasse dicetur, etiam esse credetur, cum potuerit et

esse et non liberasse? .

Nunc, in isto articulo ab ignoti dei quaestione deducto si

satis constitit tam nihil illum condidisse quam debuisse

condidisse, uti cognosceretur ex operibus, quia si fuisset,

cognosci debuisset, et utique a primordio rerum, — deum

enim non decuisset latuisse — regrediar necesse est ad originem

quaestionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos eius

excutiam. primo enim quaeri oportebit, qui postea se protulerit

in notitiam cur postea et non a primordio rerum

quibus utique necessarius, qua deus, et quidem necessarior

quo melior latere non debuit. non enim potest dici non fuisse

aut materiam aut causam cognoscendi deum, cum et homo

a primordio esset in saeculo, cui nunc subuenit, et malitia

creatoris, aduersus quam ut bonus subuenit. igitur aut ignorauit

et causam et materiam suae reuelationis necessariae aut dubitanit

++

aut non potuit aut noluit. omnia haec deo indigna, maxime

optimo. sed et hunc locum alibi implebimus exprobratione

serae reuelationis, sicut nunc sola demonstratione.

Section 18

Processerit, age, iam in notitiam quando uoluit, quando

potuit, quando hora fatalis aduenit. fortasse enim anabibazon

ei obstabat aut aliquae maleficae aut Saturnus quadratus

aut Mars trigonus. nam et mathematici plurimum Marcionitae,

nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis uiuere creatoris.

tractandum est hic de reuelationis qualitate, an digne reuelatus

sit, ut constet, an uere, et ita credatur esse quem digne constiterit

reuelatum. digna enim deo probabunt deum. nos definimus

deum primo natura cognoscendum, dehinc doctrina recognoscendum,

natura ex operibus, doctrina ex praedicationibus.

sed cui nulla natura est naturalia instrumenta non suppetunt.

ergo uel praedicationibus reuelationem sui debuerat operari,

maxime aduersus eum reuelandus, qui et conditionis et praedicationis

operibus tot ac tantis uix tamen hominem fide

impleuerat. quomodo itaque cognitus est? si per humanam

coniecturam, nego deum alias cognosci posse quam per semetipsum,

nec tantum ad formam prouocans creatoris uerum et

ad condicionem tam diuinae magnitudinis quam humanae mediocritatis,

ne maior deo homo uideri possit, qui eum non ultro

uolentem cognosci suis uiribus quodammodo in publicum agnitionis

extraxerit, cum humana mediocritas facilius deos fingere

sibi norit secundum totius aeui experimenta quam uerum

sectari, quem natura iam intellegunt. alioquin, si sic homo

d.-\'um commentabitur, quomodo Romulus Consum et Tatius

Cloacinam et Hostilius Pauorem et Metellus Alburnum et

quidam ante hoc tempus Antinoum, hoc aliis licebit; nos Marciouem

nauclerum nouimus, non regem nec imperatorem.

Section 19

\'Immo\', inquiunt Marcionitae, \'deus noster, etsi non ah

initio, etsi non per conditionem, sed per sometipsum reuelatus

est in Christo Iesu? dabitur et in Christum liber de omni

statu eius — distingui enim materias oportet, quo plenius et

ordi natius retractentur —: interim satis erit ad praesentem gradum

ita occurrere, ut ostendam Christum legum non alterius dei

circumlatorem quam creatoris, et quidem paucis. anno quinto

. decimo Tiberii Christus Iesus de caelo manare dignatus est.

spiritus salutaris Marcionis. [salutis] qui ita uoluit quoto

quidem anno Antonini maioris de Ponto suo exhalauerit aura

canicularis, non curaui inuestigare. de quo tamen constat.

Antoninianus haereticus est, sub Pio impius. a Tiberio autem

usque ad Antoninum anni fere centum quindecim et dimidium

anni cum dimidio mensis. tantundem temporis ponunt inter

Christum et Marcionem. cum igitur sub Antonino primus:

Marcion hunc deum induxerit, sicut probauimus, statim. qui

sapis, plana res est: praeiudicant tempora quod sub Antonino

primum processit sub Tiberio non processisse, id est deum

Antoniniani imperii Tiberiani non fuisse, atque ita non a

Christo reuelatum quem constat a Marcione primo praedicatum.

hoc nunc ut probem constare. quod superest ab ipsis aduersariis

sumam. separatio legis et euangelii proprium et principale

opus est Marcionis, nec poterant negare discipuli eius

quod in summo instrumento habent, quo denique initiantur

et indurantur in hanc haeresim. nam hae sunt \'Antithesis\'

Marcionis, id est contrariae oppositiones. quae conantur discordiam

euangelii cum lege committere. ut ex diuersitate

sententiarum utriusque instrumenti diuersitatem quoque argumententur

deorum. igitur cum ea separatio legis et euangelii

ipsa sit, quae alium deum euangelii insinuauerit aduersus

deum legis, apparet ante eam separationem deum in notitia

non fuisse, qui ab argumento separationis innotuit, atque ita

non a Christo reuelatum qui fuit ante separationem, sed a

Marcione commentatum, qui instituit separationem aduersus

euangelii legisque pacem, quam retro inlaesam et inconcussam

ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis illa utique

ratio seruauit, quae non alium deum et legis et euangelii

tuebatur praeter creatorem, aduersus quem tanto post tempore

separatio a Pontico inmissa est.

Section 20

Huic expeditissimae probationi defensio quoque a nobis

necessaria est aduersus obstrepitacula diuersae partis. aiunt

enim Marcionem non tam innouasse regulam separatione legis

et euangelii quam retro adulteratam recurasse. o Christe,

patientissime domine, qui tot annis interuersionem praedicationis

tuae sustinuisti, donec tibi scilicet Marcion subuenirct!

nam et ipsum Petrum ceterosque, columnas apostolatus, a

Paulo reprehensos opponunt, quod non recto pede incederent

ad euangelii ueritatem, ab illo certe Paulo, qui adhuc

in gratia rudis, trepidans denique, ne in uacuum currisset

aut curreret, tunc primum cum antecessoribus apostolis conferebat.

igitur si feruenter adhuc, ut neophytus, aduersus

Iudaismum aliquid in conuersatione reprehendendum existimauit,

passiuum scilicet (uindicans) conuictum, postmodum et ipse

usu omnibus omnia futurus, ut omnes lucraretur, Iudaeis

quasi Iudaeus et eis, qui sub lege, tamquam in lege, tu

illam solius conuersationis, placiturae postea accusatori suo,

reprehensionem suspectam uis haberi etiam de praedicationis

erga deum praeuaricatione. atquin de praedicationis unitate.

quod supra legimus, dexteras iunxerant, et ipsa officii distributione

de euangelii societate condixerant. sicut et alibi: siue

ego, inquit, siue illi, sic praedicamus. sed et si quosdam

falsos fratres inrepsisse descripsit, qui uellent Galatas

ad aliud euangelium transferre, ipse demonstrat adulterium

illud euangelii non ad alterius dei et Christi fidem transferendam,

sed ad disciplinam legis conseruandam habuisse intentionem,

deprehendens scilicet illos circumcisionem uindicantes et obseruantes

tempora et dies et menses et annos Iudaicarum caerimoniarum,

quas iam exclusas agnouisse debuerant, secundum

innouatam dispositionem creatoris olim de hoc ipso praedicantis

per prophetas suos, ut per Esaiam: uetera transierunt.

inquit, ecce noua, quae ego nunc facio. sic et per

Hieremiam: et disponam testamentum, non quale

disposui ad patres uestros, cum illos eduxissem

de terra Aegypti; et alibi: renouate uobis nouamen

nouum, et circumcidimini deo uestro, et circumcidimini

praeputia cordis uestri. hanc ergo circumcisionem

iam sistens apostolus et hoc nouamen, illas quoque

uetustates caerimoniarum dissuadebat, de quibus idem conditor

earum quandoque cessaturis profitebatur per Osee: et auertam

omnes iocunditates eius et dies festos eius et

neomenias et sabbata et omnes caerimonias eius.

sic enim et per Esaiam: neomenias uestras et sabbata

et diem magnum non sustineo, ferias et ieiunium

et dies festos uestros odit anima mea. quodsi et

creator omnia haec iam pridem recusauerat et apostolus ea

iam recusanda pronuntiabat, ipsa sententia apostoli consentanea

decretis creatoris probat non alium deum ab apostolo praedicatum

quam cuius decreta cupiebat iam agnosci, falsos et

apostolos et fratres notans in hac causa, qui euangelium Christi

creatoris transferrent a nouitate praenuntiata a creatore ad

uetustatem recusatam a creatore.\'

Section 21

Ceterum si, qua nouum deum praedicans, ueteris dei

legem cupiebat excludere, quare de deo quidem nouo nihil

praescribit, sed de uetere lege solummodo, nisi quoniam fide

manente in creatorem sola lex eius concessare debebat? ut et

psalmus ille praececinerat: disrumpam ua a nobis is uincula

eorum et abiciamus eorum iugum a nobis; ex quo

scilicet tumultuatae sunt gentes et populi meditati

sunt inania, adstitel\'unt reges terrae et magi stratus

conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus

Christum eius. et utique, si alius deus praedicaretur a

Paulo, nulla disceptatio esset seruandae legis necne, non

pertinentis scilicet ad dominum nouum et aemulum legis. ipsa

enim dei nouitas atque diuersitas abstulisset non modo quaestionem

ueteris et alienae legis uerum omnem eius mentionem.

sed hic erat totus status quaestionis, quid, cum idem deus

legis in Christo praedicaretur, legi eius derogaretur. stabat

igitur fides semper in creatore et Christo eius, sed conuersatio

et disciplina nutabat. nam et alii de idolothyto edendo, alii

de mulierum uelamento, alii de nuptiis uel repudiis, nonnulli

et de spe resurrectionis disceptabant, de deo nemo. nam (si)

fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa apud apostolum

inueniretur, uel quanto principalis. quodsi post apostolorum

tempora adulterium ueritas passa est circa dei regulam,

ergo iam apostolica traditio nihil passa est in tempore suo

circa dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum

quam quae hodie apud ipsorum ecclesias editur. nullam

autem apostolici census ecclesiam inuenias, quae non in

creatore christianizet. aut si hae erunt a primordio corruptae.

quae erunt integrae? nimirum aduersariae creatoris. exhibe

ergo aliquam ex tuis apostolici census, et obduxeris. igitur

cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti

istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem quam creatorem,

satis iam et probatio nostra munita est, qua ostendimus

notitiam dei haeretici ex euangelii et legis separatione coepisse,

et definitio superior instructa est, non esse credendum

deum, quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane

prophetes. id est non de suis sensibus. quod si Marcion

poterit dici, debebit etiam probari; ** nihil retractare oportebit.

hoc enim cuneo ueritatis omnis extruditur haeresis, cum

Christus non alterius dei quam creatoris circumlator ostenditur.

Section 22

Sed quomodo funditus euertetur antichristus, nisi ceteris

quoque iniectionibus eius elidendis locus detur. relaxata praescriptionum

defensione? accedamus igitur iam hinc ad ipsam

dei personam, uel potius umbram et phantasma secundum

Christum ipsius. per idque examinetur, per quod creatori

praefertur. et utique erunt regulae certae ad examinandam

dei bonitatem. sed prius est, ut inueniam illam et adprehendam.

et ita ad regulas perducam. cum enim circumspicio tempora,

nusquam est a primordio materiarum et introitu causarum.

cum quibus debuerat inueniri, exinde agens, quo agere habuit.

erat enim iam et mors et aculeus mortis, delictum, et ipsa

malitia creatoris. aduersus quam subuenire deberet alterius

dei bonitas, t primae huic regulae diuinae bonitatis occurrens,

si se naturalem probaret, statim succurrens, ut causa coepit.

omnia enim in deo naturalia et ingenita esse debebunt, ut

sint aeterna, secundum statum ipsius, ne obuenticia et extranea

reputentur ac per hoc temporalia et aeternitatis aliena. ita et

bonitas perennis et iugis exigetur in deo, quae in thesauris

naturalium proprietatum reposita et parata antecederet causas

et materias suas, et primam quamque susciperet, non despiceret

et destitueret, si antecedebat. denique non minus et hic

quaeram, cur non a primordio operata sit bonitas eius, quam

de ipso quaesiuimus, cur non a primordio sit reuelatus?

quidni? qui per bonitatem reuelari haberet, si qui fuisset.

non posse quid deo non licet, nedum naturalibus suis fungi.

quae si continentur, quo minus currant, naturalia non erunt.

et otium enim sui natura non nouit; hinc censetur, si agat.

sic nec noluisse uidebitur exercere bonitatem, interim naturae

nomine. natura enim se non potest nolle, quae se ita dirigit,

ut, si cessauerit, non sit. sed cessauit aliquando in deo

Marcionis de opere bonitas: ergo non fuit naturalis bonitas,

quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non licet. et

si non erit naturalis, iam nec aeterna credenda nec deo par.

quia non aeterna, dum non naturalis, quae denique nullam sui

perpetuitatem aut de praeterito constituat aut de futuro repromittat.

nam ut a primordio non fuit, et in finem sine

dubio non erit. potest enim et non esse quandoque, sicut

non fuit aliquando. igitur cum constet in primordio cessasse

bonitatem dei illius — (non) enim a primordio liberauit hominem

— et uoluntate potius eam quam infirmitate cessasse,

iam uoluntas subpressae bonitatis finis inuenietur malignitatis.

quid enim tam malignum quam nolle prodesse cum possis,,

quam utilitatem cruciare, quam iniuriam sinere? totum denique

creatoris elogium in illum rescribetur, qui saeuitias eius i

bonitatis suae mora iuuit. nam in cuius manu est quid ne

fiat, eius iam deputatur, cum fit. homo damnatur in mortem

ob unius arbusculae delibationem, et exinde proficiunt delicta

cum poenis et pereunt iam omnes, qui paradisi nullum caespitem

norunt. et hoc melior aliqui deus aut nescit aut sustinet?

si ut ex hoc melior inueniretur, quanto creator deterior haberetur.

satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum uoluit oneratum,

operationibus eius admissis, et saeculum in uexatione detinuit.

quid de tali medico iudicabis, qui nutriat morbum mora

praesidii et periculum extendat dilatione remedii, quo pretiosius

aut famosius curet? talis et in deum Marcionis dicenda sententia

est, mali permissorem, iniuriae fautorem, gratiae lenocinatorem,

benignitatis praeuaricatorem, quam non statim

causae suae exhibuit; plane exhibiturus, si natura bonus et non

accessione, si ingenio optimus et non disciplina, si ab aeuo

deus et non a Tiberio, immo, quod uerius, a Cerdone et Marcione.

Tiberio nunc deus ille praestiterit, ut imperio eius diuina

bonitas in terris dedicaretur,

Section 23

aliam illi regulam

praetendo: sicut naturalia, ita rationalia esse debere in deo

omnia. exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum

haberi liceat, quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa

bonitas inrationalis deprehendatur. facilius malum, cui rationis

aliquid adfuerit, pro bono habebitur quam ut bonum ratone

desertum non pro malo iudicetur. nego rationalem bonitatem\',

dei Marcionis iam hoc primo, quod in salutem processerit;

hominis alieni. scio dicturos atquin hanc esse principalem \'

et perfectam bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis iri

extraneos uoluntaria et libera effundatur, secundum quam inimicos

quoque nostros et hoc nomine iam extraneos diligere

iubeamur. cur ergo non a primordio hominem respexit. a

primordio extraneum? cessando praeiudicauit cum extraneo

nihil sibi esse. ceterum disciplinam diligendi extraneum uel

inimicum antecessit praeceptum diligendi proximum tamquam

te ipsum. quod etsi ex lege creatoris, et tu quoque illud excipere

debebis, ut a Christo non destructum, sed potius exstructum.

nam quo magis proximum diligas, diligere iuberis

inimicum et extraneum. exaggeratio est debitae bonitatis

exactio indebitae. antecedit autem debita indebitam, ut principalis,

ut dignior, ut ministra et comite sua [id est indebita]

prior. igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi

ex iustitia, secunda autem in alienam ex redundantia

iustitiae super scribarum et Pharisaeorum, quale est secundam

ei rationem referri, cui deficit prima, non habenti proprium

hominem ac per hoc quoque exiguae? porro exigua, quae

suum non habuit, quomodo in alienum redundauit? exhibe

principalem rationem, et tunc uindica sequentem. nulla res

sine ordine rationalis potest uindicari; tanto abest, ut ratio ipsa

in aliquo ordinem amittat. sit nunc et a secundo gradu incipiens

ratio bonitatis, in extraneum scilicet: nec secundus

illi gradus ratione constabit, alio modo destructus. tunc enim

rationalis habebitur uel secunda in extraneum bonitas, si sine

iniuria eius operetur, cuius est res. quamcumque bonitatem

iustitia prima efficit rationalem. sicut in principali gradu, cum

in rem suam exhibetur, rationalis erit si iusta sit, sic et in

extraneum rationalis uideri poterit, si non sit iniusta. ceterum

qualis bonitas quae per iniuriam constat, et quidem pro extraneo?

fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis

habeatur bonitas iniuriosa. pro extraneo uero, cui nec proba

legitime deberetur, qua ratione tam iniusta rationalis defendetur?

quid enim iniustius, quid iniquius et improbius quam ita alieno

benefacere seruo, ut domino eripiatur, ut alii uindicetur, ut

aduersus caput domini subornetur, et quidem, quod indignius,

in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis uiuens,

sub ipsius adhuc plagis tremens? talis adsertor etiam damnaretur

in saeculo, nedum plagiator. non aliter ** deus Marcionis,

inrumpens in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri

filium, educatori aluminum, domino famulum, ut eum efficiat

deo impium, patri inreligiosum, educatori ingratum, domino

nequam. oro te, si rationalis bonitas talem facit, qualem

faceret inrationalis? non putem impudentiorem quam qui in

aliena aqua alii deo tingitur, ad alienum caelum alii deo

expanditur, in aliena terra alii deo sternitur, super alienum

panem alii deo gratiarum actionibus fungitur, de alienis bonis

ob alium deum nomine elemosynae et dilectionis operatur.

quis iste deus tam bonus, ut homo ab illo malus fiat, tam

propitius, ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius,

faciat iratum?

Section 24

Sed deus sicut aeternus et rationalis, ita, opinor, et

perfectus in omnibus: eritis enim perfecti

quemadmodum pater uester, qui in caelis est. exhibe perfectam

quoque bonitatem eius, etsi de imperfecta satis constat,

quae neque naturalis inuenitur neque rationalis. nunc et alio

ordine traducetur: nec iam imperfecta, immo et defecta, exigua

et exhausta, quae, minor numero materiarum suarum, non in

omnibus exhibetur. non enim omnes salui fiunt, sed pauciores

omnibus et Iudaeis et Christianis creatoris. pluribus uero

pereuntibus quomodo perfecta defenditur bonitas ex maiore

parte cessatrix, paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni,

partiaria exitii? quodsi plures salui non erunt, erit iam non

bonitas, sed malitia perfectior. sicut enim bonitatis operatio

est, quae facit saluos, ita malignitatis, quae non facit saluos.

magis autem non faciens saluos, dum paucos facit, perfectior

erit in non iuuando quam (in) iuuan lo. non poteris et in creatorem

referre bonitatis in omnes defectionem. quem enim

iudicem tenes, dispensatorem, si forte, bonitatis ostendis

intellegendum, non profusorem, quod tuo deo uindicas. usque

adeo hac sola eum praefers bonitate creatori. quam si solam

profitetur et totam, nulli deesse debuerat. sed nolo iam de

parte maiore pereuntium imperfectae bonitatis arguere deum

Marcionis: sufficit ipsos, quos saluos facit, imperfectae salutis

inuentos imperfectam bonitatem eius ostendere, scilicet anima

tenus saluos, carne deperditos, quae apud illum non resurgit.

unde haec dimidiatio salutis nisi ex defectione bonitatis? quid

erat perfectae bonitatis quam totum hominem redigere in

salutem, totum damnatum a creatore, totum a deo optimo

adlectum? quod sciam, et caro tingitur apud illum, et caro

de nuptiis tollitur, et caro in confessione nominis desaeuitur.

sed et si carni delicta reputantur, praecedit animae reatus et

culpae principatus animae potius adscribendus. cui caro ministri

nomine occurrit. carens denique anima caro hactenus peccat.

ita et in hoc iniusta bonitas et sic quoque imperfecta, innocentiorem

substantiam relinquens in exitium, obsequio, non

arbitrio delinquentem. cuius Christus etsi non induit ueritatem.

ut tuae haeresi uisum est, imaginem tamen eius subire dignatus

est. ipsum quod mentitus est illam, aliquid ei t debuit debuisse

quid est autem homo aliud quam caro, siquidem nomen hominis

materia corporalis, non animalis, ab auctore sortita est? et

fecit hominem deus, inquit, limum de terra, non

animam; anima enim de afflatu: et factus est homo in

animam uiuam; quis? utique qui de limo: et posuit

deus hominem in paradiso; quod finxit, non quod flauit:

qui caro nunc, non qui anima. itaque si ita est. quo ore

contendes perfectum bonitatis titulum, quae non iam a partitione

speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate

generali? si plena est gratia et solida misericordia, quae soli

animae salutaris est, plus praestat haec uita, qua toti et integri

fruimur. ceterum ex parte resurgere multari erit, non liberari.

erat et illud perfectae bonitatis, ut homo, liberatus in fidem

dei optimi, statim eximeretur de domicilio atque dominatu dei

saeui. at nunc et febriculas, o Marcionita, et ceteros tribulos

et spinas dolor carnis tuae tibi edit; nec fulminibus tantum

aut bellis et pestibus aliisque plagis creatoris sed et scorpiis

eius obiectus, in quo te putas liberatum de regno eius, cuius

te muscae adhuc calcant? si de futuro erutus es, cur non et

de praesenti, ut perfecte? alia est nostra condicio apud auctorem,

apud iudicem, apud offensum principem generis. tu

tantummodo bonum deum praefers. non potes autem perfecte

bonum ostendere a quo non perfecte liberaris.

Section 25

Quod adtinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus

eam minime deo adaequare, ut neque ingenitam neque

rationalem neque perfectam, sed et improbam et iniustam et

ipso iam bonitatis nomine indignam, quod scilicet in quantum

deo congruat, in tantum deum non esse conueniat qui de tali

bonitate etiam praeferatur, nec de tali modo uerum et sola.

iam enim et hoc discuti par est, an deus de sola bonitate

censendus sit, negatis ceteris adpendicibus sensibus et adfectibus.

quos Marcionitae quidem a deo suo abigunt in creatorem.

nos uero [et] agnoscimus in creatore ut deo dignos, et

ex hoc quoque negabimus deum in quo non omnia, quae deo

digna sint, constent. si aliquem de Epicuri schola deum adfectauit

Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile

sit neque sibi neque alii molestias praestet — hanc enim

sententiam ruminans Marcion remouit ab illo seueritates et

iudiciarias uires —: aut in totum inmobilem et stupentem

deum concepisse debuerat — et quid illi cum Christo, molesto

et Iudaeis per doctrinam et sibi per Iesum? — aut et de

ceteris motibus eum agnouisse. — et quid illi cum Epicuro, nec

sibi nec Christianis necessario? ecce enim hoc ipso, quod

retro quietus, qui nec notitiam sui aliquo interim opere curauerit,

post tantum aeui senserit in hominis salutem, utique

per uoluntatem, nonne concussibilis tunc fuit nouae uoluntati,

ut et ceteris motibus uideatur obnoxius? quae enim uoluntas

sine concupiscentiae stimulo est? [quis uolet quod non

concupiscet?] sed et cura accedet uoluntati. quis enim uolet

quid et concupiscet, et non curabit? igitur cum et uoluit et

concupiit in hominis salutem, iam et sibi et aliis negotium

fecit, Epicuro nolente, consiliario Marcionis. nam et

aduersarium sibi constituit: ipsum illud, aduersus quod et

uoluit et concupiit et curauit, siue delictum siue mortem.

inprimis ipsum arbitrum eorum et dominum hominis, creatorem.

porro nihil sine aemulatione decurret, quod sine aduersario

non erit. denique uolens et concupiscens et curans hominem

liberare, hoc ipso iam aemulatur et eum, a quo liberat,

aduersus eum scilicet sibi liberaturus, et ea, de quibus liberat,

in alia liberaturus. proinde autem aemulationi occurrant necesse

est officiales suae in ea, quae aemulatur: ira discordia

odium dedignatio indignatio bilis nolentia offensa. haec

omnia si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando

homini procurat, liberatio autem hominis operatio bonitatis

est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine

sensibus et adfectibus, per quos administratur aduersus creatorem,

ne sic quoque inrationalis praescribatur, si careat et

sensibus et adfectibus debitis. haec multo plenius defendemus

in causa creatoris, in qua et exprobrantur.

Section 26

At hic sufficit peruersissimum deum ostendi in ipso

praeconio solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere eiusmodi

motus animi, quos in creatore reprehendunt. si enim neque

aemulatur neque irascitur neque damnat neque uexat. utpote

qui nec iudicem praestat, non inuenio, quomodo illi disciplinarum

ratio consistat, et quidem plenior. quale est enim.

ut praecepta constituat non executurus, ut delicta prohibeat

non uindicaturus, quia non iudicaturus, extraneus scilicet ab

omnibus sensibus seueritatis et animaduersionis? cur enim

prohibet admitti quod non defendit admissum, cum multo

rectius non prohibuisset quod defensurus non esset quam ut

non defenderet quod prohibuisset? immo et permisisse directo

debuit, sine causa prohibiturus, ut non defensurus. nam et

nunc tacite permissum est quod sine ultione prohibetur. et

utique non aliud prohibet admitti quam quod non amat fieri.

stupidissimus ergo qui non offenditur facto quod non amat

fieri, quando offensa comes sit frustratae uoluntatis. aut si

offenditur, debet irasci; si irascitur, debet ulcisci. nam et

ultio fructus est irae et ira debitum offensae et offensa, ut

dixi, comes frustratae uoluntatis. sed non ulciscitur; ergo

nec offenditur, si non offenditur, ergo nec laeditur uoluntas

eius, cum fit quod noluit fieri: et fit iam delictum secundum

uoluntatem eius. quia non fit aduersus uoluntatem quod non

laedit uoluntatem. aut si hoc erit diuinae uirtutis siue bonitatis,

nolle quidem fieri et prohibere fieri, non moueri tamen,

si fiat, dicimus iam motum esse illum, qui noluit, et

uane non moueri ad factum qui motus sit ad non faciendum.

I quando noluit fieri; nolendo enim prohibuit. non

autem et iudicauit nolendo fieri et idcirco prohibendo? non

faciendum enim iudicauit et prohibendo pronuntiauit. ergo

et ille iam iudicat. si indignum est deum iudicare, aut si

eatenus dignum est deum iudicare, qua tantummodo nolit et

prohibeat non etiam defendat admissum, atquin nihil deo tam

indignum quam non exequi quod noluit et prohibuit admitti:

primo, quod qualicunque sententiae suae et legi debeat uindictam

in auctoritatem et obsequii necessitatem, secundo,

quia (boni) aemulum sit necesse est quod noluit admitti et

nolendo prohibuit, malo autem parcere deum indignius sit

quam animaduertere, et quidem deo optimo, qui non alias

plane bonus sit, nisi mali aemulus, uti boni amorem odio

mali exerceat et boni tutelam expugnatione mali impleat.

Section 27

Sed iudicat plane malum nolendo et damnat prohibendo,

dimittit autem non uindicando et absoluit non puniendo. o

deum ueritatis praeuaricatorem, sententiae suae circumscriptorem!

timet damnare quod damnat. timet odisse quod non

amat, factum sinit quod fieri non sinit, mauult ostendere quid

nolit quam probare. hoc erit bonitas imaginaria, disciplina

phantasma et ipsa, transfunctoria praecepta, secura delicta.

audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis:\'

deus melior inuentus est, qui nec offenditur nec irascitur nec

ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus

dentium frendor horret in exterioribus tenebris: bonus tantum

est. denique prohibet delinquere, sed litteris solis. in uobis

est, si uelitis illi obsequium subsignare. ut honorem deo

habuisse uideamini; timorem enim non uult atque adeo prae

se ferunt Marcionitae, quod deum suum omnino non timeant.

\'malus enim\', inquiunt, \'timebitur, bonus autem diligetur\', stulte,

quem dominum appellas negas timendum, cum hoc nomen

potestatis sit, etiam timendae? at quomodo diliges, nisi timeas

non diligere? plane nec pater tuus est, in quem competat et

amor propter pietatem et timor propter potestatem, nec legitimus

dominus, ut diligas propter humanitatem et timeas propter

disciplinam. sic denique plagiarii diliguntur, non etiam

timentur. non enim timebitur nisi iusta et ordinaria dominatio.

diligi autem potest etiam adultera; sollicitatione enim con-,

stat, non auctoritate, et adulatione. non potestate. quid denique

adulantius quam delicta non exequi? age itaque, qui deum non

times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis,

summum, quod sciam, fructum uitae omnibus, qui deum non

timent? quid non frequentas tam sollemnes uoluptates circi

furentis et caueae saeuientis et scaenae lasciuientis? quid non

et in persecutionibus statim oblata acerra animam negatione

lucraris? absit, inquis, absit! ergo iam times delictum et

timendo probasti illum timeri, qui prohibet delictum. aliud

est, si eadem dei tui peruersitate quae non times obseruas,

qua et ille quod non uindicat prohibet. — multo adhuc uanius,

cum interrogati: quid fiet peccatori cuique die illo? respondent

abici illum. qua? si ab oculis, nonne et hoc iudicio agitur?

iudicatur enim abiciendus, et utique iudicio damnationis; nisi

si in salutem abicitur peccator, ut et hoc deo optimo competat.

et quid erit abici, nisi amittere id, quod erat consecuturus.

si non abiceretur, id est salutem? ergo salutis in detrimentum

abicietur, et hoc decerni non poterit nisi ab irato et offenso

et executore delicti, id est iudice.

Section 28

Exitus autem illi abiecto quis? \'ab igni\', inquiunt,

\'creatoris deprehendetur\'. adeone nullum habet elemeutum uel

in hanc causam prouisum, quo peccatores suos uel sine saeuitia

releget, ne illos dedat creatori? quid tunc creator? credo.

sulphuratiorem eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis

scilicet; nisi quod deus zelotes fortassean desertoribus aduersarii

sui parcat. o deum usquequaque peruersum, ubique

inrationalem, in omnibus uanum, atque ita neminem! cuius

non statum, non condicionem, non naturam, non ullum ordinem

uideo consistere, iam nec ipsum fidei eius sacramentum. cui

enim rei baptisma quoque apud eum exigitur? si remissio

delictorum est, quomodo uidebitur delicta dimittere qui non

uidebitur retinere, quia, si retineret, iudicaret? si absolutio

mortis est, quomodo absoluet a morte qui non deuinxit ad

mortem? damnasset enim, si a primordio deuinxisset. si regeneratio

est hominis, quomodo regenerat qui non generauit?

iteratio enim non competit ei, a quo quid nec semel factum

est. si consecutio est spiritus sancti, quomodo spiritum adtribuet

qui animam non prius contulit? quia suffectura est quodammodo

spiritus animae. signat igitur hominem numquam apud se

resignatum, lauat hominem numquam apud se coinquinatum.

et in hoc totum salutis sacramentum carnem mergit exortem

salutis? nec rusticus terram rigabit fructum non relaturam.

nisi tam uanus quam deus Marcionis. proinde. cum tantam sine

sarcinam siue gloriam infirmissimae aut indignissimae carni

imponit sanctitatem, quid aut onerat infirmam aut exornat

indignam? quid non salute remunerat quam onerat uel exornat?

quid fraudat mercedem operis, non rependens carni salutem?

quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur?

Section 29

Quid dicam autem de disciplinae uanitate, qua sanctificat

substantiam sanctam? non tingitur apud illum caro.

nisi uirgo, nisi uidua, nisi caeleps, nisi diuortio baptisma

mercata, quasi non etiam spadonibus ex nuptiis nata. sine

dubio ex damnatione coniugii institutio ista constabit. uideamus,

an iusta, non quasi destructuri felicitatem sanctitatis, ut aliqui

Nicolaitae, adsertores libidinis atque luxuriae, sed qui sanctitatem

sine nuptiarum damnatione nouerimus et sectemur et

praeferamus, non ut malo bonum, sed ut bono melius. non

enim proicimus, sed deponimus nuptias, nec praescribimus.

sed suademus sanctitatem, seruantes et bonum et melius pro

uiribus cuiusque sectando, tunc denique coniugium exerte

defendentes, cum inimice accusatur spurcitiae nomine in

destructionem creatoris, qui proinde coniugium pro rei honestate

benedixit in crementum generis humani, quemadmodum

et uniuersum conditionis in integros et bonos usus. non ideo

autem et cibi damnabuntur, quia operosius exquisiti in gulam

committunt, [tunc] nec uestitus ideo accusabuntur, quia pretiosius

comparati in ambitionem tumescunt. sic nec matrimonii

res ideo despuentur, quia intemperantius diffusae in luxuriam

inardescunt. multum differt inter causam et culpam, inter

statum et excessum. ita huiusmodi non institutio, sed exorbitatio

reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius,

cuius est tam: crescite et multiplicamini, quam et:

non adulterabis et uxorem proximi tui non concupisces,

morte punientis et incestam, sacrilegam atque monstrosam

in masculos et in pecudes libidinum insaniam. sed

et si nubendi iam modus ponitur, quem quidem apud nos

spiritalis ratio paracleto auctore defendit, unum in fide matrimonium

praescribens, eiusdem erit modum figere, qui modum

aliquando diffuderat; is colliget, qui sparsit; is caedet siluam.

qui plantauit: is metet segetem, qui seminauit; is dicet:

superest, ut et qui uxores habent sic sint atque si

non habeant, cuius et retro fuit: crescite et multiplicamini:

eiusdem finis, cuius et initium. non tamen ut

accusanda caeditur silua, nec ut damnanda secatur seges, sed

ut tempori suo parens. sic et conubii res non ut mala securem

et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi,

ut ipsi sanctitati reseruata, cui cedendo praestaret esse. unde

iam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et

impudicitiae negotium reprobat, aduersus ipsam facere sanctitatem,

cui uidetur studere. materiam enim eius eradit, quia

si nuptiae non erunt, sanctitas nulla est. uacat enim abstinentiae

testimonium, cum licentia eripitur, quoniam ita quaedam

in diuersis probantur. sicut et uirtus in infirmitate

perficitur, sic et abstinentia nubendi in facultate dinoscitur.

quis denique abstinens dicetur sublato eo, a quo abstinendum

est? quae temperantia gulae in fame? quae ambitionis repudiatio

in egestate? quae libidinis infrenatio in castratione? iam

uero sementem generis humani compescere totum nescio an

hoc quoque optimo deo congruat. quomodo enim saluum

hominem uolet quem uetat nasci. de quo nascitur auferendo?

quomodo habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse

non patitur? quomodo diliget cuius originem non amat? timet

forsitan redundantiam subolis, ne laboret plures liberando, ne

multos faciat haereticos, ne generosiores habeat Marcionitas

ex Marcionitis. non erit humanior duritia Pharaonis nascentium

enecatrix? nam ille animas adimit, hic non dat; ille aufert

de uita, hic non admittit in uitam. nihil apud ambos de homicidio

differt. sub utroque homo interficitur: sub altero iam

editus, sub altero edendus. gratus esses. o dee haeretice. si

esses, in dispositionem creatoris, quod marem et feminam

miscuit: utique enim et Marcion tuus ex nuptiis natus est.

Satis haec de deo Marcionis, quem et definitiones unicae

diuinitatis et condiciones statuum eius omnino non esse confirmant.

sed et totius opusculi series in hoc utique succedet.

proinde. si cui minus quid uidemur egisse, speret reseruatum

suo tempori. sicut et ipsarum scripturarum examinationem,

quibus Marcion utitur.

Book 2

LIBER SECVNDVS.

Section 1

Occasio reformandi opusculi huius. cui quid acciderit

primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti

duobus diis aduersus Marcionem retractandis suum cuique

titulum et uolumen distingueremus pro materiae diuisione,

alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes

digne deum esse, quatenus ita Pontico placuit alterum inducere

alterum excludere. non enim poterat aedificare mendacium sine

demolitione ueritatis. aliud subruere necesse habuit, ut quod

uellet ex trueret. sic aedificat qui propria paratura caret.\'

Oportuerat autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit

deus ille, qui creatori superducitur, ut falso deo depulso regulis

certis et unicam et perfectam praescribentibus diuinitatem nihil

iam quaereretur in deum uerum, quem quanto constaret esse.

— sic quoque, dum alium esse non constat — tanto qualemcumque

sine controuersia haberi deceret, adorandum potius

quam iudicandum et demerendum magis quam retractandum.

[uel quam timendum ob seueritatem. I quid enim amplius

homini necessarium quam cura in deum uerum. in quem, ut

+

ita dixerim, inciderat, quia alius deus non erat?

Section 2

at nunc

negotium patitur deus omnipotens, dominus et conditor uniuersitatis.

ideo tantum, opinor, quia a primordio notus est,

quia numquam latuit, quia semper inluxit, etiam ante Romulum

ipsum, nedum ante Tiberium; nisi quod solis haereticis

cognitus non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium

deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse

reprehendere magis possunt quam negare, de arbitrio sensus

sui pensitantes deum, proinde atque si caecus aliqui uel

fluitantibus oculis ideo alium solem praesumere uelit mitiorem

et salubriorem, quia quem uideat non uidet. unicus sol est.

o homo, qui mundum hunc temperat: et quando non putas,

optimus et utilis, et cum tibi acrior et infestior uel etiam

sordidior atque corruptior, rationi tamen suae par est. eam

si tu perspicere non uales, iam nec ullius alterius solis, si

qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique maioris. nam qui

(in) inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? quin potius\'

infirmitati tuae parcis nec in periculum extenderis, habens

deum certum et indubitatum et hoc ipso satis uisum, cum

id primum conspexeris, eum esse, quem non scias nisi ex parte.

qua uoluit ipse? sed deum quidem ut sciens non negas, ut

nesciens retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si

scires, non accusares, immo nec retractares. reddens nomen

illi negas substantiam nominis, id est magnitudinem, [quae

deus dicitur] non tantam eam agnoscens. quantam si homo

omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset. ipse (Esaias.)

iam [apostolus tunc prospiciens haeretica corda: quis, inquit,

cognouit sensum domini, aut quis illi consiliarius

fuit? aut ad quem consultauit, aut uiam intellectus

et scientiae quis demonstrauit ei? cui et

apostolus condicet: o profundum diuitiarum etsophiae

dei, ut (in)inuestigabilia iudicia eius, utique dei

iudicis, et (in)inuestigabiles uiae eius, utique intellectus

et scientiae, quas ei nemo monstrauit, nisi forte isti censores

diuinitatis, dicentes: \'sic non debuit deus\' et: (sic magis debuit),

quasi cognoscat aliquis, quae sint in deo, nisi spiritus dei.

mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes in sapientia

dei per sapientiam deum, consultiores sibimet uidentur deo,

quoniam sicut sapientia mundi stultitia est penes deum, ita

et sapientia dei stultitia est penes mundum. sed nos scimus

stultum dei sapientius hominibus et inualidum

dei ualidius hominibus. et ita deus tunc maxime magnus,

cum homini pusillus, et tunc maxime optimus, cum

homini non bonus, et tunc maxime unus, cum homini duo

aut plures. quodsi a primordio homo animalis, non recipiens

quae sunt spiritus, stultitiam existimauit dei legem, ut quam

obseruare neglexit, ideoque non habendo fidem etiam quod

uidebatur habere ademptum est illi, paradisi gratia et familiaritas

dei, per quam omnia dei cognouisset si oboedisset, quid

mirum, si, redhibitus materiae suae et in ergastulum terrae

laborandae relegatus in ipso opere prono et deuexo ad terram,

usurpatum ex illa spiritum mundi uniuerso generi suo tradidit,

dumtaxat animali et haeretico, non recipienti quae sunt dei?

aut quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresin pronuntiare,

quod per electionem suae potius quam diuinae sententiae

admisit? nisi quod Adam numquam figulo suo dixit:

non prudenter definxisti me. confessus est seductionem, non

occultauit seductricem. rudis admodum haereticus fuit. non):

obaudiit, non tamen blasphemauit creatorem nec reprehendit

auctorem, quem a primordio sui et bonum et optimum

inuenerat et ipse, si forte, iudicem fecerat. [a primordio.\'

Section 3

Igitur oportebit ineuntes examinationem in deum notum, I

si quaeritur in qua conditione sit notus, ab operibus eius

incipere, quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta

bonitas eius et exinde constituta atque praescripta aliquem

sensum suggerat nobis intellegendi, qualiter sequens rerum

ordinatio euaserit. possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes

bonitatem dei nostri dignam quoque deo agnoscere per

eosdem titulos, per quos indignam ostendimus in deo illorum.i

iam hoc ipsum, quod materia est agnitionis suae, non apud

alium inuenit, sed de suo sibi fecit. prima denique bonitas

creatoris, qua se deus noluit in aeternum latere, id est non

esse aliquid, cui deus cognosceretur. quid enim tam bonum

quam notitia et fructus dei? nam etsi nondum apparebat hoc

bonum esse, quia nondum erat quicquam, cui appareret, sed

deus praesciebat, quid boni appariturum esset, et ideo in suam

summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem.I

non utique repentinam, nec obuenticiae [bonitatis] nec prouocaticiae

animationis, quasi exinde censendam, quo coepit

operari. si enim ipsa constituit initium exinde, quo coepit

operari, non habuit initium ipsa, cum fecit. initio autem facto

ab ea, (ab ea) etiam ratio temporum nata est, utpote quibus i

distinguendis et notandis sidera et luminaria caelestia disposita

sunt. erunt enim, inquit, in tempora et menses et

annos. ergo nec tempus habuit ante tempus quae fecit tempus,

sicut nec initium ante initium quae constituit initium. atque

ita carens et ordine initii et modo temporis de inmensa et

interminabili aetate censebitur nec poterit repentina uel obuenticia

et prouocaticia reputari, non habens unde reputetur, id

est aliquam temporis speciem, sed (est) aeterna et deo ingenita

et perpetua praesumenda ac per hoc deo digna, suffundens

iam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus,

sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia

potuit a bonitate committi.

Section 4

Igitur cum cognoscendo deo hominem prospexisset bonitas

dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius

domicilium homini commentata est aliquam [postmodum] molem

maximam, postmodum et maiorem, ut in magna tamquam in

minore proluderet atque proficeret et ita de bono dei, id est

de magno, ad optimum quoque eius, id est ad maius habitaculum,

promoueretur. adhibet operi bono optimum etiam

ministrum, sermonem suum: eructauit, inquit, cor meum

sermonem optimum. agnoscat hinc primum fructum optimum,

utique optimae arboris, Marcion. imperitissimus rusticus

quidem malam in bonam inseruit. sed non ualebit blasphemiae

surculus; arescet cum suo artifice et ita se bonae arboris

natura testabitur. aspice ad summam, qualia sermo fructificauerit:

et dixit deus: fiat, et factum est, et uidit

deus quia bonum, non quasi nesciens bonum nisi uideret,

sed quia bonum, ideo uidens, honorans et consignans et dispungens

bonitatem operum dignatione conspectus. sic et

benedicebat quae benefaciebat, ut tibi totus deus commendaretur,

bonus et dicere et facere. male dicere adhuc sermo

non norat, quia nec malefacere. uidebimus causas, quae hoc

quoque a deo exegerunt. interim mundus ex bonis omnibus

constitit, satis praemonstrans, quantum boni pararetur illi, cui

praeparabatur hoc totum. quis denique dignus incolere dei

opera quam ipsius imago et similitudo? eam quoque bonitas

et quidem operantior operata est, non imperiali uerbo, sed

familiari manu, etiam uerbo blandiente praemisso: faciamus

hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

bonitas dixit; bonitas finxit de limo in tantam substantiam

carnis, ex una materia tot qualitatibus exstructam; bonitas

inflauit in animam, non mortuam, sed uiuam; bonitas praefecit

uniuersis fruendis atque regnandis, etiam cognomiuandis; bonitas

amplius delicias adiecit homini, ut, quamquam totius orbis .

possidens, in amoenioribus moraretur, translatus in paradisum

— iam tunc de mundo in ecclesiam —; eadem bonitas et adiutorium

prospexit, ne quid non boni. non est enim, inquit, bonum

solum esse hominem. sciebat illi sexum Mariae et deinceps

ecclesiae profuturum. sed et quam arguis legem, quam in

controuersias torques, bonitas irrogauit, consulens homini, quo

deo adhaereret, ne non tam liber quam abiectus uideretur,

aequandus famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et

ex fastidio liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus

dignus fuisset, qui legem a deo sumeret, utque animal rationale,

intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate

rationali contineretur, ei subiectus, qui subiecerat illi omnia.

cuius legis obseruandae consilium bonitas pariter adscripsit: qua

die autem ederitis, morte moriemini. benignissime

enim demonstrauit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi

neglegentiam iuuaret obsequii. porro si legis imponendae

ratio praecessit, sequebatur etiam obseruandae, ut poena transgressioni

adscriberetur, quam tamen euenire noluit qui ante

praedixit. I agnosce igitur bonitatem dei nostri interim uel

bucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis,

ex prouidentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis

et benignis.\'

Section 5

Iam hinc ad quaestiones t omnes, o canes, quos foras

apostolus expellit, latrantes in deum ueritatis. haec sunt argumentationum

ossa, quae obroditis: (si deus bonus et praescius

futuri et auertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem

et similitudinem suam, immo et substantiam suam, per

animae scilicet censum, passus est labi de, obsequio legis in

mortem, circumuentum a diabolo? si enim et bonus, qui

euenire tale quid nollet, et praescius, qui euenturum non ignoraret,

et potens, qui depellere ualeret, nullo modo euenisset

quod sub his tribus condicionibus diuinae maiestatis euenire

non posset. quod si euenit, absolutum est e contrario deum

neque bonum credendum neque praescium neque potentem;

siquidem in quantum nihil tale euenisset, si talis deus, id est

bonus et praescius et potens, in tantum ideo euenit, quia non

talis deus), ad haec prius est istas species in creatore defendere,

quae in dubium uocantur, bonitatem dico et praescientiam

et potentiam. nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione

etiam ipsius Christi ex operibus ineundae probationis.

opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua

bona, sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem

ex nihilo. nam et si ex aliqua materia, ut quidam uolunt,

hoc ipso tamen ex nihilo; dum non id fuerunt, quod sunt.

postremo uel sic magna, dum bona, uel sic deus potens, dum

omnia ipsius, unde et omnipotens. de praescientia uero quid

dicam, quae tantos habet testes, quantos fecit prophetas?

quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore.

qui uniuersa utique (et) disponendo praesciit et praesciendo

disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset.

nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. igitur si et

fuerunt in deo istae facultates, prae quibus nihil mali euenire

homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus euenit.

uideamus et hominis condicionem, ne per illam potius euenerit

quod per deum euenire non potuit. liberum et sui arbitrii et

suae potestatis inuenio hominem a deo institutum, nullam

magis imaginem et similitudinem dei in illo animaduertens

quam eiusmodi status formam. neque enim facie et corporalibus

lineis, tam uariis in genere humano, ad uniformem

deum expressus est, sed in ea substantia, quam ab ipso deo

traxit, id est anima, ad formam dei, spondentis et arbitrii

sui libertatem et potestatem, signatus est. hunc statum eius

confirmauit etiam ipsa lex tunc a deo posita. non enim poneretur

lex ei, qui non haberet obsequium debitum legi in

sua potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni

adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem

homini deputaretur. sic et in posteris legibus creatoris inuenias.

proponentis ante hominem bonum et malum, uitam et mortem.

sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum

a uocante deo, et minante et hortante, nisi et ad

obsequium et ad contemptum libero et uoluntario homini.

Section 6

Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo struentes liberam

hominis potestatem arbitrii sui, ut quod ei euenit non deo,

sed ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non

ita illum institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa

futura esset, hoc quoque prius defendam ita institui debuisse,

quo fortius commendem et ita institutum et digne deo

institutum, potiore ostensa ea causa, quae ita fecit institui.

bonitas dei et ratio eius huic quoque instituto patrocinabuntur,

in omnibus conspirantes apud deum nostrum. nec ratio enim

sine bonitate ratio est nec bonitas sine ratione bonitas, nisi

forte penes deum Marcionis inrationaliter bonum, sicut ostendimus.

oportebat deum cognosci. bonum hoc utique et rationale.

oportebat dignum aliquid esse, quod deum cognosceret. quid

tam dignum prospici posset quam imago dei et similitudo?

et hoc bonum sine dubio et rationale. oportebat igitur imaginem

et similitudinem dei liberi arbitrii et suae potestatis

institui, in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur,

arbitrii scilicet libertas et potestas. in quam rem ea substantia

homini accommodata est, quae huius status esset, adflatus dei,

utique liberi et suae potestatis. sed et alias quale erat, ut

totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione

regnaret, aliorum dominus sui famulus? habes igitur et

bonitatem dei agnoscere ex dignatione et rationem ex dispositione.

sola nunc bonitas deputetur quae tantum homini

largita sit, id est arbitrii libertatem; aliud sibi ratio defendat:

in eiusmodi institutionem. nam bonus natura deus solus.

qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet

illud. sed natura. homo autem, qui totus ex institutione est,

habens initium, cum initio sortitus est formam, qua esset, atque

ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione, non

suum habens bonus esse, quia non natura in bonum

dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum,

scilicet bonorum conditorem. ut ergo bonum iam suum haberet

homo, emancipatum sibi a deo, et fieret proprietas iam boni

in homine et quodammodo natura, de institutione adscripta

est illi quasi libripens emancipati a deo boni libertas et

potestas arbitrii, quae efficeret bonum ut proprium iam sponte

praestari ab homine, — quoniam hoc et ratio bonitatis exigeret.

uoluntarie exercendae, ex libertate scilicet arbitrii, non fauente .

institutioni non seruiente — ut ita demum bonus consisteret

homo, si secundum institutionem quidem, sed ex uoluntate

iam bonus inueniretur, quasi de proprietate naturae, \' proinde

ut et contra malum — nam et illud utique deus prouidebat —

ut fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis.

quia si careret hoc iure, ut bonum quoque non uoluntate obiret

sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate

seruitii, proinde et malo sicut bono famulus. tota ergo

libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui

dominus constanter occurreret et bono sponte seruando et malo

sponte uitando, quoniam et alias positum hominem sub iudicio

dei oportebat iustum illud efficere de arbitrii sui meritis. liberi

scilicet. ceterum nec boni nec mali merces iure pensaretur

ei, qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inuentus, non

uoluntate. in hoc et lex constituta est, non excludens, sed

probans libertatem de obsequio sponte praestando uel transgressione

sponte committenda: ita in utrumque exitum libertas

patuit arbitrii. igitur si et bonitas et ratio dei inuenitur circa

libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa prima

definitione bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum ;

constituenda est. post (e) factis praeiudicare non ita deum

instituere debuisse, quia aliter quam deo deceret euasit, sed dispecto,

quia ita debuerit instituere, saluo eo quod dispectum

est cetera explorare. ceterum facile est offendentes statim in

hominis ruinam, antequam condicionem eius inspexerint, in

auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit

ratio. denique et bonitas dei a primordio operum perspecta

persuadebit nihil a deo mali euenire potuisse, et libertas hominis

recogitata se potius ream ostendet (eius,) quod ipsa commisit.-

Section 7

Hac definitione omnia deo salua sunt: et natura bonitatis

et ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. exigere

tamen a deo debes et grauitatem summam et fidem praecipuam

in omni institutione eius, ut desinas quaerere, an deo nolente

potuerit quid euenire. tenens enim grauitatem et fidem dei,

bonis et rationalibus institutionibus eius uindicandas, nec illud

miraberis, quod deus non intercesserit aduersus ea, quae noluit

euenire, ut conseruaret ea, quae uoluit. si enim semel homini

permiserat arbitrii libertatem et potestatem et digne permiserat,

sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis

auctoritate permiserat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum

ipsum, id est secundum deum, id est in bonum, - quis

enim aduersus se permittet aliquid? — qu-antum uero in

homine, secundum motus libertatis ipsius, — quis enim non

hoc praestat ei, cui quid semel frui, praestat, ut pro animo et

arbitrio suo fruatur? — igitur consequens erat, uti deus secederet

a libertate semel\'concessa homini, id est contineret in

semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas

intercessisse potuisset, quominus homo male libertate sua frui

adgressus in periculum laberetur. si enim intercessisset, rescidisset

arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat.

denique puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii

libertatem, dum reuocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem

colubrum a congressu feminae arcet: nonne exclamaret Marcion:

o dominum futtilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae

instituit? cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? cur

intercedit, si permisit? eligat, ubi semetipsum erroris notet.

(in) institutione an in rescissione. nonne tunc magis deceptus

ex impraescientia futuri uideretur, cum obstitisset? et quod

quasi ignorans, quomodo euasurum esset, indulserat, quis non

diceret? sed et si praescierat male hominem institutione sua

usurum, quid tam dignum deo quam grauitas, quam fides

institutionum qualiumcumque? uidisset homo, si non bene

dispunxisset quod bene acceperat. ipse legi reus fuisset, cui

obsequi noluisset, non (deus.) aut legislator ipse fraudem legi

suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri? I haec

dignissime peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis

ex prouidentia et potentia, qua exigis, obstitisset, nunc tibi

insusurra pro creatore, et grauitatem [et patientiam] et fidem

(in) institutionibus suis functo ut et rationalibus et bonis.

Section 8

Usque enim ad uiuendum solummodo produxerat hominem.

ut non ad recte uiuendum, in respectu dei scilicet legisque

eius. igitur uiuere quidem illi ipse praestiterat, facto in

animam uiuam, recte uero uiuere demandarat, admonito in legis

obsequium. ita non in mortem institutum hominem probat qui

(et) nunc cupit in uitam restitutum, malens peccatoris paenitentiam

quam mortem. igitur sicut deus homini uitae statum

induxit, ita homo sibi mortis statum adtraxit, et hoc non per

infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur.

nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae

potestatis qui seductus est, sed imago et similitudo dei fortior

angelo, sed adflatus dei generosior spiritu materiali, quo angeli

constiterunt, — qui facit, inquit, spiritus angelos et

apparitores flammam ignis — quia nec uniuersitatem

homini subiecisset infirmo dominandi et non potiori angelis.

quibus nihil tale subiecit. sic nec legis pondus imposuisset

— si grauis lex — inualido sustinendi, nec quem excusabilem

sciret nomine imbecillitatis. eum definitione mortis conuenisset.

postremo non libertate nec potestate arbitrii fecisset infirmum,

sed potius defectione earum. atque adeo eundem hominem,

eandem substantiam animae, eundem Adae statum eadem arbitrii

libertas et potestas uictorem efficit hodie de eodem diabolo,

cum secundum obsequium legum dei administratur.

Section 9

Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti

capax inuenitur, cum adflatus dei, id est anima, in homine

deliquit nec potest non ad originalem summam referri corruptio

portionis. ad hoc interpretanda erit qualitas animae. inprimis

tenendum quod Graeca scriptura signauit, adflatum nominans,

non spiritum. quidam enim de Graeco interpretantes non

recogitata differentia nec curata proprietate uerborum pro

adflatu spiritum ponunt et dant haereticis occasionem spiritum

dei delicto infuscandi, id est ipsum deum. et usurpata iam

quaestio est. intellege itaque adflatum minorem spiritu esse.

ut aurulam eius, et si de spiritu accidit, non tamen spiritum.

nam et aura uento rarior, et si de uento aura, non tamen

uentus. [aura] capit etiam imaginem spiritus dicere flatum.

nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim

spiritus. imago ergo spiritus flatus. porro imago ueritati non

usquequaque adaequabitur. aliud est enim secundum ueritatem

esse, aliud ipsam ueritatem esse. sic et adflatus, cum imago

sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia

ueritas, id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et

imago, id est adflatus, (id est homo,) non debuerit admisisse

delictum. in hoc erit imago minor ueritate et adflatus spiritu

inferior, habens illas utique lineas dei, qua inmortalis, [anima]

qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis,

capax intellectus et scientiae, tamen et in his imago

et non usque ad ipsam uim diuinitatis; sic nec usque ad

integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est ueritati.

et hoc solum imagini non licet. sicut enim imago, cum omnes

lineas exprimat ueritatis, ui tamen ipsa caret, non habens

motum, ita et anima, imago spiritus, solam uim eius exprimere

non ualuit, id est non delinquendi felicitatem. ceterum

non esset anima, sed spiritus, nec homo qui animam sortitus

est, sed deus. et alias autem non omne, quod dei erit, deus

habebitur, ut expostules deum et adflatum, id est uacuum a

delicto, quia dei sit adflatus. nec tu enim, si in tibiam flaueris.

hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaueris.

sicut et deus de spiritu suo. denique cum manifeste scriptura

dicat flasse deum in faciem hominis et factum hominem in

animam uiuam, non in spiritum uiuificatorem, separauit eam

a condicione factoris. opus enim aliud sit necesse est ab

artifice, id est inferius artifice. nec urceus enim factus a figulo

ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu ideo erit

spiritus. ipsum quod anima uocitatus est flatus, uide, ne etiam

de adflatus condicione transierit in aliquam diminutiorem qualitatem.

ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam.

plane, cum illam exigis deo parem, id est delicti inmunem,

dico infirmam; cum uero ad angelum prouocatur, fortiorem

defendam necesse est dominum uniuersitatis, cui iam angeli

administrant, qui etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege

constiterit, quod in primordio noluit. hoc ipsum ergo potuit

adflatus dei admittere; potuit, sed non debuit. potuisse enim

habuit per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus,

non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non

seruus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub

comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas

et regeretur sententiae libertas. itaque non per illud iam

uideri potest anima deliquisse, quod illi cum deo adfine est.

id est per adflatum, sed per illud, quod substantiae accessit.

id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter adtributum,

ab homine uero qua uoluit agitatum. quod si ita se

habet, omnis iam dei dispositio de mali exprobratione purgatur.

libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data

est, sed a quo non ut debuit administrata est. quod denique

malum describes creatori?si delictum hominis, non erit dei quod

est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui inuenitur

interdictor, immo et condemnator. si mors malum, nec mors

comminatori suo, sed contemptori faciet inuidiam. ut auctori. contemnendo

enim eam fecit, non utique futuram, si non contempsisset.

Section 10

Sed et si [non] ab homine in diabolum transcripseris mali

elogium, ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem

dirigas culpam ut in auctorem diaboli, — qui facit,

(inquit,) angelos spiritus — ergo quod factus a deo est, id

est angelus, id erit eius qui fecit, quod autem factus a deo non

est, id est diabolus. id est delator, superest ut ipse sese

fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum, primo. quod deus

illos ex omni ligno edere uetuisset, dehinc, quasi morituri non

essent, si edissent, tertio, quasi deus illis inuidisset diuinitatem.

unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et

infamiae in deum? a deo utique non, qui et (hunc) angelum ex

forma operum bonorum instituit bonum. denique sapientissimus

omnium editur ante quam diabolus; nisi malum est sapientia.

et si euoluas Ezechielis prophetiam, facile animaduertes tam

institutione bonum angelum illum quam sponte corruptum.

in persona enim principis Sor ad diabolum pronuntiatur: et

factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis.

sume planctum super principem Sor et dices: haec.

dicit dominus: tu es resignaculum similitudinis,

qui scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignueris,

corona decoris — hoc ut eminentissimo

angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium —: in

deliciis paradisi dei tui natus es; — illic enim. ubi

deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat. lapidem

optimum indutus es. sardium, topazium.

smaragdum, carbunculum, sapphirum. iaspin, lyncurium,

achaten, am ethystum, chrysolithum,

beryllum. onychinum, et auro replesti horrea tua et

thesauros tuos. exqua die conditus es, cum Cherub

imposui te in monte sancto dei, fuisti in medio

lapidum igneorum. fuisti inuituperabilis in diebus

tuis, ex qua die conditus es, donec inuentae

sunt laesurae tuae: de multitudine negotiationis

tuae promas tuas replesti et deliquisti, et cetera,

quae ad suggillationem angeli, non ad illius principis proprie

pertinere manifestum est eo, quod nemo hominum in paradiso

dei natus sit, ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc,

nec cum Cherub impositus in monte sancto dei, id est in

sublimitate caelesti, de qua satanan dominus quoque decidisse

testatur, nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes

siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur deiectus

est satanas. sed ipse auctor delicti in persona peccatoris

uiri denotabatur, retro quidem inuituperabilis a die conditionis

suae, a deo in bonum conditus ut a bono conditore inuituperabilium

conditionum et excultus omni gloria angelica et

apud deum constitutus, qua bonus apud bonum, postea uero

a semetipso translatus in malum. ex quo enim, inquit,

apparuerunt laesurae tuae, illi eas reputans, quibus

scilicet laesit hominem electum a dei obsequio. et deliquit

ex illo, ex quo delictum seminauit, atque ita exinde negotiationis,

id est malitiae suae, multitudinem exercuit, delictorum

scilicet censum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus,

ut spiritus. nihil enim deus proximum sibi non libertate eiusmodi

ordinasset. quem tamen et praedamnando testatus est

ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae ,

exprbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo rationem

bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem

diaboli quo hominis restitutionem. certamini enim dedit spatium.I

ut et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua

succiderat illi, probans suam. non dei culpam, et ita salutem

digne per uictoriam recuperaret. et diabolus amarius puniretur

ab eo, quem eliserat ante, deuictus, et deus tanto magis bonus

inueniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum ad

licentiam decerpendae arboris uitae iam de uita regressurum.

Section 11

Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio

tantum bonus, exinde iudex et seuerus et, quod Marcionitae

uolunt, saeuus: statim mulier in doloribus parere et uiro seruire

damnatur, sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem

incrementum generis audierat, ■— crescite, tantum,

et multiplicamini — sed quae in adiutorium masculo.

non in seruitium fuerat destinata; statim et terra maledicitur.

sed ante benedicta; statim tribuli et spinae, sed ante foenum et

herbae et arborum fructuosa; statim sudor et labor panis.

sed ante ex omni ligno uictus inmunis et alimenta secura.

exinde homo ad terram, sed ante de terra; exinde ad mortem.

sed ante ad uitam; exinde in scorteis uestibus, sed ante sine

scrupulo nudus. ita prior bonitas dei secundum naturam.

seueritas posterior secundum causam. illa ingenita, haec accidens;

illa propria, haec accommodata; illa edita, haec adhibita.

nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem nec

causa dissimulatam euasisse seueritatem. alteram sibi, alteram

rei deus praestitit. incipe nunc etiam iudicis statum ut adfinem

mali arguere, qui idcirco alium deum somniasti, solummodo

bonum, quia non potes iudicem; quamquam et illum

aut iudicem ostendimus, aut si non iudicem, certe peruersum

ac uanum disciplinae non uindicandae, id est non iudicandae,

constitutorem. non reprobus autem deum iudicem qui non

iudicem deum probas: ipsam sine dubio iustitiam accusare

debebis, quae iudicem praestat, aut t da eam in species

malitiae deputare, id est iniustitiam in titulos bonitatis adscribere.

tunc enim iustitia malum, si iniustitia bonum.

porro cum cogeris iniustitiam de pessimis pronuntiare, eodem

iugo urgeris iustitiam de optimis censere. nihil enim aemulum

mali non bonum, sicut et boni aemulum nihil non malum.

igitur quanto malum iniustitia, tanto bonum iustitia. nec

species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis, quia bonitas,

nisi iustitia regatur, ut iusta sit. non erit bonitas, Isi iniusta

sit, nihil enim bonum quod iniustum, bonum autem omne

quod iustum.

Section 12

Ita si societas et conspiratio bonitatis atque iustitiae

separationem earum non potest capere, quo ore constitues

diuersitatem duorum deorum in separatione, seorsum deputans

deum bonum et seorsum deum iustum? illic consistit bonum

ubi et iustum, a primordio denique creator tam bonus quam

et iustus. pariter utrumque processit. bonitas eius operata

est mundum. iustitia modulata est, quae etiam, dum mundum

iudicauit ex bonis faciendum, [quia] cum bonitatis consilio

iudicauit. iustitiae opus est, quod inter lucem et tenebras

separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter caelum

et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris

coetum et aridae molem, inter luminaria maiora et minora,

diurna atque nocturna, inter marem et feminam. [et] inter arborem

agnitionis [mortis] et uitae, inter orbem et paradisum, inter

aquigena et terrigena animalia. omnia ut bonitas concepit, ita

iustitia distinxit. totum hoc iudicato dispositum et ordinatum

est. omnis situs habitus effectus motus status ortus occasus

singulorum elementorum iudicia sunt creatoris, ne putes eum

exinde iudicem definiendum, quo malum coepit, atque ita

iustitiam de causa mali offusces. his enim modis ostendimus:

eam cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam

ingenitam deo et naturalem nec obuenticiam deputandam, quae

in domino inuenta sit arbitratrix operum eius.

Section 13

At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit

bonitas dei cum aduersario agere, aliud quoque negotium eadem

illa iustitia dei nacta est, iam secundum aduersationem dirigendae

bonitatis, ut, seposita libertate eius, qua et ultro deus

bonus, pro meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis

denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis uindicetur.

ita omne hoc iustitiae opus procuratio bonitatis est:

quod iudicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis.

saeuit, utique bono, non malo proficit. denique timor iudicii

ad bonum, non ad malum confert. non enim sufficiebat bonum

per semetipsum commendari. iam sub aduersario laborans.

nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conseruabile,

quia expugnabile iam per aduersarium, nisi uis

aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes adpetere

et custodire compelleret. ceterum tot inlecebris mali expugnantibus

bonum quis illud appeteret, quod impune contemneret?

quis custodiret quod sine periculo amitteret? legis mali uiam

latam et multo frequentiorem: nonne omnes illa laberentur.

si nihil in illa timeretur? horremus terribiles minas creatoris,

et uix a malo auellimur. quid, si nihil minaretur? hanc

iustitiam malum dices, quae malo non fauet? hanc bonum

negabis, quae bono prospicit? qualem oportet deum uelles?

qualem malis expediret? sub quo delicta gauderent? cui dia-

, bolus inluderet? illum bonum iudicares deum, qui hominem

posset magis malum facere securitate delicti? quis boni auctor,

nisi qui et exactor? proinde quis mali extraneus, nisi qui et

inimicus? quis inimicus, nisi qui et expugnator? quis expugnator,

nisi qui et punitor? sic totus deus bonus est, dum pro

bono omnia est. sic denique omnipotens, quia et iuuandi et

laedendi potens. minus est tantummodo prodesse, quia non

aliud quid possit quam prodesse. de eiusmodi qua fiducia

bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae

mercedem secter, si non et nocentiae spectem? diffidam necesse

est, ne nec alteram partem remuneret qui utramque non ualuit.

usque adeo iustitia etiam plenitudo est diuinitatis ipsius, exhibens deum

perfectum, et patrem et dominum, patrem clementia

dominum disciplina, patrem potestate blanda dominum seuera,

patrem diligendum pie dominum timendum necessarie, diligendum,

quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum.

quia nolit peccatum, diligendum, quia malit paenitentiam peccatoris

quam mortem, et timendum, quia nolit peccatores sui

iam non paenitentes. ideo lex utrumque definit : diliges

deum et: timebis deum. aliud obsecutori proposuit,

aliud exorbitatori.

Section 14

Ad omnia tibi occurrit deus idem: percutiens sed et

sanans. mortificans sed et uiuificans, humilians sed et

mans, condens mala sed et pacem faciens, ut etiam et hic

respondeam haereticis. \'ecce\', enim inquiunt, ipse se conditorem

profitetur malorum dicens: ego sum qui condo mala\'.

amplexi enim uocabuli communionem duas malorum species

in ambiguitate turbantem, quia mala dicuntur et delicta et

supplicia, passim uolunt eum conditorem intellegi malorum,

ut et malitiae auctor renuntietur. nos autem adhibita distinctione

utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii,

malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus

auctorem, malorum quidem peccati et culpae diabolum, malorum

uero supplicii et poenae deum creatorem, ut illa pars

malitiae deputetur ista iustitiae, mala condentis iudicii aduersus

mala delicti. de his ergo creator profitetur malis quae congruunt

iudici. quae quidem illis mala sunt, quibus rependuntur.

ceterum suo nomine bona, qua iusta et bonorum defensoria

et delictorum inimica atque in hoc ordine deo digna. aut

proba ea iniusta, ut probes malitiae deputanda, id est iniustitiae

mala, quia si iustitiae erunt, iam mala non erunt, sed

bona, malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro

malis damnantur. constitue igitur iniuste hominem diuinae

legis uoluntarium contemptorem id retulisse, quod noluit caruisse,

iniuste malitiam aeui illius imbribus, dehinc et ignibus

caesam, iniuste Aegyptum foedissimam; superstitiosam, amplius

hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione percussam.

indurat cor Pharaonis, sed meruerat in exitium subministrari

qui iam negauerat deum, qui iam legatos eius totiens

superbus excusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat:

postremo, qua Aegyptius, olim deo reus fuerat gentilis

idolatriae, ibim et corcodrillum citius colens quam deum uiuum.

impendit et ipsum populum, sed ingratum. inmisit et pueris

ursos, sed inreuerentibus in prophetam. uindicanda erat procacitas

aetatis uerecundiam debentis.

Section 15

Iustitiam ergo primo iudicis dispice; cuius si ratio constiterit,

tunc et seueritas et per quae seueritas decurrit rationi

et iustitiae reputabuntur. ac ne pluribus inmoremur, adserite

causas [ceteras] quoque, ut sententias condemnetis, excusate

delicta, ut iudicia reprobetis. nolite reprehendere iudicem, sed

reuincite malum iudicem. nam et si patrum delicta de filiis

exigebat, duritia populi talia remedia compulerat, ut uel

posteritatibus suis prospicientes legi diuinae oboedirent. quis

enim non magis filiorum salutem quam suam curet? sed et

si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine

ullo adhuc merito eius, cur non et reatus patrum in filios

quoque redundaret, [sicut gratia, ita et offensa] ut per totum

genus et gratia decurreret et offensa? saluo eo, quod postea

decerni habebat: non dicturos acidam uuam patres manducasse

et filiorum dentes obstipuisse, id est non sumpturum

patrem delictum filii nec filium delictum patris, sed unumquemque

delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi

duritia legis edomita iustitia iam non genus, sed personas iudicaret.

quamquam si euangelium ueritatis accipias, ad quos pertineat

sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces, ad illos

scilicet, qui hanc ultro sibi sententiam fuerant inrogaturi: sanguis

illius super capita nostra et filiorum nostrorum.

hoc itaque homini prouidentia dei censuit, quod iam audierat.

Section 16

Bona igitur et seueritas quia iusta, si bonus iudex, id

est iustus. item cetera bona, per quae opus bonum currit

bonae seueritatis, siue ira siue aemulatio sine saeuitia. debita

enim omnia haec sunt seueritatis, sicut seueritas debitum est

iustitiae. atque ita non poterunt iudici exprobrari quae iudici;

accidunt, carentia et ipsa culpa sicut et iudex. quid enim.

si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta uero eius

accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent.

quando sine instrumento artis medicus esse non possit? sed

accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem,

atque ita ferramenta quoque eius ut mala ministeria

reprehende. proinde est enim, cum deum quidem iudicem

admittis, eos uero motus et sensus, per quos iudicat, destruis.

deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab

Epicuro erudimur. qui credimus deum etiam in terris egisse

et humani habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae

salutis, longe sumus a sententia eorum, qui nolunt deum

curare quicquam. inde uenit ad haereticos quoque definitio

eiusmodi: si deus irascitur et aemulatur et extollitur et

exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. bene

autem, quod Christianorum est etiam mortuum deum credere

et tamen uiuentem in aeua aeuorum. stultissimi, qui de

humanis diuina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae

condicionis habentur huiusmodi passiones, idcirco et in deo

eiusdem status existimentur. discerne substantias et suos eis

distribue sensus, tam diuersos quam substantiae exigunt, licet

uocabulis communicare uideantur, — nam et dexteram et oculos

et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur.

quia de appellatione sociantur — quanta erit diuersitas diuini

corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum. tanta

erit et animi diuini et humani differentia sub eisdem licet

uocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in homine

corruptibilitas substantiae humanae quam incorruptorios in deo

efficit incorruptibilitas substantiae diuinae. certe deum confiteris

creatorem. certe, inquis. quomodo ergo in deo humanum

aliquid existimas, et non diuinum omne? quem deum non

negas confiteris non humanum, siquidem deum confitendo

praeiudicasti utique illum ab omni humanarum condicionum

qualitate diuersum. porro cum pariter agnoscas hominem a

deo inflatum in animam uiuam, non deum- ab homine, satis

peruersum est, ut in deo potius humana constituas quam in

homine diuina, et hominis imaginem deo induas potius quam

dei homini. et haec ergo imago censenda est dei in homine,

quod eosdem motus et sensus habeat animus humanus quos

et deus, licet non tales, quales deus; pro substantia enim et

status eorum et exitus distant. denique contrarios eorum sensus,

lenitatem dico patientiam misericordiam ipsamque matricem

earum bonitatem, cur diuina praesumitis? nec tamen perfecte

ea obtinemus, quia solus deus perfectus. ita et illas species,

irae dico et exasperationis, non tam feliciter patimur, quia

solus deus de incorruptibilitatis proprietate felix. irascetur

enim, sed non *, exacerbabitur, sed non periclitabitur, mouebitur,

sed non euertetur. omnia necesse est adhibeat propter omnia,

tot sensus quot et causas: et iram propter scelestos et bilem

propter ingratos et aemulationem propter superbos et quicquid

non expedit malis. sic et misericordiam propter errantes et patientiam

propter t non respicientes et praestantiam propter merentes

et quicquid bonis opus est. quae omnia patitur suo more, quo eum

pati condecet, propter quem homo eadem patitur, aeque suo more.

Section 17

Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium

et, ut dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius

bonitatis ostendunt, quam (ut) semotam a iudiciariis sensibus

et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere,

pluente super bonos et malos et solem suum oriri faciente

super iustos et iniustos, quod alius deus omnino non praestat.

nam etsi hoc quoque testimonium Christi in creatorem Marcion.

de euangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est

et omni a conscientia legitur. et erit haec ipsa patientia

creatoris in iudicium Marcionis, illa patientia, quae expectat

paenitentiam potius peccatoris quam mortem et mauult misericordiam

quam sacrificium, auertens destinatum iam exitium

Niniuitis et largiens spatium uitae Ezechiae lacrimis et restituens

statum regni Babylonis tyranno paenitentia functo: illam

dico misericordiam, quae et filium Saulis moriturum ex deuotione

populo concessit et Dauid delicta in domum Uriae

confessum uenia liberauit et ipsum Israhel totiens restituit

quotiens iudicauit, totiens refouit quotiens et increpuit. non

solum igitur iudicem aspiciens conuertere et ad optimi exempla:

notans cum ulciscitur considera cum indulget; repende austeritati

lenitatem. cum utrumque conueneris in creatore, inuenies

in eo et illud, propter quod alterum deum credis. ueni denique

ad inspectationem doctrinarum disciplinarum praeceptorum

consiliorumque eius. dices forsitan haec etiam humanis legibus

determinari. sed ante Lycurgos et Solonas omnes Moyses et

deus. nulla posteritas non a primordiis accipit. tamen non

a tuo deo didicit creator meus praescribere : non occides, non

adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium

dices, alienum non concupisces, honora patrem et

matrem, et diliges proximum tuum ut temetipsum. ad

haec innocentiae et pudicitiae, iustitiae et pietatis principalia

consulta accedunt etiam humanitatis praescripta, cum septimo quoque

anno seruitia libertate soluuntur, cum eodem tempore agro

parcitur egenis cedendo locum, (cum) boui etiam terenti uincula

oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus

praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur.

Section 18

Sed quae potius legis bona defendam quam quae haeresis

concu(tel\'e concu)piit? ut talionis definitionem, oculum pro oculo

dentem pro dente et liuorem pro liuore repetentis. non enim

iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae

uiolentiae prospicit, ut, quia durissimo et infideli in

deum populo longum uel etiam incredibile uideretur a deo

expectare defensam, edicendam postea per prophetam: mihi

defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim

commissio iniuriae metu uicis statim occursurae repastinaretur

et licentia retributionis prohibitio esset prouocationis. ut sic

improbitas a se tuta cessaret, dum secunda permissa prima

terretur et prima deterrita nec secunda committitur, qua et

alias facilior timor talionis per eiusdem saporem passionis.

nihil amarius quam id ipsum pati, quod feceris aliis. et si

lex aliquid cibis detrahit et inmunda pronuntiat animalia, quae

aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae

intellege et frenos impositos illi gulae agnosce. quae, cum

panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum

+

desiderabat. agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet

atque luxuriae, prospectum, quae fere uentris castigatione

frigescunt; — manducauerat enim populus et biberat et surrexerat

ludere — proinde, ut et pecuniae ardor restingeretur ex

parte, qua de uictus necessitate causatur, pretiosorum ciborum

ambitio detracta est; postremo, ut facilius homo ad ieiunandum

deo formaretur, paucis et non gloriosis escis adsuefactus est.

nihil de lautioribus esuriturus. reprehendendus sane creator,

quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus

Marcionitis. sacrificiorum quoque onera et operationum et

oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi

deus talia sibi proprie desiderauerit, qui tam manifeste exclamat:

quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum?

et: quis exquisiuit ista de manibus uestris?

sed illam dei industriam sentiat, qua populum pronum in

idolatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni suae

uoluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab

ea auocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti, ne simulacris

faciendo delinqueret.

Section 19

Sed et in ipsis commerciis uitae et conuersationis

humanae domi ac foris adusque curam uasculorum omnifariam

distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique

nec ullo momento uacarent a dei respectu. quid enim faceret

beatum hominem quam: in lege domini uoluntas eius

et in lege domini meditabitur die ac nocte? quam

legem non duritia promulgauit auctoris, sed ratio summae

benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio

fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis

adtingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae

et in omnibus paene argumentis figuratae. sufficit enim in

praesenti, si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam

reprobare debeat, nisi cui non placet deo deseruire. ad hoc

beneficium, non onus, legis adiuuandum etiam prophetas eadem

bonitas dei ordinauit, docentes deo digna: auferre nequitias de

anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo

et iustificare uiduam, diligere quaestiones, fugere improborum

contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam

iniustam, infringere panem esurienti et tectum non habentem

inducere in domum tuam, nudum si uideris, contegere et

domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a

malo et labia, ne loquantur dolum, declinare a malo et facere

bonum, quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere,

id est in ira non perseuerare siue saeuire, non abire in concilium

impiorum nec stare in uia peccatorum nec in cathedra

pestilentium sedere. sed ubi? uide quam bonum et iocundum

habitare fratres in unum, meditantes die ac

nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in deum

quam fidere in hominem et sperare in deum quam sperare in

hominem. qualis enim apud deum merces homini? et erit

tamquam lignum, quod plantatum est iuxta exitus

aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo,

et folium eius non decidet et omnia, quaecumque

faciet, prosperabuntur illi. innocens autem et purus

corde. qui non accipiet in uanum nomen dei et non iurabit

ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a

domino et misericordiam a deo salutificatore suo. oculi

enim domini super timentes eum, sperantes in

misericordiam ipsius, ad deliberandas animas

eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos

in fame, utique uitae aeternae. multae enim pressurae

iustorum, et ex omnibus liberabit eos dominus.

honorabilis mors in conspectu domini sanctorum

eius. dominus custodibit omnia ossa eorum et

non comminuentur. redimet dominus animas seruorum

suorum. pauca ista de tantis scripturis creatoris

intulimus, et nihil, puto, iam ad testimonium dei optimi deest.

quod satis et praecepta bonitatis et promissa consignant.

Section 20

Sed enim sepiae isti, quorum (in) figuram illud quoque

pisculentum de cibis lex recusauit, ut traductionem sui sentiunt.

tenebras hinc blasphemiae interuomunt atque ita intentionem

uniuscuiusque iam proximam dispargunt, iactitando et adseuerando

ea, quae relucentem bonitatem creatoris infuscent. sed

et per istas caligines sequemur nequitiam et in lucem extrahemus

ingenia tenebrarum, obicientia creatori uel maxime

fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo

Hebraeis in Aegyptios. age, infelicissime haeretice, te ipsum

expostulo arbitrum, cognosce in utramque gentem prius, et

ita de auctore praecepti iudicabis. reposcunt Aegyptii de

Hebraeis uasa aurea et argentea. contra Hebraei mutuas

petitiones instituunt, adlegantes sibi quoque eorundem patrum

nomine ex eodem scripturae instrumento mercedes restitui

oportere illius operariae seruitutis pro lateris deductis, pro

ciuitatibus et uillis aedificatis. quid iudicabis, optimi dei

elector? Hebraeos fraudem agnoscere debere an Aegyptios

compensationem? nam et aiunt ita actum per legatos utrimque,

Aegyptiorum quidem repetentium uasa, Iudaeorum uero reposcentium

operas suas. et tamen has iniustitia renuntiauerunt

sibi Aegyptiis: hodie aduersus Marcionitas amplius adlegant

Hebraei, negantes compensationi satis esse quantumuis illud

auri et argenti, (si) sexcentorum milium operae per tot annos

uel singulis nummis diurnis aestimentur. quae autem pars

maior, repetentium uasa an incolentium uillas et urbes? querela

ergo maior Aegvptiorum an gratia Hebraeorum? ut solo

iniuriarum iudicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi

homines in ergastulum subacti, ut solas scapulas suas scribae

eorum apud subsellia sua ostenderent flagellorum contumeliosa

atrocitate laceratas: non paucis lancibus et scyphis pauciorum

utique diuitum, sed totis ubique et ipsorum facultatibus et

popularium omnium conlationibus satisfaciendum Hebraeis

pronuntiassent. igitur si bona Hebraeorum causa, bona iam et

causa, id est mandatum, creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit

nescientes et suum populum in tempore expeditionis angusto

aliquo solatio tacitae compensationis expunxit. plane minus exigi

iussit. Hebraeis enim etiam filios Aegyptii restituere debuerant.

Section 21

Sic et in ceteris contrarietates praeceptorum ei exprobras

ut mobili et instabili, prohibenti sabbatis operari et iubenti

arcam circumferri per dies octo, id est etiam sabbato. in

expugnatione ciuitatis Iericho. nec sabbati enim inspicis legem.

opera humana, non diuina prohibentem. siquidem: sex, inquit,

diebus operare et facies omnia opera tua, septima

autem die sabbata domino deo tuo; non facies in

ea omne opus. quod? utique tuum. consequens enim est.

ut ea opera sabbato auferret, quae sex diebus supra indixerat,

tua scilicet, id est humana et cotidiana. arcam uero circumferre

neque cotidianum opus uideri potest neque humanum,

sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei praecepto

utique diuinum. quod et ipsum quid significaret edissererem.

nisi longum esset figuras argumentorum omnium creatoris

expandere, quas forsitan nec admittis. sed plus est, si de

absolutis reuincamini, simplicitate ueritatis, non curiositate.

sicut et nunc certa distinctio est sabbati humana, non diuina

opera prohibentis. ideoque qui sabbatis ligna tum legerat morti

datus est. suum enim opus fecerat, lege interdictum. qui

uero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt. non

suum enim sed dei opus, ex praecepto scilicet ipsius, administrauerant.

Section 22

Proinde et similitudinem uetans fieri omnium. quae in

caelo et in terra et in aquis. ostendit et causas. [idolatriae scilicet

substantiam cohibentes.] subicit enim: non adorabitis ea

neque seruietis illis. serpentis autem aenei effigies postea

praecepta Moysi a domino non ad idolatriae titulum pertinebat,

sed ad remediandos eos, qui a serpentibus infestabantur. et

taceo de figura remedii. sic et Cherubin et Seraphin aurea

in arcae figuratum exemplum; certe simplex ornamentum.

adcommodata suggestui, longe diuersas habendo causas ab

idolatriae condicione, ob quam\' similitudo prohibetur, non

uidentur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo

similitudinis statu deprehensa, ob quem similitudo prohibetur.

diximus de sacrificiorum rationali institutione, auocante scilicet

ab idolis ad deum officia ea, quae si rursus eiecerat dicens:

quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum?

hoc ipsum uoluit intellegi, quod non sibi ea proprie exegisset.

non enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia

et alibi ait: deus aeternus non esuriet nec sitiet.

nam etsi ad oblationes Abelis aduertit et holocausta Noe

odoratus est libenter, quae iocunditas siue uiscerum berbicinorum

siue nidoris ardentium uictimarum? sed animus simplex

et deum metuens offerentium ea, quae a deo habebant et

pabuli et suauis olentiae, gratiae apud deum deputabatur, non.

quae fiebant exigentem, sed illud, propter quod fiebant, ob honorem

dei scilicet. si cliens diuiti aut regi nihil desideranti

tamen aliquid uilissimi munusculi obtulerit, quantitas et

qualitas muneris infuscabit diuitem et regem, an delectabit

titulus officii? at si cliens ei munera (uel) ultro uel etiam indicta

ordine suo offerat et sollemnia regis obseruet, non ex fide

tamen nec corde puro nec pleno circa cetera quoque obsequio,

nonne consequens, ut rex ille uel diues exclamet: quo mihi

multitudinem munerum tuorum? *** plenus sum et

sollemnitates et dies festos et uestra sabbata

dicendo, quae secundum libidinem suam, non secundum religionem

dei celebrando sua iam, non dei fecerant. condicionalem

idcirco et rationalem demonstrauit recusationem eorum.

%

quae administranda praescripserat.

Section 23

Si uero etiam circa personas aut leuem uultis intellegi,

cum reprobat aliquando probatos, aut improuidum, cum probat

quandoque reprobandos, quasi iudicia sua aut damnet praeterita

aut ignoret futura, atquin nihil tam (et) bono et iudici conuenit

quam pro praesentibus meritis et reicere et adlegere. adlegitur

Saul, sed nondum despector prophetae Samuelis. reicitur

Salomon, sed iam a mulieribus alienis possessus et idolis

Moabitarum et Sidoniorum mancipatus. quid faceret creator,

ne a Marcionitis reprehenderetur? bene adhuc agentes praedamnaret

iam propter futura delicta? sed dei boni non erat

nondum merentes praedamnare. proinde peccantes nunc non

recusaret propter pristina benefacta? sed iusti iudicis non erat

rescissis iam bonis pristinis scelera donare. aut quis hominum

sine delicto, ut eum deus semper adlegeret, quem numquam

posset recusare? uel quis item sine aliquo bono opere, ut eum

deus semper recusaret, quem numquam posset adlegere? exhibe

bonum semper, et non recusabitur; exhibe malum semper, et

numquam adlegetur. ceterum si ** idem homo, ut in utroque

pro temporibus, in utroque dispungetur a deo et bono et iudice,

qui non leuitate aut improuidentia sententias uertit sed censura

grauissima et prouidentissima merita temporis cuiusque dispensat.

Section 24

Sic et paenitentiam apud illum praue interpretaris, quasi

proinde mobilitate uel improuidentia, immo iam ex delicti

recordatione paeniteat, quoniam quidem dixerit: paenituit,

quod regem fecerim Saul, praescribens scilicet paenitentiam

confessionem sapere mali operis alicuius uel erroris. porro

non semper. euenit enim (et) in bonis factis paenitentiae confessio,

ad inuidiam et exprobrationem eius. qui beneficii ingratus

extiterit. sicut et tunc circa personam Saulis onerandam adnuntiatur

a creatore, qui non deliquerat, cum Saulem adsumit

in regnum et sancto spiritu auget; optimum enim adhuc

qualis, inquit, non erat in filiis Israhelis — dignissime

adlegerat. sed nec ignorauerat ita euenturum. nemo enim te

sustinebit improuidentiam adscribentem deo ei, quem deum

non negans confiteris et prouidum. haec enim illi propria

diuinitas constat. sed malum factum Saulis, ut dixi, onerabat

paenitentiae suae professione, quam uacante delicto circa

Saulis adlectionem consequens est inuidiosam potius intellegi,

non criminosam. ecce, inquis, criminosam eam animaduerto

circa Niniuitas, dicente scriptura Ionae: et paenituit dominum

de malitia, quam dixerat facturum se illis, nec

fecit. sicut et ipse Ionas ad deum: propterea praeueni

profugere in Tharsos, quia cognoueram te esse misericordem

et miserescentem. patientem et plurimum

misericordiae, paenitentem malitiarum. bene igitur,

quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super

malos et abundantissimi misericordiae et miserationis super

agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Niniuitae,

si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non

competere in talem, id est in optimum, etiam malitiae concursum.

et quia et Marcion defendit arborem bonam malos;

quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen

nominauit ***, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio

subest earum malitiarum intellegendarum, quae possint

et in optimum decucurrisse? subest autem. dicimus denique

malitiam nunc significari non quae ad naturam redigatur creatoris,

quasi mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis;

secundum quam enuntiarit: ego sum qui condo mala, et:

ecce ego emitto in uos mala, non peccatoria, sed ultoria.

quorum satis diluimus infamiam ut congruentium iudici. sicut

autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur in iudice nec

hoc nomine suo malum iudicem ostendunt, ita et malitia haec

erit intellegenda nunc, quae ex illis malis iudiciariis deputata

cum ipsis competat iudici. nam et apud Graecos interdum

malitiae pro uexationibus et laesuris, non pro malignitatibus*

ponuntur, sicut et in isto articulo. atque adeo si eius malitiae

paenituit creatorem quasi creaturam, reprobandae scilicet et

delictum iudicandae, atquin nec hic ullum admissum criminosum

reputabitur creatori, qui iniquissimam ciuitatem digne

meritoque decreuerat abolendam. ita quod iuste destinauerat.

non male destinans, ex iustitia, non ex malitia destinarat: sed

poenam ipsam malitiam nominauit ex malo et merito passionis

ipsius. ergo. dices. si malitiam iustitiae nomine excusas, quia

iuste exitium destinarat in Niniuitas, sic quoque culpandus

est, qui iustitiae utique non paenitendae paenitentiam gessit.

immo nec iustitiae, inquam, paenitebit deum, et superest iam

agnoscere, quid sit paenitentia dei. non enim, si hominem ex

recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni

operis ingratia paenitet, ideo et deum proinde. in quantum

enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in tantum

nec paenitentiae boni aut mali apud eum locus est. nam et

hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuhele Sauli:

discidit dominus regnum Israhelis de manu tua hodie

et dabit illud proximo tuo, optimo super te, et scindetur

Israhel in duas partes, et non conuertetur neque

paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paenitendum,

haec itaque definitio in omnibus aliam formam

diuinae paenitentiae statuit, quae neque ex improuidentia neque

ex leuitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione

reputetur, sicut humana. quis ergo erit mos paenitentiae

diuinae? iam relucet, si non ad humanas condiciones eam

referas. nihil enim aliud intellegetur quam simplex conuersio

sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione eius possit

admitti, etiam in homine, nedum in deo, cuius omnis sententia

caret culpa. nam et in Graeco sono paenitentiae nomen non

ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum

est, quam apud deum pro rerum uariantium sese occursu fieri

ostendimus.

Section 25

Iam nunc, ut omnia eiusmodi expediam, ad ceteras

pusillitates et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas

purgandasque pertendam. (inclamat deus: Adam, ubi

es? scilicet ignorans ubi esset, et causato nuditatis pudore

an de arbore gustasset interrogat, scilicet incertus\'. immo nec

incertus admissi nec ignorans loci. enimuero oportebat conscientia

peccati delitescentem euocatum prodire in conspectum

+

domini, non sola nominis inclamatione, sed cum aliqua iam

tunc admissi suggillatione. nec enim simplici modo, id est

interrogatorio sono legendum est: Adam, ubi es? sed impresso

et incusso et imputatiuo: Adam, ubi es! id est in perditione

es, id est iam hic non es, ut et increpandi et dolendi

exitus uox sit. ceterum qui totum orbem comprehendit manu

uelut nidum, cuius caelum thronus et terra scabellum, nimirum

huius oculos aliqua paradisi portio euaserat, quominus illi,

ubicumque Adam, (et) ante euocationem uiseretur, tam latens

quam de interdicta fruge sumens! speculatorem uineae uel

horti tui lepus aut furunculus non latet: (et) deum puta, de

sublimioribus oculatiorem, aliquid subiecti praeterire non posse.

stulte, qui tantum argumentum diuinae maiestatis et humanae

instructionis naso agis! interrogat deus quasi incertus, ut, et

hic liberi arbitrii probans hominem, in causa aut negationis

aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum et

hoc nomine releuandi, sicut de Cain sciscitatur, ubinam frater

eius, quasi non iam uociferatum a terra sanguinem Abelis

audisset, [sedj ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii

potestate sponte negandi delicti et hoc nomine grauandi,

atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius

delictorum quam negandorum, ut iam tunc initiaretur euangelica

doctrina: ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo

damnaberis. nam etsi Adam propter statum legis deditus

morti est, sed spes ei salua est, dicente domino: ecce Adam

factus est tamquam unus ex nobis, de futura scilicet

adlectione hominis in diuinitatem. denique quid sequitur? et

nunc, ne quando extendat manum et sumat de ligno

uitae et uiuat in aeuum. interponens enim (et nunc\',

praesentis temporis uerbum, temporalem et ad praesens dilationem

uitae fecisse se ostendit. ideoque nec maledixit (nec)

ipsum Adam nec Euam, ut restitutionis candidatos, ut confessione

releuatos, Cain uero et maledixit et cupidum morte

luere delictum mori interim uetuit, ut praeter admissum etiam

negationis eius oneratum. haec erit ignorantia dei nostri, quae

ideo simulabitur, ne delinquens homo quid sibi agendum sit

ignoret. sed ad Sodomam et Gomorram descendens: uidebo,

ait, si secundum clamorem peruenientem ad me consummantur,

si uero non, ut agnoscam, et hic uidelicet

ex ignorantia incertus et scire cupidus. an (et) hic sonus pronuntiationis

necessarius; non dubitatiuum sed comminatiuum

exprimens sensum sub sciscitationis obtentu? quodsi descensum

quoque dei inrides, quasi aliter non potuerit perficere iudicium,

nisi descendisset, uide, ne tuum aeque deum pulses. nam et

ille descendit, ut quod uellet efficeret.

Section 26

Sed et iurat deus). numquid forte per deum Marcionis?

\'immo>, inquit, multo uanius, quod per semetipsum\'. quid uelles

faceret, si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum

maxime iurantis alium absque se omnino non esse? igitur

peierantem deprehendis an uane deierantem? sed non potest

uideri peierasse qui alium esse non sciuit, ut dicitis. quod

enim sciit, hoc deierans uere, non peierauit. sed nec uane deierat

alium deum non esse. tunc enim uane deieraret, si non fuissent

qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum

cultores, nunc uero et haeretici. iurat igitur per semetipsum.

ut uel iuranti deo credas alium deum omnino non esse. hoc

ut deus faceret, tu quoque, Marcion, coegisti. iam tunc enim

prouidebaris. proinde si et in promissionibus aut comminationibus

iurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo

indignum est, quod efficit deo credere. satis et tunc pusillus

deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob uituli consecrationem

efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse: sine me.

et indignatus ira disperdam illos et faciam te in nationem

magnam. unde meliorem soletis adfirmare Moysen deo

suo, deprecatorem, immo et prohibitorem irae. non facies

enim, inquit, istud, aut et me una cum eis impende.

miserandi uos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis,

in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem

animae suae pro populi salute. sed sufficit, si et Moysi

proprie donatus est populus ad praesens. quod ut famulus

postulare posset a domino, id dominus a se postulauit. ad hoc

enim famulo dixit: sine me, et disperdam illos, ut ille.

postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita

disceres, quantum liceat fideli et prophetae apud deum.

Section 27

Iam nunc, ut et cetera compendio absoluam, quaecumque

adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem

creatoris, simplici et certa ratione proponam: deum

non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus

et adfectus suscepisset, per quos uim maiestatis suae, intolerabilem

utique humanae mediocritati, humilitate temperaret. I

sibi quidem indigna, homini autem necessaria, et ita iam deo

digna, quia nihil tam dignum deo quam salus hominis. de

isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem, — quamquam

et cum haereticis non multo diuersa congressio — sed

quatenus et ipsi deum in figura et in reliquo ordine humanae

condicionis deuersatum iam credidistis, non exigetis utique

diutius persuaderi deum conformasse semetipsum humanitati,

sed de uestra fide reuincimini. si enim deus, et quidem sublimior,

tanta humilitate fastigium maiestatis suae strauit, ut

etiam morti subiceretur, et morti crucis, cur non putetis nostro

quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen

ludaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? an hae sunt

pusillitates, quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum

humanis passionibus obiectum eius dei esse, cui humanitates

exprobrantur a uobis? nam et profitemur Christum semper

egisse in dei patris nomine, ipsum ab initio conuersatum,

ipsum congressum cum patriarchis et prophetis, filium creatoris,

sermonem eius, quem ex semetipso proferendo filium fecit et

exinde omni dispositioni suae uoluntatique praefecit, diminuens

illum modico citra angelos, sicut apud eum scriptum est. qua

diminutione in haec quoque dispositus est a patre, quae ut

humana reprehenditis, ediscens iam inde a primordio [iam inde

hominem] quod erat futurus in fine. ille est, qui descendit, ille,

qui interrogat, ille, qui postulat, ille, qui iurat. ceterum quia

patrem nemini uisum etiam commune testabitur euangelium,

dicente Christo: nemo cognouit patrem nisi filius. ipse

enim et ueteri testamento pronuntiarat: deum nemo uidebit

et uiuet, patrem inuisibilem determinans, in cuius auctoritate

et nomine ipse erat deus, qui uidebatur dei filius. sed et

penes nos Christus in persona Christi accipitur, quia et hoc

modo noster est. igitur quaecumque exigitis deo digna, habe- Ii

buntur in patre inuisibili incongressibilique et placido et, ut

ita dixerim, philosophorum deo, quaecumque autem ut indigna

reprehenditis, deputabuntur in filio et uiso et audito et congresso,

arbitro patris et ministro, miscente in semetipso hominem

et deum, in uirtutibus deum, in pusillitatibus hominem,

ut tantum homini conferat quantum deo detrahit. totum denique\'

dei mei penes uos dedecus sacramentum est humanae

salutis. conuersabatur deus (humane,) ut homo diuine agere

doceretur. ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex

aequo agere cum deo posset. deus pusillus inuentus est, ut

homo maximus fieret. qui talem deum dedignaris, nescie, an

ex fide credas deum crucifixum. quanta itaque peruersitas

uestra erga utrumque ordinem creatoris? iudicem eum desi-,

gnatis, et seueritatem iudicis secundum merita causarum

congruentem pro saeuitia exprobratis; deum optimum exigitis.

et lenitatem eius benignitati congruentem, pro captu mediocritatis

humanae deiectius conuersatam, ut pusillitatem depretiatis.

nec magnus uobis placet nec modicus, nec iudex nec amicus.

quid, si nunc eadem et in uestro deprehendantur? iudicem

quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo et de

iudice necessarie seuerum et de seuero scilicet saeuum, si

tamen saeuum.

Section 28

Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque

notis et ipse aduersus Marcionem antithesis aemulas faciam. si

ignorauit deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino

non sciit esse alium infra se. quid enim ait Heraclitus ille

tenebrosus? eadem uia sursum et deorsum. denique si

+

non ignorasset, et ab initio ei occurrisset. delictum et mortem

et ipsum auctorem delicti diabolum et omne malum, quod

deus meus passus est esse, hoc et tuus, qui illum pati passus

est. mutauit sententias suas deus noster. proinde quam et

uester. qui enim genus humanum tam sero respexit, eam

sententiam mutauit, qua tanto aeuo non respexit. paenituit in

aliquo deum nostrum. sed et uestrum. eo enim, quod tandem

animaduertit ad hominis salutem, paenitentiam dissimulationis

pristinae fecit, debitam malo facto. porro malum factum deputabitur

neglegentia salutis humanae, non nisi per paenitentiam

emendata apud deum uestrum. mandauit fraudem deus noster,

sed auri et argenti. quanto autem homo pretiosior auro et

argento, tanto fraudulentior deus uester, qui hominem domino

et factori suo eripit. oculum pro oculo reposcit deus noster.

sed et uester uicem prohibens iterabilem magis iniuriam facit.

quis enim non rursus percutiet non repercussus? nesciit deus

noster, quales adlegeret. ergo nec uester. ludam (euim) traditorem

non adlegisset, si praescisset. si et mentitum alicubi dicis creatorem,

longe maius mendacium est in tuo Christo, cuius corpus

non fuit uerum. multos saeuitia dei mei absumpsit. tuus

quoque deus quos saluos non facit utique in exitium disponit.

deus meus aliquem iussit occidi. tuus semetipsum uoluit

interfici, non minus homicida in semetipsum quam in eo, a

quo uellet occidi. multos autem occidisse deum eius probabo

Marcioni. nam fecit homicidam populum, utique periturum,

nisi si nihil deliquit in Christum. sed expedita uirtus ueritatis

paucis amat. multa mendacio erunt necessaria.

Section 29

Ceterum ipsas quoque antithesis Marcionis comminus cecidissem,

si operosiore destructione earum egeret defensio

creatoris, tam boni quam et iudicis secundum utriusque partis

exempla congruentia deo, ut ostendimus. quodsi utraque pars.

bonitatis atque iustitiae, dignam plenitudinem diuinitatis efficiunt

omnia potentis, compendio interim possum antithesis

retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum siue legum

siue uirtutum discernere atque ita alienare Christum a creatore,

ut optimum a iudice et mitem a fero et salutarem ab exitioso.

magis enim eos coniungunt, quos in eis diuersitatibus

ponunt, quae deo congruunt. aufer titulum Marcionis et intentionem

atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestare

* quam demonstrationem eiusdem dei, optimi et iudicis,

quia haec duo in solum deum competunt. nam et ipsum

studium in eis exemplis opponendi Christum creatori ad unitatem

magis spectat. adeo enim ipsa et una erat substantia

diuinitatis, bona et seuera, ut eisdem exemplis et in similibus

argumentis et bonitatem suam uoluerit ostendere, in quibus

praemiserat seueritatem, quia nec mirum erit diuersitas temporalis,

si postea deus mitior pro rebus edomitis, qui retro

austerior pro indomitis. ita per antithesis facilius ostendi potest

ordo creatoris a Christo reformatus quam repercussus, et

redditus potius quam exclusus, praesertim (cum) deum tuum

ab omni motu amariore secernas, utique et ab aemulatione

creatoris scilicet. nam si ita est, quomodo eum antithesis

singulas species creatoris aemulatum demonstrant? agnoscam

igitur et in hoc per illas deum meum zeloten, qui res suas

arbustiores in primordiis bona, ut rationali, aemulatione maturitati

praecurauerit suo iure, cuius antithesis etiam ipse mundus

eius agnoscet, ex contrarietatibus elementorum, summa tamen

ratione, modulatus. quam ob rem, inconsiderantissime Marcion,

alium deum lucis ostendisse debueras alium uero tenebrarum,

quo facilius alium bonitatis alium seueritatis persuasisses.

ceterum eius erit antithesis. cuius est et in mundo.

Book 3

LIBER TERTIVS.

Section 1

Secundum uestigia pristini operis, quod amissum reformare

perseueramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti

post decursam defensionem unicae diuinitatis. satis etenim

praeiudicatum est Christum non alterius dei intellegendum

quam creatoris, cum determinatum est alium deum non credendum

praeter creatorem, quem adeo Christus praedicauerit

et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiauerint

quam eius dei, quem Christus praedicauit, id est creatoris,

ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata

sit ante scandalum Marcionis. facillime hoc probatur

apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet

pronuntiandam regulae interuersionem, ubi posteritas inuenitur.

quod etiam primo libello intexui. sed et nunc congressio ista

seorsus in Christum examinatura eo utique proficiet, ut, dum

Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis.

decet ueritatem totis uiribus uti suis, non ut laborantem,

— ceterum in praescriptionum compendiis uincit — sed

[decretum est] ut gestientem ubique aduersario occurrere, in

tantum furenti, ut facilius praesumpserit eum uenisse Christum,

qui numquam sit adnuntiatus, quam eum, qui semper sit prae

dicatus.

Section 2

Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito

uenisse, primo qua et ipse dei sui filius, — hoc enim ordinis

fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius

et ante pater de filio testaretur quam filius de patre — dehinc

et qua missus, praeter filii nomen. proinde enim praecessisse

debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia

nemo ueniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua

adfirmatione defendit, sed ab ipsa defendi se potius expectat

praeeunte suggestu eius, qui auctoritatem praestat. ceterum nec

filius agnoscetur quem numquam pater nuncupauit nec missus

credetur quem numquam mandator designauit. nuncupaturus

pater et designaturus mandator, si fuisset. suspectum habebitur

omne quod exorbitarit a regula rerum, quae principales gradus

non sinit posterius agnosci: patrem post filium et mandatorem

post mandatum et deum post Christum. nihil origine sua prius

est in agnitione, quia nec in dispositione. \'subito filius et subito

missus et subito Christus\'. atquin nihil putem a deo subitum.

quia nihil a deo non dispositum. si autem dispositum, cur

non et praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione

et diuinum ex dispositione? et utique tantum opus,

quod scilicet humanae saluti parabatur, uel eatenus subitum

non fuisset, qua per fidem profuturum. in quantum enim credi

habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut

credi posset, substructum fundamentis dispositionis et praedicationis,

quo ordine fides informata merito et homini indiceretur

a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere. :

quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione.

Section 3

\'Non fuit\', inquis, \'ordo eiusmodi necessarius, quia statim

se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset

probaturus per documenta uirtutum\'. at ego negabo solam

hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et, ipse

postmodum exauctorauit. siquidem edicens multos uenturos et

signa facturos et uirtutes magnas edituros (ad) auersionem etiam

electorum, nec ideo tamen admittendos, temerariam signorum

et uirtutum fidem ostendit, ut etiam apud pseudochristos facillimarum.

aut quale est, si inde se uoluit probari et intellegi

et recipi, ex uirtutibus dico, unde ceteros noluit, aeque et

ipsos tam subito uenturos quam a nullo auctore praedicatos?

si quia prior eis uenit et prior uirtutum documenta signauit,

idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupauit, posteris

quibusque praeripuit, uide, ne et ipse in condicione posteriorum

deprehendatur, posterior inuentus creatore, ante iam cognito

et proinde uirtutes ante operato et non aliter praefato non

esse aliis credendum, post eum scilicet. igitur si priorem

uenisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem t cludet,

praedamnatus erit et ipse iam ab eo, quo posterior est agnitus,

et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi,

qui nullo posterior * non potuit. iam nunc, cum probaturus

sim creatorem easdem uirtutes, quas solas ad fidem Christo

tuo uindicas, interdum per famulos suos retro edidisse interdum

per Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc

merito praescribere tanto magis Christum (tuum) non ex solis

uirtutibus credendum fuisse, quanto illum non alterius quam creatoris

interpretari potuissent, ut respondentes uirtutibus creatoris

et editis per famulos suos et in Christum suum repromissis.

quamquam, et si alia documenta inuenirentur in tuo Christo,

noua scilicet, facilius crederemus etiam noua eiusdem esse.

cuius et uetera, quam cuius tantummodo noua, egentia experimentis

fidei uictricis uetustatis, ut sic quoque praedicatus

uenire debuerit tam praedicationibus propriis exstruentibus ei

fidem quam et uirtutibus. praesertim aduersus Christum creatoris

uenturus et signis et prophetiis propriis munitum, ut

aemulus Christi per omnes diuersitatum species reluceret. sed

quomodo a deo numquam praedicato Christus eius praedicaretur?

hoc est ergo, quod exigis: nec deum nec Christum tuum

credi, quia et deus ignotus esse non debuit et Christus agnosci

per deum debuit.,

Section 4

Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri. ut

displicentis, ut cum maxime reuincendi. nouus noue uenire

uoluit, filius ante patris professionem et missus ante mandatoris

auctoritatem, ut et ipsam fidem monstruosissimam induceret,

qua ante crederetur Christum uenisse quam sciretur

fuisse. competit mihi etiam illud retractare, cur non post

Christum uenerit. nam cum intueor deum eius tanto aeuo

patientissimum acerbissimi creatoris, adnuntiantis interea in

homines Christum suum, quacumque id ratione fecit, tam reuelationem

quam intercessionem suam differens, eadem ratione

dico illum patientiam debuisse creatori in Christo quoque suo

dispositiones suas executuro, ut perfecta et expleta omni

operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse proprias

dispositiones superduceret. ceterum (si) paenitentia tantae patientiae

fecit, quod non in finem rerum creatoris perseuerauerit.

uane sustinuit praedicari Christum eius, quem non sustinuit

exhiberi. aut sine causa intercidit temporis alieni decursum aut

sine causa tam diu non intercidit. quid illum detinuit, quidue

turbauit? atquin in utrumque commisit, post creatorem quidem

tam tarde reuelatus, ante Christum uero eius tam propere.

alterum [uero] iam dudum debuerat traduxisse alterum nondum,

ne illum quidem tam diu saeuientem sustinuisset, istum uero

adhuc quiescentem inquietasset, circa ambos excidens ab optimi

dei titulo, certe uarius et ipse et incertus, tepidus scilicet in

creatorem et calidus in Christum et uanus utrobique. non

magis enim compescuit creatorem quam obstitit Christo. manet

et creator, qualis omnino est; ueniet et Christus, qualis et

scribitur. quid uenit post creatorem, quem emendare non ualuit?

quid ante Christum eius reuelatus est, quem reuocare non

potuerit? aut si emendauit creatorem, post illum reuelatus, ut

emendanda praecederent, ergo et Christum eius aeque emendaturus

expectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator

futurus sicut creatoris. aliud est, si et ipse post illum

rursus adueniet, ut primo quidem aduentu processerit aduersus

creatorem, legem et prophetas destruens eius, secundo uero

procedat aduersus Christum, regnum redarguens eius. tunc ergo

conclusurus ordinem suum, tunc, si forte, credendus est. aut

si iam hinc perfecta res est eius, uane ergo uenturus est,

nihil scilicet peracturus.

Section 5

His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de

longinquo. sed exhinc iam ad certum et comminus dimicaturus,

uideo aliquas etiamnunc lineas praeducendas, ad quas

erit dimicandum, ad scripturas scilicet creatoris. secundum

eas enim probaturus Christum creatoris fuisse, ut postea

Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturarum

formam et, ut ita dixerim, naturam demandare, ne tunc

in controuersiam deductae, cum adhibentur ad causas, et sua

et causarum defensione commixta obtundant lectoris intentionem.

duas itaque causas prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc

aduersariis nostris: unam, qua futura interdum pro iam transactis

enuntiantur. nam et diuinitati competit quaecumque decreuerit

ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis,

apud quam uniformen statum temporis dirigit aeternitas

ipsa, et diuinationi propheticae magis familiare est id, quod

prospiciat, dum prospicit, iam uisum atque ita iam expunctum.

id est omni modo futurum, demonstrare, sicut per Esaiam:

dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in

palmas, faciem meam uero non auerti a sputaminibus.

siue enim Christus iam tunc in semetipsum, secundum nos,

siue prophetes de semetipso, secundum Iudaeos, pronuntiabat,

nondum tamen factum pro iam transacto sonabat. alia species

erit, qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias

et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt nam

et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen, ut sapam

de petris aut defrutum de rupibus speres, et terram audimus

lacte et melle manantem, (non tamen,) ut de glebis credas te

umquam placentas et Samias coacturum, quia nec statim aquilicem

et agricolam se deus repromisit dicens: ponam flumina

in regione sitienti et in solitudine buxum et cedrum;

sicut et praedicans de nationum conuersione: benedicent me

bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab

hirundinum pullis et uulpeculis et illis monstruosis fabulosisque

cantricibus fausta omina relaturus est. et quid ego de

isto genere amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam

legem indulgentem bobus terentibus os liberum non de bobus,

sed de nobis interpretetur, et petram, potui subministrando

comitem, Christum adleget fuisse, docens proinde et Galatas

duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et

suggerens Ephesiis, quod in primordio de homine praedicatum

est, relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam

carnem, id se in Christum et ecclesiam agnoscere.

Section 6

Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus

Iudaicae litteraturae, memento, lector, constitisse, ut, cum tale

quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed

de statu causae. cum igitur haeretica dementia eum Christum

uenisse praesumeret, qui numquam fuerat adnuntiatus, sequebatur,

ut eum Christum nondum uenisse contenderet, qui

semper fuerat praedicatus; atque ita coacta est cum Iudaico

errore sociari et ab eo argumentationem sibi struere, quasi

Iudaei, certi et ipsi ali(en)um fuisse qui uenit, non modo

respuerint eum ut extraneum uerum et interfecerint eum ut

aduersarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis

prosecuturi, si ipsorum fuisset. scilicet nauclero illi non quidem

Rhodia lex, sed Pontica cauerat errare Iudaeos in Christum

suum non licere, quando, et si nihil tale praedicatum in illos

inueniretur, uel sola utique humana condicio deceptui obnoxia

persuasisset Iudaeos errare potuisse, qua homines, nec statim

praeiudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile

fuerit errasse. porro cum et praedicatum sit non agnituros eos

Christum ideoque etiam perempturos, iam ergo ipse erit et

ignoratus et interemptus ab illis, in quem ita admissuri praenotabantur.

hoc si probari exigis, non eas scripturas euoluam,

quae interemptibilem Christum edicentes utique et ignorabilem

adfirmant, — nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset —

sed reseruatis eis ad causam passionum eas praedicationes in

praesenti sufficiet adhibere, quae interim ignorabilem probent

Christum, et hoc breuiter, dum ostendunt omnem uim

intellectus ademptam populo a creatore. auferam, inquit, sapientiam

sapientium illorum et prudentiam prudentiam;

eorum abscondam, et: aure audietis et non audietis

et oculis uidebitis et non uidebitis: incrassatum est

enim cor populi huius et auribus grauiter audierunt

et oculos concluserunt, ne quando auribus audiant et

oculis uideant et corde coniciant et conuertantur et

\'sanem illos. hanc enim obtusionem salutarium sensuun:

meruerant, labiis diligentes deum, corde autem longe absistentes

ab eo. igitur si Christus quidem adnuntiabatur a creatore solidante

tonitruum et condente spiritum et adnuntiante in homines

Christum suum secundum Iohelem prophetam, si omnis

spes Iudaeorum, ne dicam etiam gentium, in Christi reuelationem

destinabatur, sine dubio id demonstrabantur non agni.

turi et non intellecturi ablatis agnitionis et intellegentiae

uiribus, sapientia atque prudentia, quod adnuntiabatur, id est

Christus, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id

est scribis, et prudentibus eorum, id est Pharisaeis, pariter

et populo auribus audituro et non audituro, utique Christum

docentem, et oculis uisuro et non uisuro, utique Christum

signa facientem, secundum quod et alibi: et quis caecus.

nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur

eorum? sed et cum exprobrat per eundem Esaiam: filios.

generaui et exaltaui, at illi me reiecerunt; agouit

bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui.

Israhel autem me non cognouit et populus me non

intellexit. nos quidem certi Christum semper in prophetis

locutum, — spiritum scilicet creatoris, sicut propheta testatur:

persona spiritus nostri Christus dominus — qui ab

initio uicarius patris in dei nomine et auditus sit et uisus,

scimus ipsius uoces eiusmodi fuisse, iam tunc Israheli exprobrantis

quae in illum commissuri praedicabantur: dereliquistis

dominumetin iram prouocastis sanctum Israhel.

si uero non in Christum, sed in ipsum potius deum uolueris

referre omnem Iudaicae ignorantiae de pristino reputationem,

nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est Christum

creatoris, despectum ab eis et non agnitum, sic quoque reuinceris.

non negans enim filium et spiritum et substantiam

creatoris esse Christum eius, concedas necesse est eos, qui

patrem non agnouerint, nec filium agnoscere potuisse per

eiusdem substantiae condicionem, cuius si plenitudo intellecta

non est, multo magis portio certe, qua plenitudinis consors.

his ita dispectis iam apparet, quomodo et respuerint Iudaei

Christum et interemerint, non ut extraneum Christum intellegentes,

sed ut suum non agnoscentes, quia nec extraneum

intellegere potuissent de quo nihil umquam fuerat adnuntiatum,

cum intellegere potuissent de quo semper- fuerat praedicatum.

id enim intellegi uel non intellegi capit, quod habendo substantiam

praedicationis habebit et materiam uel agnitionis uel

erroris. quod uero materia (ea) caret, non admittit sapientiae

euentum. et adeo non qua alterius dei Christum auersati persecutique

sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum

in signis et aemulum in doctrinis existimabant, ut et ipsum

hominem qua suum, id est Iudaeum, sed Iudaismi

torem et destructorem, deduxerint in iudicium et suo iure

punierint, alienum scilicet non indicaturi. tanto abest, ut alienum

Christum intellexisse uideantur qui nec hominem eius

ut alienum iudicauerunt.

Section 7

Discat nunc haereticus ei abundanti cum ipso licebit

Iudaeo rationem quoque errorum eius, a quo ducatum mutuatus

in hac argumentatione, caecus a caeco, in eandem decidit

foueam. duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos

totidem aduentus eius praenotasse: unum in humilitate, utique

primum, cum tamquam ouis ad uictimam deduci habebat et

tamquam agnus ante tondentem sine uoce, ita non aperiens

os. ne aspectu quidem honestus. adnuntiauimus enim, inquit.

de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti.

et non est species eius neque gloria, et uidimus eum.

et non habebat speciem neque decorem, sed species

eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo

in plaga et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre

in lapidem offensionis et petram scandali, minoratus ab eo

modicum citra angelos, uermem se pronuntians et non hominem,

ignominiam hominis et nullificamen populi. quae ignobilitatis

argumenta primo aduentui competunt sicut sublimitatis

secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra

scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem

adsumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiae

scilicet, et petra sane illa apud Danihelem de monte praecisa,

quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret.

de quo aduentu idem prophetes: et ecce cum nubibus caeli i

tamquam filius hominis ueniens uenit usque ad

ueterem dierum. aderat in conspectu eius, et qui adsistebant

adduxerunt illum. et data est ei potestas

regia et omnes nationes terrae secundum genera et

omnis gloria famulabunda. et potestas eius usque

in aeuum quae non auferetur, et regnum eius quod non

uitiabitur. tunc scilicet habiturus est speciem honorabilem

et decorem indeficientem super filios hominum, - tempestiuus

enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est

gratia in labiis tuis; propterea benedixit te deus in

aeuum. accingere ensem super femur tuum, potens

tempestiuitate tua et pulchritudine tua — cum et pater,

posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria

et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius.

tunc et cognoscent eum qui compugerunt et caedent pectora

sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnouerunt eum

in humilitate condicionis humanae: et homo est, inquit Hieremias,

et quis cognoscet illum? quia et: natiuitatem

eius, Esaias, quis, inquit, enarrabit? sic et apud Zachariam

in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, uerus

summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in

duos aduentus deliniatur, primo sordidis indutus, id est carnis

passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus aduersabatur

ei. auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma

temptator, dehinc despoliatus pristinas sordes et exornatus

podere et mitra et cidari munda, id est secundi aduentus

gloria et honore. si enim et duorum hircorum, qui ieiunio offerebantur,

faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem

Christi figurant? pares quidem atque consimiles propter eundem

domini conspectum, quia non in alia uenturus est forma, ut

qui agnosci habeat a quibus laesus est. alter autem eorum

circumdatus coccino, maledictus et consputatus et conuulsus

et compunctus, a populo extra ciuitatem abiciebatur in perditionem,

manifestis notatus insignibus dominicae passionis, alter

uero pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum

datus secundae repraesentationis argumenta signabat, qua

delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est

ecclesiae, dominicae gratiae quasi uisceratione quadam frueren

tur, ieiunantibus ceteris a salute. igitur quoniam primus aduentus

et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus

canebatur, secundus uero et manifestus et deo condignus.

idcirco, quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum

solum intuentes, id est secundum, non inmerito decepti sunt:

circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. atque

ita in hodiernum negant uenisse Christum suum, quia non

in sublimitate uenerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse

uenturum.

Section 8

Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis, quod aiunt. a

uipera, mutuari uenenum, euomat iam hinc proprii ingenii

uirus, phantasma uindicans Christum. nisi quod et in ista

sententia alios habebit auctores, praecocos et abortiuos quodammodo

Marcionitas, quos apostolus Iohannes antichristos pronuntiauit,

negantes Christum in carne uenisse, et tamen non.

ut alterius dei ius constituerent, quia et de isto notati fuissent. :

sed quoniam incredibile praesumpserant deum carnem. quo

magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem.

aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi.

qui ipsum deum eius nec auctorem carnis induxerat nec

resuscitatorem, optimum uidelicet et in isto et diuersissimum

a mendaciis et fallaciis creatoris. et ideo Christus eius, ne

mentiretur, ne falleret et hoc modo creatoris forsitan deputaretur.

non erat quod uidebatur et quod erat mentiebatur: caro nec

caro, homo nec homo. proinde deus, opinor, nec deus. cur enim

non etiam dei phantasma portauerit? an credam ei de interiore

substantia, qui sit de exteriore frustratus? quomodo uerax

habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto? quomodo

antem, in semetipso ueritatem spiritus, fallaciam carnis

confundens, negatam ab apostolo lucis, id est ueritatis, et

tenebrarum, id est fallaciae, commisit communicationem? iam

nunc. cum mendacium deprehenditur Christi caro, sequitur,

ut et omnia, quae per carnem Christi gesta sunt, mendacio

gesta sint, congressus contactus conuictus ipsae quoque

uirtutes. si enim tangendo aliquem liberauit a uitio uel tactus

ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest uere actum

credi sine corporis ipsius ueritate. nihil solidum ab inani, nihil

plenum a uacuo perfici licuit, putatiuus habitus, putatiuus

actus: imaginarius operator, imaginariae operae. sic nec passiones

Christi eius fidem merebuntur. nihil enim passus est

qui non uere est passus; uere autem pati phantasma non potuit.

euersum est igitur totum dei opus. totum Christiani nominis

et pondus et fructus, mors Christi, negatur, quam tam impresse

apostolus demandat, utique ueram, summum eam fundamentum

euangelii constituens et salutis nostrae et praedicationis

suae. tradidi enim. inquit, uobis in primis, quod Christus

mortuus sit pro peccatis nostris et quod sepultus

sit et quod resurrexerit tertia die. porro, si caro eius

negatur, quomodo mors eius adseueratur, quae propria carnis

est passio, per mortem reuertentis in terram, de qua est

sumpta, secundum legem sui auctoris? negata uero morte.

dum caro negatur, nec de resurrectione constabit. eadem enim

ratione non resurrexit, qua mortuus non est, non habendo

substantiam scilicet carnis, cuius sicut et mors ita et resurrectio

est. proinde resurrectione Christi infirmata etiam nostra i

subuersa est. nec ea enim ualebit, propter quam Christus I

uenit, si Christi non ualebit. nam sicut illi, qui dicebant

resurrectionem mortuorum non esse, reuincuntur ab apostolo

ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non consistente

aufertur et mortuorum resurrectio. atque ita inanis I

est et fides nostra, inanis et praedicatio apostolorum. inue-:

niuntur autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint.

quasi resuscitauerit Christum, quem non resuscitauit. et sumus

adhuc in delictis, et qui in Christo dormierunt. perierunt.

sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Chiistus.I

Section 9

In ista quaestione qui putaueris opponendos esse nobis I

angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putatiuae utique

carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen uere sint et

congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non

admitteris ad eius dei exempla, quem destruis. nam et

quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non

competunt illi eius exempla, quo nisi diuersus in totum n<m

erit omnino melior atque perfectior. dehinc scito nec illud

concedi tibi, ut putatiua fuerit in angelis caro, sed uerae et

solidae substantiae humanae. si enim difficile non fuit illi.

putatiuae carni ueros et sensus et actus exhibere, multo

facilius habuit, ueris et sensibus et actibus ueram dedisse

substantiam carnis, uel qua proprius auctor et artifex eius.

tuus enim deus eo, quod carnem nullam omnino produxerit,

merito fortasse phantasma eius intulerit, cuius non ualuerat

ueritatem, meus autem deus, qui illam de limo sumptam in

hanc reformauit qualitatem, nondum ex semine coniugali et

tamen carnem, aeque potuit ex quacumque materia angelis

quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in

tot ac talia corpora, et quidem uerbo, aedificauit. et utique,

si deus tuus ueram quandoque substantiam angelorum hominibus

pollicetur, — erunt enim, inquit, sicut angeli —

cur non et deus meus ueram substantiam hominum angelis

accommodarit (unde)unde sumptam? quia nec tu mihi respondebis,

unde illa apud te angelica sumatur. sufficit mihi hoc

definire, quod deo congruit, ueritatem scilicet eius rei, quam

tribus testibus sensibus obiecit: uisui tactui auditui. difficilius

deo mentiri quam carnis ueritatem (unde)unde producere,

licet non natae. ceterum et aliis haereticis, definientibus

carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si uere fuisset

humana, certa ratione respondemus, qua et humana uere

fuerit et innata: humana uere propter dei ueritatem, a mendacio

et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab

hominibus nisi in substantia humana; innata autem, quia

solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut natiuitatem

nostram natiuitate sua reformaret atque ita etiam

mortem nostram morte sua dissolueret resurgendo in carne,

in qua natus est, ut et mori posset. ideoque et ipse cum

angelis tunc apud Abraham in ueritate quidem carnis apparuit,

sed nondum natae, quia nondum moriturae, sed ediscentis

iam inter homines conuersari. quo magis angeli, neque ad

moriendum pro nobis dispositi, breuem carnis commeatum

non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri

eam fuerant. sed (unde)unde sumpta et quoquo modo omnino

demissa, mentiti eam tamen non sunt. si creator facit angelos

spiritus et apparitores suos ignem flagrantem, tam uere spiritus

quam et ignem, idem illos uere fecit et carnem, ut nunc

recordemur et haereticis renuntiemus eius esse promissum

homines in angelos reformandi quandoque, qui angelos in

homines formarit aliquando.

Section 10

Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris,

ut alienorum et suas habentium causas, uelim edas et ipse

consilium dei tui, quo Christum suum non in ueritate carnis

exhibuit. si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis.

stercoribus infersam, cur non et simulacrum eius proinde

despexit? nullius enim dedignandae rei imago dignanda est:

sequitur statum similitudo. \'sed quomodo inter homines conuersaretur,

nisi per imaginem substantiae humanae\'? cur ergo non

potius per ueritatem, ut uere conuersaretur, si necesse habebat

conuersari? quanto dignius necessitas fidem quam stropham

administrasset! satis miserum deum instituis, hoc ipso, quod

Christum suum non potuit exhibere nisi in indignae rei effigie.

et quidem alienae. aliquatenus enim indignis conueniet uti, si

nostris, sicut alienis non congruet uti, licet dignis. cur enim

non in aliqua alia digniore substantia uenit, et inprimis sua,

ne et indigna et aliena uideretur eguisse? si creator meus per

rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum

cum homine congressus est et elementorum corporibus in

repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla diuinae

potestatis ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam

uerae carnis paraturae. ceterum si ad certum spectamus, nulla

substantia digna est, quam deus induat. quodcumque induerit,

ipse dignum facit, absque mendacio tamen. et ideo quale est,

ut dedecus existimarit ueritatem potius quam mendacium

carnis? atquin honorauit illam fingendo. quanta iam caro est,

cuius phantasma necessarium fuit deo superiori!

Section 11

Totas istas praestigias putatiuae in Christo corpulentiae

Marcion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae

humanae natiuitas quoque eius defenderetur atque ita Christus

creatoris uindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus

adnuntiaretur. stultissime et hic Ponticus: quasi non facilius

crederetur in deo caro non nata quam falsa, praestruentibus

uel maxime fidem istam angelis creatoris in carne uera conuersatis

nec tamen nata. nam et Philumene illa magis persuasit

Appelli ceterisque desertoribus Marcionis ex fide quidem

Christum circumtulisse carnem, nullius tamen natiuitatis, utpote

de elementis eam mutuatum. quodsi uerebatur Marcion, ne

fides carnis natiuitatis quoque fidem induceret, sine dubio qui

homo uidebatur natus utique credebatur. nam et mulier quaedam

exclamauerat: beatus uenter, qui te portauit, et

ubera, quae hausisti. et quomodo mater et fratres eius

dicti sunt foris stare? certe, cum et ipse se filium hominis

praedicaret, natum scilicet profitebatur. et uidebimus de his

capitulis suo in tempore: nunc, ut haec omnia ad euangelii

distulerim examinationem, tamen quod supra statui: si omni

modo natus credi habebat qui homo uidebatur, uane natiuitatis

fidem consilio imaginariae carnis expugnandam putauit.

quid enim profuit non uere fuisse quod pro uero haberetur.

tam carnem quam natiuitatem? aut si dixeris: uiderit opinio

humana, iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se

sciebat esse quam quod homines fecerat opinari, iam tu

potuisti etiam natiuitatem putatiuam illi accommodasse, ne in

hanc quoque impegisses quaestionem. nam et mulierculae

nonnumquam praegnantes sibi uidentur, aut sanguinis tributo I

aut aliqua ualitudine inflatae. et utique debuerat phantasmati?I

scaenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset qui i

personam substantiae ipsius egisset. plane natiuitatis merdacium

recusasti: ipsam enim carnem ueram edidisti. turpissimum

scilicet dei etiam uera natiuitas. age iam, perora in

illa sanctissima et reuerenda opera naturae, inuehere in totum

quod es; carnis atque animae originem destrue; cloacam uoca

uterum, tanti animalis, id est hominis, producendi officinam:

persequere et partus inmunda et pudenda tormenta et ipsius

exinde puerperii spurcos anxios ludicros exitus: tamen, cum

omnia ista destruxeris, ut deo indigna confirmes, non erit

indignior morte natiuitas et cruce infantia et natura poena

et caro damnatione. si uere ista passus est Christus. minus

fuit nasci; si mendacio passus est, ut phantasma, potuit:

et mendacio nasci. summa ista Marcionis argumenta. per\'

quae alium efficit Christum, satis, opinor, ostendimus nOli\'i

consistere omnino, dum docemus magis utique competere i

deo ueritatem quam mendacium eius habitus, in quo Christum

suum exhibuit. si ueritas fuit, caro fuit, si caro fuit, natus i

est. ea enim, quae expugnat haec haeresis, confirmantur, cum I

ea, per quae expugnat, destruuntur. itaque, si carneus habe-\'

bitur, quia natus, et natus, quia carneus, quia phantasma

non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne et ex natiuitate

uenturus adnuntiabatur a creatoris prophetis. utpote Christus

creatoris.

Section 12

Prouoca nunc, ut soles, t ad hanc Esaiae comparationem

Christi, contendens illam in nullo conuenire. \'primo enim\',

inquis, (Christus Esaiae Emmanuhel uocari habebit, dehinc uirtutem

sumere Damasci et spolia Samariae aduersus regem

Assyriorum\'. porro iste, qui uenit, neque sub eiusmodi nomine

est editus neque ulla re bellica functus est. at ego te admonebo,

uti cohaerentia quoque utriusque capituli recognoscas.

subiuncta est enim et interpretatio Emmanuhelis: nobiscum

deus, uti non solum sonum nominis spectes sed et sensum.

sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuhel, suae gentis est,

sensus autem eius, quod est deus nobiscum, ex interpretatione

communis est. quaere ergo an ista uox (nobiscum deus\\ quod

est Emmanuhel, exinde quod Christus inluxit, agitetur in Christo.

et puto. non negabis, utpote qui et ipse dicas (όdeun nobiscum\\

[dicitur] id est Emmanuhel. aut si tam uanus es, ut, quia

penes te \'nobiscum deus\' dicitur, non Emmanuhel, idcirco nolis

uenisse illum, cuius proprium sit uocari Emmanuhel, quasi non

et hoc sit \'deus nobiscum\', inuenies apud Hebraeos Christianos,

immo et Marcionitas, Emmanuhelem nominare, cum uolunt dicere

\'nobiscum deus\'; sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit \'deus

nobiscum\', Emmanuhelem pronuntiabit, in sensu sonum expungens.

quodsi Emmanuhel \'nobiscum deus\' est, deus autem nobiscum

Christus est, qui etiam in nobis est, — quotquot enim

in Christum tincti estis, Christum induistis — tam

proprie est Christus in significatione nominis, quod est (nobiscum

deus\', quam in sono nominis, quod est Emmanuhel. atque

ita constat uenisse iam illum, qui praedicabatur Emmanuhel.

quia quod significat Emmanuhel uenit, id est \'nobiscum deus\'.

Section 13

Aeque sono nominum duceris, cum uirtutem Damasci

et spolia Samariae et regem Assyriorum sic accipis, quasi

bellatorem portendant Christum creatoris, non animaduertens

quid scriptura praemittat: quoniam priusquam cognoscat

(puer) uocare patrem et matrem, accipiet uirtutem

Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum.

ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an

hominem iam Christum exhibere possit, nedum imperatorem.

scilicet uagitu ad arma esset conuocaturus infans, et signa

belli non tuba sed crepitacillo daturus, nec ex equo uel de

curru uel de muro sed de nutricis aut gerulae suae collo siue

dorso hostem destinaturus, atque ita Damascum et Samariam

pro mammillis subacturus! aliud est, si penes Ponticos barbaricae

gentis infantes in proelium erumpunt, credo, ad solem

uncti prius, dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui

ante norint lanceare quam lancinare. enimuero, si nusquam hoc

natura concedit, ante militare quam uirum facere, ante uirtutem

Damasci sumere quam patris et matris uocabulum nosse.

sequitur, ut figurata pronuntiatio uideatur. sed et uirginem\'.

inquit, \'parere natura non patitur, et tamen creditur prophetae\'.

et merito. praestruxit enim fidem incredibili rei rationem

edendo, quod in signum esset futura: propterea, inquit, dabit

uobis dominus signo: ecce uirgo concipiet in utero

et pariet filium. signum autem a deo, nisi nouitas aliqua

monstruosa, iam signum non fuisset. denique Iudaei, si quando

ad nos deiciendos mentiri audent, quasi non uirginem, sed

iuuenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc

reuincuntur, quod nihil signi uideri possit res cotidiana,

iuuenculae scilicet praegnatus et partus. in signum ergo disposita

uirgo mater merito credetur, infans uero bellator non

aeque; non enim et hic signi ratio uersatur. sed signo natiuitati

nouae adscripto exinde post signum alibi ordo iam infantis

edicitur, meI et butirum manducaturi, — nec hoc utique in

signum: [est: malitiae non assentaturi] et hoc enim infantiae

est — sed (et) accepturi uirtutem Damasci et spolia Samariae

aduersus regem Assyriorum, serua modum aetatis et quaere

sensum praedicationis, immo redde euangelio ueritatis quae

posteriori detraxisti: et tam intellegitur prophetia quam renuntiatur

expu-ncta. maneant enim orientales illi magi infantiam

Christi recentem auro et ture munerantes: et accepit infans

uirtutem Damasci sine proelio et armis. nam praeter quod

omnibus notum est orientis uirtutem, id est uim et uires, auro

et odoribus pollere solitam, certe est creatoris uirtutem ceterarum

quoque gentium aurum constituere, sicut per Zachariam:

et ludas praetendet apud Hierusalem et congregabit

omnem ualentiam populorum per circuitum, aurum et

argentum. de illo autem tunc auri munere etiam Dauid: et

dabitur illi ex auro Arabiae, et rursus: reges Arabum

et Saba munera offerent illi. nam et magos reges habuit

fere oriens et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam

transcripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum,

cuius tunc uirtutem Christus accepit accipiendo insignia eius,

aurum scilicet et odores, spolia autem Samariae ipsos magos,

qui cum illum cognouissent et muneribus honorassent et genu

posito adorassent quasi deum et regem sub testimonio indicis

et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idolatriae,

credentes uidelicet in Christum. idolatriam enim Samariae

nomine notauit, ut ignominiosae ob idolatriam, qua desciuerat

tunc a deo sub rege Hieroboam. nec hoc enim nouum est

creatori, figurate uti translatione nominum ex comparatione

criminum. nam et archontas Sodomorum appellat archontas

Iudaeorum et populum ipsum populum Gomorrae uocat, et idem

alibi: pater, inquit, tuus Amorreus et mater tua Cethea,

ob consimilem impietatem, quos aliquando etiam suos filios

dixerat: filios generaui et exaltaui. sic et Aegyptus nonnumquam

totus orbis intellegitur apud illum superstitionis et

maledictionis elogio. sic et Babylon etiam apud Iohannem nostrum

Romanae urbis figura est, proinde magnae et regno superbae et

sanctorum dei debellatricis. hoc itaque usu magos quoque Samaritarum

appellatione titulauit, despoliatos quod habuerant cum

Samaritis, ut diximus, idolatriam. aduersus regem autem Assyriorum

aduersus Herodem intellege, cui utique aduersati sunt magi

tunc non renuntiando de Christo, quem intercipere quaerebat.

Section 14

Adiuuabitur haec nostra interpretatio, dum et alibi

bellatorem existimans Christum ob armorum quorundam uocabula

et eiusmodi uerba ex reliquorum quoque sensuum comparatione

conuinceris. accingere, inquit Dauid, ensem super

++

femur. sed quid supra legis de Christo? tempestiuus

decore praeter filios hominum, effusa est gratia in

labiis tuis. rideo, si, quem ad bellum ense cingebat, ei de

tempestiuitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. sic item

subiungens: et extende et prosperare et regna, adiecit: propter

ueritatem et lenitatem et iustitiam. quis enim ense

(ea) operabitur et non contraria potius, dolum et asperitatem

et iniustitiam, propria scilicet negotia proeliorum? uideamus

ergo, an alius sit ensis ille, cuius alius est actus. nam et

apostolus Iohannes in Apocalypsi ensem describit ex ore dei

prodeuntem, bis acutum, praeacutum, quem intellegi oportet

sermonem diuinum, bis acutum duobus testamentis legis et

euangelii, acutum sapientia, infestum diabolo, armantem nos

aduersus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae omnis,

amputantem etiam a carissimis ob dei nomen. quodsi Iohannem

agnitum non uis, habes communem magistrum Paulum,

praecingentem lumbos nostros ueritate et lorica iustitiae et

calciantem nos praeparationem euangelii pacis, non belli, adsumere

iubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli

, ignita tela extinguere, et galeam salutaris et gladium spiritus,

quod est, inquit, dei sermo. hanc et dominus ipse machaeram

uenit mittere in terram, non pacem. si tuus Christus

est, ergo et ipse bellator est. si bellator non est, machaeram

intentans allegoricam, licuit ergo et Christo creatoris

in psalmo sine bellicis rebus ense sermonis praecingi figurato,

cui supradicta tempestiuitas congruat et gratia labiorum, quem

tunc iam cingebatur super femur apud Dauid, quandoque missurus

in terram. hoc est enim, quod ait: et extende et

prosperare et regna: extendens sermonem in omnem terram

ad uniuersarum gentium uocationem, prosperaturus successu

fidei, qua est receptus, et regnans exinde, qua mortem resurrectione

deuicit. et deducet te, inquit, mirifice dextera

tua, uirtus scilicet gratiae spiritalis, qua Christi agnitio deducitur.

sagittae tuae acutae, peruolantia ubique praecepta

et minae et traductiones cordis, compungentes et transfigentes

conscientiam quamque. populi sub te concident, utique

adorantes. sic bellipotens et armiger Christus creatoris, sic et

nunc accipiens spolia, non solius Samariae uerum et omnium

gentium. agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica

didicisti. figurate itaque et domino eiusmodi loquente et apostolo

scribente, non temere interpretationibus eius utimur,

quarum exempla etiam aduersarii admittunt, atque ita in tantum

Esaiae erit Christus qui uenit, in quantum non fuit bellator.

quia non talis ab Esaia praedicatur.

Section 15

De quaestione carnis et per eam natiuitatis et unius

interim nominis Emmanuhelis hucusque. de ceteris uero nominibus,

et inprimis Christi, quid pars diuersa respondebit? si

proinde commune est apud uos Christi nomen quemadmodum

et dei, ut sic utriusque dei filium Christum competat dici.

sicut utrumque patrem deum, certa ratio huic argumentationi

refragabitur. dei enim nomen, quasi naturale diuinitatis, potest

in omnes communicari, quibus diuinitas uindicatur, sicut et

idolis, dicente apostolo: nam et sunt qui dicuntur dii

siue in caelo siue in terris, Christi uero nomen, non ei

natura ueniens sed ex dispositione. proprium eius efficitur, a

quo dispositum inuenitur, nec in communicationem alii deo

subiacet, maxime aemulo et habenti suam dispositionem. cui

et nomina priuata debebit. quale est enim, quod diuersas dispositiones

duorum commentati deorum societatem nominum

admittunt in discordia dispositionum, quando nulla magis

probatio adsisteret duorum et aemulorum deorum, quam si in

dispositione eorum etiam diuersitas nominum inueniretur? nullus

enim status differentiarum nonnisi proprietatibus appellationum

consignatur. quibus deficientibus, si quando, nunc Graeca

catachresis de alieno abutendo succurrit. apud deum autem

deficere, puto, nihil debet, nec de alieno instrui dispositio

eius. quis hic deus est, qui filio quoque suo nomina a creatore

uindicat, non dico aliena, sed uetera et uulgata, quae uel sic

non competerent deo nouo et incognito? quomodo denique

docet nouam plagulam non adsui ueteri uestimento nec uinum

nouum ueteribus utribus credi, adsutus ipse et inditus nominum

senio? quomodo abscidit euangelium a lege, tota lege

uestitus, in nomine scilicet Christi? quis illum prohibuit aliud

uocari, aliud praedicantem, aliunde uenientem, cum propterea

nec corporis susceperit ueritatem, ne Christus creatoris crederetur?

uane autem noluit eum se uideri, quem uoluit uocari,

quando et si uere corporeus fuisset, magis Christus creatoris

non uideretur, si non uocaretur. at nunc substantiam respuit,

cuius nomen accepit, etiam substantiam probaturus ex nomine.

si enim Christus unctus est, ungui (autem) utique corporis

passio est, qui corpus non habuit ungui omnino non potuit;

qui ungui omnino non potuit Christus uocari nullo modo

potuit. aliud est, si et nominis phantasma adfectauit. (sed

quomodo\', inquit, \'inreperet in Iudaeorum fidem, nisi per sollemne

apud eos et familiare nomen\'? inconstantem aut

subdolum deum narras: aut diffidentiae aut malitiositatis consilium

est fallendo quid promouere. multo liberius atque

simplicius egerunt pseudoprophetae, aduersus creatorem in sui

dei nomine uenientes. sed nec effectum consilii huius inuenio, !

cum facilius aut suum crediderint Christum aut planum potius

aliquem quam alterius dei Christum, sicut euangelium probabit. I

Section 16

Nunc, si nomen Christi, ut sportulam furunculus, cap-;

tauit, cur etiam Iesus uoluit appellari, non tam expectabili;

apud Iudaeos nomine? nec enim, si nos, per dei gratiam intellectum

consecuti sacramentorum eius, hoc quoque nomen

agnoscimus Christo destinatum, ideo et Iudaeis, quibus adempta :

est sapientia, nota erit res. denique ad hodiernum Christum\'

sperant, non Iesum, et Heliam potius interpretantur Christum

quam Iesum. qui ergo et in eo nomine uenit, in quo Christus \'

non praesumebatur? potuit in eo solo nomine uenisse, quod

solum praesumebatur. ceterum cum duo miscuit, speratum

et insperatum, expugnatur utrumque consilium eius. siue enim \'

ideo Christus, ut interim quasi creatoris inreperet, obstrepit

Iesus, quia non sperabatur Iesus in Christo creatoris, siue

(ideo Iesus,) ut alterius haberetur, non sinit Christus, quia

non alterius sperabatur Christus quam creatoris. quid horum \'

constare possit, ignoro. constabit autem utrumque in Christo I

creatoris, in quo inuenitur etiam Iesus. quomodo, inquis? :

disce et hic cum partiariis erroris tui, Iudaeis. cum successor I

Moysi destinaretur Auses, filius Naue, transfertur certe de

pristino nomine et incipit uocari Iesus. certe, inquis. hanc

prius dicimus figuram futuri fuisse. nam quia Iesus Christus\'

secundum populum — quod sumus nos, nati in saeculi desertis

- introducturus erat in terram promissionis melle et lacte,

manantem, — id est (in) uitae aeternae possessionem, qua nihil

dulcius — idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam,

sed per Iesum, (id est) per euangelii gratiam, prouenire

habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi

(praeceptis.) — petra enim Christus — ideo is uir, qui in huius

sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus

est figura, Iesus cognominatus. hoc nomen ipse Christus

suum iam tunc esse testatus est, cum ad Moysen loquebatur.

quis enim loquebatur, nisi spiritus creatoris, qui est Christus?

cum ergo mandato diceret populo: ecce ego mitto angelum

meum ante faciem tuam. qui te custodiat in uia et

introducat in terram, quam paraui tibi; intendite illi

et exaudite eum, ne inobaudieritis eum; non enim

celabit te, quoniam nomen meum super illum est,

angelum quidem eum dixit ob magnitudinem uirtutum, quas

erat editurus, et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet

diuinam uoluntatem, Iesum autem ob nominis sui futuri sacramentum.

id enim nomen suum confirmauit, quod ipse ei indiderat,

quia non angelum nec Ausen, sed legum eum iusserat

exinde uocitari. ergo si utrumque nomen competit in Christum

creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non creatoris,

sicut nec reliquus ordo. facienda est denique iam hinc

inter nos certa ista et iusta praescriptio et utrique parti necessaria,

qua determinatum sit nihil omnino commune esse

debere alterius dei Christo cum Christo creatoris. nam et a

nobis proinde diuersitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda

est, quia nec uos probare poteritis alterius dei uenisse

Christum, nisi eum longe alium demonstraueritis a Christo

creatoris, nec nos eum creatoris uindicare, nisi talem eum

ostenderimus, qualis constituitur a creatore. de nominibus iam,

obduximus: mihi uindico Christum, mihi defendo Iesum.I

Section 17

Reliquum ordinem eius cum scripturis conferamus. adest

rursus Esaias: adnuntiauimus, inquit, coram ipso: uelut

puerulus, uelut radix in terra sitienti, et non est species

eius neque gloria, et uidimus eum, et non habebat

speciem neque decorem, sed species eius inhonorata.

deficiens citra omnes homines, sicut et supra patris ad

filium uox: quemadmodum expauescent multi super te.

sic sine gloria erit ab hominibus forma tua. quodcumque

illud corpusculum sit, quonam habitu et quonam conspectu

fuit? si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus

erit Christus. talis enim habitu et adspectu adnuntiabatur.

nam etsi tempestiuus decore apud Dauid citra filios

hominum, sed in allegorico illo statu gratiae spiritalis, cum

accingitur ense sermonis, qui uere species et decor et gloria

ipsius est. ceterum in corporali habitu apud eundem prophetam

uermis etiam et non homo, ignominia hominis

et nullificamen populi. neque interiorem qualitatem eius

eiusmodi adnuntia sunt. si enim plenitudo in illo spiritus constitit.,

agnosco uirgam de radice Iesse: flos eius meus erit Christus.,\'

in quo requieuit secundum Esaiam spiritus sapientiae et,

intellectus, spiritus consilii et uigoris, spiritus agnitionis

et pietatis, spiritus timoris dei. neque enim ulli\'

hominum uniuersitas spiritalium documentorum competebat

nisi in Christum, flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum,

ex stirpe autem Iesse deputatum per Mariam, inde consemdam.

expostulo autem de proposito: si das ei omnis humilitatis et

patientiae et tranquillitatis intentionem et ex his Esaiae erit

Christus, — homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem,

qui tamquam ouis ad uictimam adductus est

et tamquam agnus ante tondentem non aperuit os,

qui neque contendit neque clamauit nec audita est foris

uox eius, qui arundinem contusam, id est quassam Iudaeorum

fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum

ardorem gentium, non extinxit — non potest

alius esse, quam qui praedicebatur. oportet (et) actum eius

ad scripturarum regulam recognosci, duplici, nisi fallor, operatione

distinctum: praedicationis et uirtutis. sed de utroque

titulo sic disponam, ut, quoniam ipsum quoque Marcionis

euangelium excuti placuit, de speciebus doctrinarum et signorum

illuc differamus, quasi in rem praesentem, hic autem

generaliter expungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem

interim adnuntiari Christum per Esaiam: quis enim,

inquit, in uobis, qui deum metuit, [et] exaudiat uocem

filii eius? item medicatorem: ipse enim, inquit,

imbecillitates nostras abstulit et languores portauit

t.

Section 18

De exitu plane, puto, diuersitatem temptatis inducere,

negantes passionem crucis in Christum creatoris praedicatam

et argumentantes insuper non esse credendum, ut in id genus

mortis exposuerit creator filium suum, quod ipse maledixerat:

maledictus, inquit, omnis qui pependerit in ligno.

sed huius maledictionis sensum differo digne a sola praedicatione

crucis, de qua nunc maxime quaeritur, quia et alias antecedit

rerum probatio rationem. de figuris prius edocebo. et utique

uel maxime sacramentum istud figurari in praedicatione oportebat,

quanto incredibile, tanto magis scandalo futurum. si

nude praedicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum,

ut difficultas intellectus gratiam dei quaereret. itaque

inprimis Isaac, cum a patre in hostiam deditus lignum sibi

portaret ipse, Christi exitum iam tunc denotabat, in uictimam

concessi a patre et lignum passionis suae baiulantis. Ioseph.

et ipse Christum figuraturus, uel hoc solo, ne demorer cursum.

quod persecutionem a fratribus passus est ob dei gratiam.

sicut et Christus a Iudaeis carnaliter (fratribus,) cum benedicitur

a patre etiam in haec uerba: tauri decor eius, cornua

unicornis cornua eius, in eis nationes uentilabit

pariter ad summum usque terrae, non utique

rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed

Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem,

aliis ferus ut iudex, aliis mansuetus ut saluator, cuius

cornua essent crucis extima. nam et in antemna, quae crucis

pars est, extremitates cornua uocantur, unicornis autem mediae

stipitis palus. hac denique uirtute crucis et hoc more cornutus

uniuersas gentes et nunc uentilat per fidem, auferens a terra

in caelum, et tunc per iudicium uentilabit, deiciens de caelo

in terram. idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam,

cum Iacob in Simeonem et Leui, id est in scribas et Pharisaeos,

— ex illis enim deducitur census. istorum — spiritaliter

imprecatur: Simeon et Leui perfecerunt iniquitatem

ex sua haeresi, qua scilicet Christum sunt

persecuti; in consilium eorum ne uenerit anima

mea et in stationem eorum ne incubuerint iecora

mea, quia in indignatione sua interfecerunt homines,

id est prophetas, et in concupiscentia sua

ceciderunt neruos tauro, id est Christo, quem post

necem prophetarum suffigendo neruos utique eius clauis

desaeuierunt. ceterum uanum, si post homicidia alicuius bouis

illis exprobrat carnificinam. iam uero Moyses, quid utique tunc

tantum, cum Iesus aduersus Amalech proeliabatur, expansis

manibus orat residens, quando in rebus tam attonitis magis

utique genibus depositis et manibus caedentibus pectus et

facie humi uolutante orationem commendare debuisset, nisi

quia illic, ubi nomen domini dimicabat, dimicaturi quandoque

aduersus diabolum, crucis quoque erat habitus necessarius,

per quam Iesus uictoriam esset relaturus? idem rursus Moyses

post interdictam omnis rei similitudinem cur aereum serpentem

ligno impositum pendentis habitu in spectaculum salutare

proposuit? an et hic dominicae crucis uim intentabat, qua

serpens diabolus publicabatur et laeso cuique a spiritalibus

colubris, intuenti tamen et credenti in eam, sanitas morsuum

peccatorum et salus exinde praedicabatur?

Section 19

Age nunc, si legisti penes Dauid: dominus regnauit

a ligno, expecto quid intellegas. nisi forte lignarium aliquem

regem significari (putes) Iudaeorum, et non Christum, qui exinde

a passione ligni superata morte regnauit. etenim si mors ab

Adam regnauit usque ad Christum, cur Christus non regnasse

dicatur a ligno, ex quo crucis ligno mortuus regnum mortis

exclusit? proinde et Esaias: quoniam, inquit, puer natus

est nobis, — quid noui, si non de filio dei dicit? — et datus

est nobis cuius imperium factum est super humerum

ipsius. quis omnino regum insigne potestatis suae humero

praefert et non aut capite diadema aut manu sceptrum

aut aliquam propriae uestis notam? sed solus nouus rei

nouorum aeuorum Christus Iesus nouae gloriae et potestatem

et sublimitatem suam humero extulit, crucem scilicet, ut

secundum superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a

ligno. hoc lignum et Hieremias tibi insinuat, (de) dicturis praedicans

Iudaeis: uenite, coiciamus lignum in panem eius,

utique in corpus. sic enim dominus in euangelio quoque uestro

reuelauit, panem corpus suum appellans, ut et hinc iam eum

intellegas corporis sui figuram pani dedisse, cuius retro corpus

in panem prophetes figurauit, ipso domino hoc sacramentum

postea interpretaturo. si adhuc quaeris dominicae crucis

praedicationem, satis iam tibi potest facere uicesimus primus

psalmus, totam Christi continens passionem, canentis iam tunc

gloriam suam: foderunt, inquit, manus meas et pedes.

quae propria atrocia sunt crucis. et rursus, cum auxilium patris

implorat: saluum, inquit, fac me ex ore leonis, utique

mortis. et de cornibus unicornis humilitateru(meam.)

de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. quam crucem

nec ipse Dauid passus est nec ullus rex Iudaeorum, ne

putes alterius alicuius (prophetari passionem quam eius,) qui

solus a populo tam insigniter crucifixus est. nunc et si omnes

istas interpretationes respuerit et inriserit haeretica duritia,

concedam illi nullam Christi crucem significari [me] a creatore,

quia nec ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est. nisi

forte ostenderit hunc exitum eius a suo deo praedicatum, ut

diuersitas passionum, ac per hoc etiam personarum, ex diuersitate

praedicationum uindicetur. ceterum nec ipso Christo eius

praedicato, nedum cruce ipsius, sufficit in meum Christum

solius mortis prophetia. ex hoc enim, quod non est edita

qualitas mortis, potuit et per crucem euenisse, tunc alii deputanda,

si in . alium fuisset praedicatum. nisi si nec mortem

uolet Christi mei prophetatam, quo magis erubescat, si suum

quidem Christum mortuum adnuntiat, quem negat natum,

meum uero mortalem negat, quem nascibilem confitetur. et

mortem autem et sepulturam et resun-ectionem Christi mei

una uoce Esaiae uolo ostendere dicentis: sepultura eius

sublata de medio est. nec sepultus enim esset nisi mortuus,

nec sepultura eius sublata de medio nisi per resurrectionem.

denique subiecit: propterea multos ipse hereditati

habebit et multorum diuidet spolia pro

eo, quod tradita est anima eius in mortem. ostensa

enim causa gratiae huius, pro iniuria scilicet mortis

sandae. pariter ostensum est haec illum [propter mortem

consecuturum] post mortem, utique per resurrectionem, consecuturum.

Section 20

Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse,

quo talis probatus, qualiter adnuntiabatur, non alius

haberi debeat quam qui talis adnuntiabatur, ut iam ex ista

consonantia rerum eius et scripturarum creatoris illis etiam

restituenda sit fides ei praeiudicio maioris partis, quae a diuersa

sententia uel in dubium deducuntur uel negantur. amplius nunc

superstruimus ea quoque paria ex scripturis creatoris, quae

post Christum futura praecinebantur. nec (haec) enim dispositio

expuncta inueniretur, si non ille uenisset, post quem habebat

euenire. aspice uniuersas nationes de uoragine erroris humani

exinde emergentes ad deum creatorem, ad deum Christum.

et, si audes, nega prophetatum. sed statim tibi in psalmis

promissio patris occurret: filius meus es tu, ego hodie

generaui te. postula de me, et dabo tibi gentes

hereditatem tuam et possessionem tuam terminos

terrae. nec poteris magis Dauid filium eius uindicare

quam Christum, aut terminos terrae Dauid potius promissos.

qui intra unicam Iudaeorum gentem regnauit, quam Christo.

qui totum iam orbem euangelii sui fide cepit. sic et per

Esaiam: ecce dedi te in dispositionem generis, in

lucem nationum, aperire oculos caecorum, utique

errantium, exsoluere de uinculis uinctos, id est de

delictis liberare, et de cella carceris, id est mortis, sedentes

in tenebris, ignorantiae scilicet. quae si per

Christum eueniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem

eueniunt. item alibi: ecce testimonium eum nationibus

posui, principem et imperantem nationibus; nationes,

quae te non sciunt. inuocabunt te, et populi

confugient ad te. nec enim haec in Dauid interpretaberis,

quia praemisit: et disponam uobis dispositionem

aeternam, religiosa et fidelia Dauid. atquin hinc

magis Christum intellegere debebis ex Dauid deputatum carnali

genere ob Mariae uirginis censum. de hoc enim promisso

iuratur in psalmo ad Dauid: ex fructu uentris tui collocabo

super thronum tuum. quis iste uenter est? ipsius

Dauid? utique non. neque enim pariturus esset Dauid. sed

nec uxoris eius. non enim dixisset: ex fructu uentris tui, sed

potius: \'ex fructu uentris uxoris tuae.\' ipsius autem dicendo

uentrem superest, ut aliquem de genere eius ostenderit, cuius

uentris futurus esset fructus caro Christi, quae ex utero Mariae

floruit. ideoque et fructum uentris tantum nominauit, ut proprie

uentris, quasi solius uentris, non etiam uiri, et ipsum

uentrem ad Dauid redegit, ad principem generis et familiae

patrem. nam quia uiro deputare non poterat uirginis uentrem,

patri eum deputauit. ita quae in Christo noua dispositio inuenitur

hodie, haec erit, quam tunc creator pollicebatur, religiosa

et fidelia Dauid appellans quae erant Christi, quia Christus ex

Dauid. [immo ipsa erit caro eius religiosa et fidelia Dauid,

tam sancta religione et fidelis ex resurrectione.] nam et Xathan

propheta in secunda Basiliarum professionem ad Dauid

facit semini eius: quod erit, inquit, ex uentre ipsius.,

hoc si in Salomonem simpliciter edisseres, risum mihi incuties.

uidebitur enim Dauid peperisse Salomonem. an et hic Christus

significatur ex eo uentre semen Dauid, qui esset ex Dauid.

id est Mariae? quia et aedem dei magis Christus aedificaturus

esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore templo inhabitaret

dei spiritus, et in dei filium magis Christus haberet

esse quam Salomon, filius Dauid. denique et thronus in aeuum

et regnum in aeuum magis Christo competit quam Salomoni,

temporali scilicet regi. sed (et) a Christo misericordia dei non

abscessit, Salomoni uero etiam ira dei accessit post luxuriam

et idolatriam. suscitauit enim illi Satan hostem Idumaeum.

cum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum,

certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam

exitu rerum probante, quas in Christum apparet praedicatas.

et ita in hoc erunt sancta et fidelia Dauid; hunc deus testimonium

nationibus posuit, non Dauid, principem et imperantem

nationibus, non Dauid, qui soli Israheli imperauit. Christum

hodie inuocant nationes, quae eum non sciebant, et populi ad

Christum hodie confugiunt, quem retro ignorabant. non pote::;t

futurum dici quod uides fieri.

Section 21

Sic nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam

duorum Christorum, quasi Iudaicus quidem Christus

populo soli ex dispersione redigendo destinetur a creatore.

uester uero omni humano generi liberando conlatus sit a deo

optimo, cum postremo priores inueniantur Christiani creatoris

quam Marcionis, exinde uocatis omnibus populis in regno eius,

ex quo deus regnauit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum

Marcione. sed [et] reuictus de nationum uocatione, conuertere

iam in proselytos quaeris qui de nationibus transeunt ad

creatorem, quando et proselyti, diuersae et propriae condicionis,

seorsum a propheta nominentur, — ecce, inquit Esaias, proselyti

per me accedent ad te, ostendens ipsos quoque

proselytos per Christum accessuros ad deum - et nationes,

quod sumus nos, proinde suam habeant nominationem: sperantes

in Christum: et in nomine, inquit, eius nationes sperabunt.

proselyti autem, quos in nationum praedicatione substituis,

non in Christi nomine sperare solent, sed in Moysei

ordine, a quo institutio illorum est. ceterum adlectio nationum

a nouissimis diebus exorta est. isdem uerbis Esaias: et erit,

inquit, in nouissimis diebus manifestus mons domini,

utique sublimitas dei, (et> aedes dei super summos

montes, utique Christus, — catholicum dei templum, in

quo deus colitur, constitutum super omnes eminentias

uirtutum et potestatum — et uenient ad eum uniuersae

nationes, et ibunt multi et dicent: uenite,

ascendamus in montem domini et in aedem dei

Iacob, et adnuntiabit nobis uiam suam et incedemus

in ea; ex Sion enim exibit lex et sermo

domini ex Hierusalem, - haec erit uia nouae legis, euangelium,

et noui sermonis, in Christo, iam non in Moyse — et

iudicabit inter nationes, de errore scilicet earum, et

reuincet populum amplum, ipsorum inprimis Iudaeorum

et proselytorum, et concident machaeras suas in aratra

et zibinas in falces, id est animorum nocentium et

linguarum infestarum et omnis malitiae atque blasphemiae

ingenia conuertent in studia modestiae et pacis, et non accipiet

gens super gentem machaeram, utique discordiae,

et non discent amplius bellare, id est inimicitias perficere,

ut et hic discas Christum non bellipotentem, sed paciferum

repromissum. haec aut prophetata nega, cum coram

uidentur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas

utrumque, in eo erunt adimpleta, in quem sunt prophetata.

inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum atque decursum

uocationis in nationes, a nouissimis diebus adeuntes ad

deum creatorem, non in proselytos, quorum a primis magis

diebus adlectio est. etenim fidem istam apostoli induxerunt.

Section 22

Habes et apostolorum opus praedicatum: quam tempestiui

pedes euangelizantium pacem, euangelizantium

bona, non bellum nec mala. respondet et psalmus:

in omnem terram exiuit sonus eorum et in terminos

terrae uoces eorum, circumferentium scilicet legem

ex Sion profectam et sermonem domini ex Hierusalem, ut

fieret quod scriptum est: quique long\'e a iustitia mea.

adpropinquauerunt iustitiae meae et ueritati. cum

huic negotio accingerentur apostoli, renuntiauerunt presbyteris

et archontis et sacerdotibus Iudaeorum, an non? uel maxime.

inquit, ut alterius dei praedicatores. atquin ipsius eiusdem.

cuius scripturam cum maxime implebant: diuertite, diuertite,

inclamat Esaias, excedite illinc et inmundum ne

attigeritis, — blasphemiam scilicet in Christum — excedite

de medio eius, - utique synagogae — separamini, qui

dominica uasa portatis. iam enim secundum supra

scripta reuelauerat dominus brachio suo sanctum, id est uirtute

sua Charistum, coram nationibus, ut uiderent uniuersae

nationes et summa terrae salutem. quae erat a deo. sic et ab

ipso Iudaismo diuertentes, cum legis obligamenta et onera

euangelica iam libertate mutarent, psalmum exequebantur: disrumpamus

uincula eorum et abiciamus a nobis

iugum eorum, postea certe quam tumultuatae sunt

gentes et populi meditati sunt inania; adstiterunt

reges terrae et principes congregati sunt in unum

aduersus dominum et aduersus Christum eius. quae

dehinc passi sunt apostoli? omnem, inquis. iniquitatem persecutionum,

ab hominibus scilicet creatoris, ut aduersarii eius,

quem praedicabant. et qui creator, si aduersarius erat Christi,

non modo praedicat hoc passuros apostolos eius uerum et

exprobrat? nam neque praedicaret alterius dei ordinem, quem

ignorabat, ut uultis, neque exprobrasset quod ipse curasset:

uidete, quomodo perit iustus, nec quisquam excipit

corde, et uiri iusti auferuntur, nec quisquam animaduertit;

a persona enim (in)iustitiae sublatus

est iustus. quis, nisi Christus? uenite, inquiunt, auferamus

iustum, quia inutilis est nobis. praemittens itaque

et subiungens proinde passum etiam Christum, aeque iustos

eius eadem passuros, tam apostolos quam et deinceps omnes

fideles, prophetauit, signatos illa nota scilicet, de qua Ezechiel:

dicit dominus ad me: pertransi medio portae in

media Hierusalem et da signum Tau in frontibus

uirorum. ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem

T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus

nostris apud ueram et catholicam Hierusalem, in qua fratres

Christi, filios scilicet dei, gloriam fore deo relaturos psalmus

uicesimus primus canit ex persona ipsius Christi ad patrem:

enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio

ecclesiae hymnum tibi dicam, — quod enim in nomine et

spiritu ipsius hodie fieri habebat, merito a se futurum praedicabat

— et paulo infra: ate laus mihi in ecclesia magna

in sexagesimo septimo: in ecclesiis benedicite domi.

num deum, ut pariter concurreret et Micheae prophetia:

non est uoluntas mea, dicit dominus, et sacrificia

uestra non excipiam; quoniam ab ortu solis usque

in occasum nomen meum glorificatum est nationibus

et in omni loco sacrificium nomini meo offertur,

et sacrificium mundum, gloriae scilicet relatio

et benedictio et laus et hymni. quae omnia cum in te quoque

deprehendantur, et signaculum frontium et ecclesiarum sacramenta

et munditiae sacrificiorum, debes iam erumpere, uti dicas

spiritum creatoris tuo Christo prophetasse.

Section 23

Nunc, quia cum Iudaeis negas uenisse Christum eorum.

recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi

praedicabantur ob impietatem, qua eum et despexerunt et

interemerunt. primum enim ex die, qua secundum Esaiam

proiecit homo aspernamenta sua aurea et argentea, quae

+

fecerunt adorandis uanis et nociuis, id est ex quo genus hominum

dilucidata per Christum ueritate idola proiecit, uide

an quod sequitur expunctum sit. abstulit enim dominus

Sabaoth a Iudaea et ab Hierusalem inter cetera et prophetam

et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum,

qui aedificat ecclesiam, templum scilicet et domum

et ciuitatem dei. nam exinde apud illos destitit dei gratia

et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super uineam

Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne prouenirent domui

Israhelis. fecerat enim spinas, ex quibus dominum coronauerat,

et non iustitiam, sed clamorem, quo in crucem eum extorserat.

et ita subtractis charismatum roribus lex et prophetae usque

ad Iohannem; dehinc, cum ex perseuerantia furoris et nomen

domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: propter

uos nomen meum blasphematur in nationibus, — ab

illis enim coepit infamia — et tempus medium a Tiberio

usque ad Vespasianum non (in) paenitentiam intellexissent,

facta est terra eorum deserta, ciuitates eorum exustae,

regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei deuorant,

derelicta filia Sion est tamquam specula in uinea uel in

cucumerario casula, ex quo scilicet Israhel dominum non

cognouit et populus eum non intellexit, sed dereliquit et

in indignationem prouocauit sanctum Israhelis. sic et machaerae

condicionalis comminatio: si nolueritis nec audieritis

mie, machaera uos comedet, probabit Christum

fuisse, quem non audiendo perierunt, qui et in psalmo

quinquagesimo octauo dispersionem eis postulat a patre: disperge

eos in uirtute tua, qui et rursus per Esaiam in

exustionem eorum perorans: propter me haec, inquit, facta

sunt uobis, in anxietate dormietis. satis uane, si haec

non propter eum passi sunt, qui propter se passuros pronuntiarat,

sed propter Christum dei alterius. atquin Christum.

inquam, alterius dei dicitis a creatoris uirtutibus et potestatibus,

ut aemulis, in crucem actum. sed ecce defensus ostenditur

a creatore: et dati sunt pessimi pro sepultura

eius, qui scilicet subreptam eam adseuerauerant, et

locupletes pro morte eius, qui scilicet et a Iuda traditionem

redemerant et a militibus falsum testimonium cadaueris

subrepti. igitur aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis

— sed reuinceris conspirante et sensu scripturarum cum

exitu rerum et ordine temporum — aut, si propter illum acciderunt,

non potuit creator ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus

potius ludam, si aduersarium sui peremissent.

certe, si nondum uenit Christus creatoris, propter quem haec

passuri praedicantur, cum uenerit ergo, patientur. et ubi tunc

filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est? ubi ciuitates

exurendae, quae iam in tumulis? ubi dispersio gentis, quae

iam extorris? redde statum Iudaeae, quem Christus creatoris

inueniat, et alium contende uenisse. iam uero quale est, ut

per caelum suum admiserit quem in terra sua esset interempturus,

honestiore et gloriosiore regni sui regione uiolata.

ipsa aula sua et arce calcata? an hoc magis adfectauit? plane

deus zelotes. tamen uicit. erubesce, qui uicto deo credis. quid

sperabis ab eo, qui se protegere non ualuit? aut enim per

infirmitatem oppressus est a uirtutibus et hominibus creatoris

aut per malitiositatem, ut tantum illis sceleris patientia

infigeret.

Section 24

\'Immo\', inquis, \'spero ab illo, quod et ipsum faciat ad

testimonium diuersitatis, regnum dei aeternae et caelestis

possessionis. ceterum uester Christus pristinum statum Iudaeis

pollicetur ex restitutione terrae et post decursum uitae apud

inferos in sinu Abrahae refrigerium\'. (0) deum optimum, si reddit

placatus quod et abstulerat iratus! o deum tuum, qui et eaedit

et sanat, condit mala et facit pacem! o deum etiam ad inferos

usque misericordem! sed de sinu Abrahae suo tempore. de

restitutione uero Iudaeae, quam et ipsi Iudaei ita ut describitur

sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo

allegorica interpretatio in Christum et in ecclesiam et habitum

et fructum eius spiritaliter competat, et longum est persequi

et in alio opere digestum, quod inscribimus (de spe fidelium>,

et in praesenti uel eo otiosum, quia non de terrena, sed de

caelesti promissione sit quaestio. nam et confitemur in terra

nobis regnum promissum, sed ante caelum, sed alio statu,

utpote post resurrectionem in mille annos in ciuitate diuini

operis Hierusalem caelo delatum, quam et apostolus matrem

nostram sursum designat. et politeuma nostrum, id est municipatum,

in caelis esse pronuntians, alicui utique caelesti ciuitati

eum deputat. hanc et Ezechiel nouit et apostolus Iohannes

uidit et qui apud fidem nostram est nouae prophetiae sermo

testatur, ut etiam effigiem ciuitatis ante repraesentationem eius

conspectui futuram in signum praedicarit. denique proxime

expunctum est orientali expeditione. constat enim ethnicis

quoque testibus in Iudaea per dies quadraginta matutinis

momentis ciuitatem de caelo pependisse, omni moeniorum

habitu euanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam.

hanc dicimus excipiendis (de) resurrectione sanctis et refouendis

omnium bonorum, utique spiritalium, copia in compensationem

eorum, quae in saeculo uel despeximus uel amisimus,

a deo prospectam, siquidem et iustum et deo dignum

illic quoque exultare famulos eius, ubi sunt et adflicti in

nomine ipsius. haec ratio regni (sub)caelestis. post cuius mille

annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio

pro meritis maturius uel tardius resurgentium, tunc, et mundi

destructione et iudicii conflagratione commissa, demutati in

atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae

superindumentum, transferemur in caeleste regnum, de quo

nunc sic [ideo] retractatur, quasi non praedicato apud creatorem

ac per hoc alterius dei Christum probante, a quo primo et

solo sit reuelatum. disce iam hinc illud et praedicatum a creatore

et sine praedicatione credendum apud creatorem. quid

tibi uidetur? cum Abrahae semen post primam promissionem.

qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque

stellarum destinatur, nonne et terrenae et caelestis dispositionis

auspicia sunt? cum Isaac benedicens Iacob, filium suum: det

ait, tibi deus de rore caeli et de opimitate terrae.

nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? denique animaduertenda

est hic etiam structura benedictionis ipsius. nam

circa Iacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura

est, id est nostri, prima promissio caelestis est roris, secunda

terrenae opimitatis. nos enim primo ad caelestia inuitamur.

cum a saeculo auellimur, et ita postea inuenimur etiam terrena

consecuturi. et euangelium uestrum quoque habet: quaerite

primum regnum dei, et haec adicientur uobis.

ceterum ad Esau praemittit benedictionem terrenam et subicit

caelestem, de opimitate terrae, dicens, erit inhabitatio

tua et a rore caeli. Iudaeorum enim dispositio in Esau,

priorum natu et posteriorum adfectu filiorum, a terrenis bonis,

imbuta per legem, postea ad caelestia per euangelium credendo

deducitur. cum uero Iacob somniat scalas obfirmatas in terra

ad caelum et angelos alios ascendentes alios descendentes et

innixum desuper dominum, temere, si forte, interpretabimur

scalis his iter ad caelum demonstrari, quo alii perueniant,

unde alii decidant, *** domini constitutum esse iudicium.

cur autem, ut euigilauit et primum loci horrore concussus

est, conuertitur ad interpretationem somnii? cum enim dixisset:

quam terribilis locus iste! non est, inquit, aliud, sed

aedes dei, et haec porta caeli. Christum dominum enim

uiderat, templum dei et portam eundem, per quem aditur in

caelum. et utique portam caeli non nominasset, si caelum non

aditur apud creatorem. sed est et porta quae recipit et quae perducit

(uia) strata iam a Christo, de quo Amos: qui aedificat

in caelum ascensum suum, utique non sibi soli sed et

suis. qui cum illo erunt. et circumdabis enim illos tibi,

inquit, tamquam ornamentum sponsae. ita per illum ascensum

ad caelestia regna tendentes miratur spiritus dicens:

uolant uelut qui sunt milui, ut nubes uolant et uelut

pulli columbarum ad me, scilicet simpliciter, ut columbae.

auferemur enim in nubes obuiam domino secundum

apostolum, — illo scilicet filio hominis ueniente in nubibus

secundum Danihelem — et ita semper cum domino erimus,

eatenus, dum et in terra et in caelo qui ob utriusque promissionis

ingratos ipsa etiam elementa testatur: audi,

caelum, et in aures recipe, terra. et ego quidem, etiam- i

si nullam spei caelestis manum mihi totiens scriptura porrigente,

satis haberem huius quoque promissionis praeiudicium,

quod iam terrenam gratiam teneam; expectarem aliquid et de

caelo a deo caeli sicut et terrae: ita crederem Christum

sublimiora pollicentem eius esse, qui humiliora promiserat.

qui experimenta maiorum de paruulis fecerat, qui hoc inauditi,

si forte, regni praeconium soli Christo reseruauerat, ut per

famulos quidem terrena gloria, caelestis uero per ipsum dominum

adnuntiaretur. at tu hinc quoque alium argumentaris

Christum, quod regnum nouum adnuntiet. prius est, aliquod

exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae

promissionis, quam spero — nam didici —; immo ante omnia

est, ut, quem caelestia praedicas repromittere, aliquod caelum

probes eius. at nunc uocas ad caenam nec domum ostendis:

adlegas regnum nec regiam monstras. an qui» Christus tuus

caeleste regnum repromittit non habens caelum? quomodo et

hominem praestitit non habens carnem? o phantasma omne!

o praestigia magna etiam promissionis!

Book 4 LIBER QVARTVS.

Section 1

Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque

sacrilegi Marcionis ad ipsum iam euangelium eius prouocamus.

quod interpolando suum fecit. et ut fidem instrueret, dotem Ii

+

quandam commentatus est illi. — opus ex contrarietatum oppositionibus

\'Antithesis\' cognominatum et ad separationem legis

et euangelii coactum — qua duos deos diuidens, proinde diuersos

ut alterum alterius instrumenti uel, quod magis usui est dicere,

testamenti, exinde euangelio quoque secundum antithesis credendo

patrocinaretur. sed et istas proprio congressu comminus,

id est per singulas iniectiones Pontici, cecidissem, si non

multo oportunius in ipso et cum ipso euangelio. cui procurant,

retunderentur. quamquam tam facile est praescriptiue occurrere,

equidem ut accepto eas faciam, ut rato habeam, ut nobiscum

facere dicam, quo magis de caecitate auctoris sui erubescant,

nostrae iam antithesis aduersus Marcionem. atque adeo

confiteor alium ordinem decucurrisse in ueteri dispositione apud

creatorem, alium in noua apud Christum. non nego distare

documenta eloquii, praecepta uirtutis, legis disciplinas, dum

tamen tota diuersitas in unum et eundem deum competat,

illum scilicet, a quo constat eam dispositam sicut et praedicatam.

olim contionatur Esaias prodituram ex Sion legem et

sermonem domini ex Hierusalem, aliam utique legem aliumque

sermonem. denique iudicabit, inquit, inter nationes et

traducet populum plurimum, scilicet non unius gentis

Iudaeorum, sed nationum, quae per nouam legem euangelii

et nouum sermonem apostolorum iudicantur et traducuntur

apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt, atque

exinde concidunt machaeras in aratra. et zibinas, quod

genus uenabulorum est, in falces, id est feros et saeuos

quondam animos conuertunt in sensus probos et bonae frugis

operarios. et rursus: audite me, audite, populus meus,

et reges, auribus intendite in me, quoniam lex prodibit

a me et iudicium meum in lucem nationum, quo

iudicauerat atque decreuerat nationes quoque inluminandas

per euangelii legem atque sermonem. haec erit et lex apud

Dauid, inuituperabilis, qua perfecta, conuertens animam,

utique ab idolis ad deum, hic erit et sermo, de quo idem

Esaias: quoniam, inquit, decisum sermonem faciet dominus

in terra. compendiatum est enim nouum testamentum

et a legis laciniosis oneribus expeditum. sed quid pluribus,

cum manifestius et luce ipsa clarius nouatio praedicetur a

creatore per eundem? ne rememineritis priorum et antiqua

ne recogitaueritis — uetera transierunt, noua oriuntur

— ecce facio noua, quae nunc orientur. item per

Hieremiam: nouate uobis nouamen nouum et ne seueritis.

in spinas et circumcidimini praeputia cordis

uestri et alibi: ecce ueniet dies, dicit dominus, et

perficiam domui Iacob et domui Iudae testamentum

nouum, non secundum testamentum, quod disposui

patribus eorum in die, qua arripui dispositionem

eorum ad educendos eos de terra Aegypti. adeo pristinum

testamentum temporale significat. dum mutabile ostendit,

etiam dum aeternum de postero pollicetur. nam per Esaiam:

audite me, (inquit,) et uiuetis, et disponam uobis testamentum

aeternum, adiciens sancta et fidelia Dauid,

ut id testamentum in Christo decursurum demonstraret. ex genere

Dauid secundum Mariae censum. eundem etiam in uirga, ex

radice Iesse processura, figurate praedicabat. igitur si alias

leges aliosque sermones et nouas testamentorum dispositiones

a creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum alia

officia potiora et quidem apud nationes destinarit, dicente

Malachia: non est uoluntas mea in uobis, inquit dominus,

et sacrificia uestra non excipiam de manibus

uestris, quoniam a solis ortu usque ad occasum glorificatum

est in nationibus nomen meum, et in omni

loco sacrificium nomini meo offertur et sacrificium

mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura, necesse

est omnis demutatio ueniens ex innouatione diuersitatem ineat

cum his, quorum fit, et contrarietatem ex diuersitate. sicut

enim nihil demutatum quod non diuersum, ita nihil diuersum

quod non contrarium. eiusdem ergo deputabitur etiam contrarietas

ex diuersitate, cuius fuerit demutatio ex innouatione.

qui disposuit demutationem, iste instituit et diuersitatem;

qui praedicauit innouationem, iste praenuntiauit et contrarietatem.

quid differentiam rerum ad distantiam interpretaris

potestatum? quid antithesis exemplorum distorques aduersus

creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et adfectionibus eius

potes recognoscere? ego, inquit, percutiam et ego sanabo,

ego, inquit, occidam et ego uiuificabo, condens scilicet

mala et faciens pacem. quo etiam soles illum mobilitatis

quoque et inconstantiae nomine reprehendere, prohibentem quae

iubet et iubentem quae prohibet. cur ergo non et antithesis

ad naturalia reputasti contrarii sibi semper creatoris, nec mundum

saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos

ex diuersitatibus structum aemularum inuicem substantiarum?

prius itaque debueras alium deum luminis alium tenebrarum

determinasse, ut ita posses alium legis alium euangelii adseuersse.

ceterum praeiudicatum est ex manifestis. cuius opera

et ingenia per antithesis constant, eadem forma constare etiam

sacramenta.

Section 2

Habes hanc (ad) \'Antithesis\' expeditam a nobis responsionem.

transeo nunc ad euangelii, sane non Iudaici sed

Pontici, interim adulterati, demonstrationem, praestructuram

ordinem. quem adgredimur. constituimus inprimis euangelicum

instrumentum apostolos auctores habere, quibus hoc munus

euangelii promulgandi ab ipso domino sit impositum. si et

apostolicos, non tamen solos, sed cum apostolis, [et postapostolicos]

quoniam praedicatio discipulorum suspecta fieri posset

de gloriae studio, si non adsistat illi auctoritas magistrorum.

immo Christi, quae magistros apostolos fecit. denique nobis

fidem ex apostolis Iohannes et Matheus insinuant, ex apostolicis

Lucas et Marcus instaurant, isdem regulis exorsi, quantum

ad unicum deum attinet creatorem et Christum eius, natum

ex uirgine, subplementum legis et prophetarum. uiderit enim.

si narrationum dispositio uariauit, dummodo de capite fidei

conueniat, de quo cum Marcione non conuenit. contra Marcion

euangelio, scilicet suo, nullum adscribit auctorem, quasi non

licuerit illi titulum quoque adfingere, cui nefas non fuit ipsum

corpus euertere. et possem hic iam gradum figere, non agnoscendum

contendens opus, quod non erigat frontem, quod nullam

constantiam praeferat, nullam fidem repromittat de plenitudine

tituli et professione debita auctoris. sed per omnia congredi,

malumus, nec dissimulamus quod ex nostro intellegi potest

nam ex his commentatoribus, quos habemus, Lucam uidetur

Marcion elegisse, quem caederet. porro Lucas non apostolus,

sed apostolicus, non magister, sed discipulus, utique magistro

minor, certe tanto posterior, quanto posterioris apostoli sectator,

Pauli sine dubio, ut et si sub ipsius Pauli nomine euangelium

Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas instru-,

menti destituta patrocinio antecessorum. exigeretur enim id

quoque euangelium, quod Paulus inuenit, cui fidem dedit, cui

mox suum congruere gestiit, siquidem propterea Hierosolymam

ascendit ad cognoscendos apostolos et consultandos, ne forte

in uacuum cucurrisset, id est ne non secundum illos credidisset

et non secundum illos euangelizaret. denique ut cum

auctoribus contulit et conuenit de regula fidei, dexteras miscuerunt

et exinde officia praedicandi distinxerunt, ut illi in

Iudaeos, Paulus in Iudaeos et in nationes. igitur si ipse inluminator

Lucae auctoritatem antecessorum et fidei et praedicationi

suae optauit; quanto magis eam euangelio Lucae expostulem,

quae euangelio magistri eius fuit necessaria?

Section 3

Aliud est, si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit

religionis Christianae sacramentum. ceterum si et retro decucurrit,

habuit utique authenticam paraturam, per quam ad

Lucam usque peruenit, cuius testimonio adsistente Lucas

quoque possit admitti. sed enim Marcion nactus epistolam

Pauli ad Galatas, etiam ipsos apostolos suggillantis ut non

recto pede incedentes ad ueritatem euangelii, simul et accusantis

pseudoapostolos quosdam peruertentes euangelium

Christi, conititur ad destruendum statum eorum euangeliorum,

quae propria et sub apostolorum nomine eduntur uel etiam

apostolicorum, ut scilicet fidem, quam illis adimit, suo conferat.

porro etsi reprehensus est Petrus et Iohannes et Iacobus,

qui existimabantur columnae, manifesta causa est: personarum

enim respectu uidebantur uariare conuictum. et tamen

cum ipse Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur,

potuit et Petro hoc in consilio fuisse aliquid aliter agendi

quam docebat. proinde si et pseudoapostoli inrepserant, horum

quoque qualitas edita est, circumcisionem uindicantium et

Iudaicos fastus. adeo non de praedicatione, sed de conuersatione

a Paulo denotabantur, aeque denotaturo, si quid de deo creatore

aut Christo eius errassent. igitur distinguenda erunt

singula. si apostolos praeuaricationis et simulationis suspectos

Marcion haberi queritur usque ad euangelii deprauationem,

Christum iam accusat, accusando quos Christus elegit. si uero

apostoli quidem integrum euangelium contulerunt, de sola conuictus

inaequalitate reprehensi, pseudoapostoli autem ueritatem

eorum interpolauerunt et inde sunt nostra digesta, quod erit

germanum illud apostolorum instrumentum, quod adulteros (non)

passum est? quod Paulum inluminauit et ab eo Lucam? at si

tam funditus deletum est, ut cataclysmo quodam ita inundatione

falsariorum obliteratum, iam ergo nec Marcion habet uerum.

aut si ipsum erit uerum, id est apostolorum, quod Marcion

habet solus, id quomodo nostro consonat, quod non apostolorum.

sed Lucae refertur? aut si non statim Lucae deputandum est quo

Marcion utitur, quia nostro consonat, scilicet adulterato etiam

circa titulum, ceterum apostolorum est, iam ergo et nostrum,

quod illi consonat, aeque apostolorum est. sed adulteratum de

titulo quoque.\'

Section 4

funis ergo ducendus est contentionis pari hinc

inde nisu fluctuante: ego meum dico uerum, Marcion suum; ego

Marcionis adfirmo adulteratum, Marcion meum. quis inter nos

determinabit, nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem.

quod antiquius repperietur, et ei praeiudicans uitiationem,

quod posterius reuincetur? in quantum enim falsum corruptio

est ueri, in tantum praecedat necesse est ueritas falsum. prior

erit res passione et materia aemulatione. alioquin quam absurdum,

ut, si nostrum antiquius probauerimus, Marcionis uero

posterius, et nostrum ante uideatur falsum quam habuerit de

ueritate materiam, et Marcionis ante credatur aemulationem

a nostro expertum quam et editum et postremo id uerius

existimetur, quod est serius, post tot ac tanta iam opera atque

documenta Christianae religionis saeculo edita, quae edi utique

non potuissent sine euangelii ueritate, id est ante euangelii

ueritatem. quod ergo pertinet ad euangelium interim Lucae,

quatenus communio eius inter nos et Marcionem de ueritate

disceptat, adeo antiquius Marcionis est quod est secundum

nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit, cum et pecuniam

in primo calore fidei catholicae ecclesiae contulit, proiectam

mox cum ipso, posteaquam in haeresim suam a nostra

ueritate desciit. quid nunc, si negauerint Marcionitae primam

apud nos fidem eius aduersus epistolam quoque ipsius? quid,

si nec epistolam agnouerint? certe \'Antithesis\' non modo fatentur

Marcionis sed et praeferunt. ex his mihi probatio sufficit. si

enim id euangelium, quod Lucae refertur penes nos, — uiderimus

an et penes Marcionem — ipsum est, quod Marcion

per Antithesis suas arguit ut interpolatum a protectoribus

ludaismi ad concorporationem legis et prophetarum, quo etiam

Christum inde confingerent, utique non potuisset arguere nisi

quod inuenerat. nemo post futura reprehendit, quae ignorat

futura. emendatio culpam non antecedit. emendator sane euangelii

a Tiberianis usque ad Antoniniana tempora euersi Marcion

solus et primus obuenit, expectatus tamdiu a Christo, paenitente

iam, quod apostolos praemisisse properasset sine praesidio

Marcionis. nisi quod humanae temeritatis, non diuinae

auctoritatis negotium est haeresis, quae sic semper emendat

euangelia, dum uitiat, cum, et si discipulus Marcion, non

tamen super magistrum, et si apostolus Marcion, siue ego,

inquit Paulus, siue illi, sic praedicamus, et si prophetes

Marcion, et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi;

non enim euersionis sunt, sed pacis, etiam si

angelus Marcion, citius anathema dicendus quam euangelizator

qui aliter euangelizauit. itaque dum emendat, utrumque confirmat:

et nostrum anterius, id emendans quod inuenit, et id

posterius, quod de nostri emendatione constituens suum et

nouum fecit.

Section 5

In summa: si constat id uerius quod prius, id prius

quod (ab initio.) id ab initio quod ab apostolis, pariter utique

constabit id esse ab apostolis traditum, quod apud ecclesias

apostolorum fuerit sacrosanctum. uideamus, quod lac a Paulo

Corinthii hauserint, ad quam regulam Galatae sint recorrecti,

quid legant Philipenses Thesalonicenses Ephesii, quid etiam

Romani de proximo sonent, quibus euangelium et Petrus et

Paulus sanguine quoque suo signatum reliquerunt. habemus

et Iohannis alumnas ecclesias. nam etsi Apocalypsin eius

Marcion respuit, ordo tamen episcoporum ad originem recensus

in Iohannem stabit auctorem. sic et ceterarum generositas

recognoscitur. dico itaque apud illas, nec solas iam apostolicas,

sed apud uniuersas, quae illis de societate sacramenti confoederantur,

id euangelium Lucae ab initio editionis suae stare,

quod cum maxime tuemur, Marcionis uero plerisque nec notum.

nullis autem notum ut non eo damnatum? habet plane et

illud ecclesias, sed suas, tam posteras quam adulteras,

quarum si censum requiras, facilius apostaticum inuenias quam

apostolicum, Marcione scilicet conditore uel aliquo de Marcionis

examine. faciunt fauos et uespae, faciunt ecclesias et

Marcionitae. eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris

quoque patrocinabitur euangeliis, quae proinde per illas et

secundum illas habemus, Iohannis dico atque Mathei, licet et

Marcus quod edidit Petri adfirmetur, cuius interpres Marcus.

nam et Lucae digestum Paulo adscribere solent. capit autem

magistrorum uideri quae discipuli promulgarint. itaque et de

his Marcion flagitandus, quod omissis eis Lucae potius institerit,

quasi non et haec apud ecclesias a primordio fuerint,

quemadmodum et Lucae. atquin haec magis a primordio fuisse

credibile est, ut priora, qua apostolica, ut cum ipsis ecclesiis

dedicata. ceterum quale est, si nihil apostoli ediderunt, ut

discipuli potius ediderint, qui nec discipuli existere potuissent •

sine ulla doctrina magistrorum? igitur, dum constet haec

quoque apud ecclesias fuisse, cur non haec quoque Marcion

attigit aut emendanda, si adulterata, aut agnoscenda, si integra?

nam et competit ut, si qui euangelium peruertebant, eorum

magis curarent peruersionem, quorum sciebant auctoritatem

receptiorem. ideo et pseudoapostoli, quod per falsum apostolos

imitarentur. in quantum ergo emendasset quae fuissent emendanda,

si fuissent corrupta, in tantum confirmauit non fuisse

corrupta quae non putauit emendanda. denique emendauit

quod corruptum existimauit. sed nec hoc merito, quia non

fuit corruptum. si enim apostolica integra decucurrerunt

Lucae autem, quod est secundum nos, adeo congruit regulae

eorum, ut cum illis apud ecclesias maneat, iam et Lucae

constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis.

denique ubi manus illi Marcion intulit, tunc diuersum et

aemulum factum est apostolicis. igitur dabo consilium discipulis

eius, ut aut et illa conuertant, licet sero, ad formam

sui, *** quo cum apostolicis conuenire uideatur. nam et

cotidie reformant illud, prout a nobis cotidie reuincuntur. aut

erubescant de magistro suo utrobique traducto, cum euangelii

ueritatem nunc ex conscientia tramittit nunc ex impudentia

euertit. his fere compendiis utimur. cum de euangelii fide aduersus

haereticos expedimur, defendentibus et temporum ordinem

posteritati falsariorum praescribentem et auctoritatem ecclesiarum

traditioni apostolorum patrocinantem, quia ueritasfalsum

praecedat necesse est et ab eis procedat, a quibus tradita est.

Section 6

Sed alium iam hinc inimus gradum, ipsum, ut professi

sumus, euangelium Marcionis prouocantes, sic quoque probaturi

adulteratum. certe enim totum quod elaborauit, etiam :

antithesis praestruendo, in hoc cogit, ut ueteris et noui testamenti

diuersitatem constitu(ens constitu)at proinde Christum !

suum a creatore separatum, ut dei alterius, ut alienum legis et i

prophetarum. certe propterea contraria quaeque sententiae suae I

erasit, conspirantia cum creatore, quasi (ab) adsertoribus eius in-:

texta, competentia autem sententiae suae reseruauit. haec conueniemus,

haec amplectemur: si nobiscum magis fuerint. si Marcionis

praesumptionem percusserint, tunc et illa constabit eodem i

uitio haereticae caecitatis erasa, quo et haec reseruata. sic 1

habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique con-i

dicione, quae ex utraque parte condicta sit. constituit Marcion

alium esse Christum, qui Tiberianis temporibus a deo quon- 1

dam ignoto reuelatus sit in salutem omnium gentium, alium,

qui a deo creatore in restitutionem Iudaici status sit destinatus,

quandoque uenturus. inter hos magnam et omnem differentiam

scindit, quantam inter iustum et bonum, quantam inter legem

et euangelium, quantam inter Iudaismum et Christianismum.

hinc erit et nostra praescriptio, qua defigimus nihil Christo

dei alterius commune esse debere cum creatore: ceterum

creatoris pronuntiandum, si administrauerit dispositiones eius,

si impleuerit prophetias eius, si adiuuerit leges eius, si repraesentauerit

promissiones eius, si restaurauerit uirtutes eius, si

sententias reformauerit, si mores, si proprietates expresserit.

huius pacti et huius praescripti, quaeso te, lector, memineris ubique

et incipe recognoscere aut Marcionis Christum aut creatoris.

Section 7

Anno quintodecimo principatus Tiberii proponit eum

descendisse in ciuitatem Galilaeae Capharnaum, utique de caelo

creatoris, in quod de suo ante descenderat. ecquid ergo ordinis

fuerat, ut prius de suo caelo in creatoris descendens describeretur?

cur enim non et ista reprehendam, quae non implent

fidem ordinariae narrationis, deficientis in mendacio semper?

plane semel dicta sint per quae iam alibi retractauimus: an

descendens per creatorem, et quidem aduersus ipsum, potuerit

ab eo admitti et inde tramitti in terram aeque ipsius. nunc

autem et reliquum ordinem descensionis expostulo, tenens

(descendisse) illum. uiderit enim, sicubi \'apparuisse* positum est.

apparere subitum ex inopinato sapit conspectum, qui semel

impegerit oculos in id, quod sine mora apparuit, descendisse

autem dum fit uidetur et subicit oculos de facto. etiam

ordinem facit atque ita cogit exigere, quali habitu, quali suggestu,

quonam impetu uel temperamento, etiam quo in tempore diei

noctisue descenderit; praeterea, quis uiderit descendentem,

quis retulerit, quis adseuerauerit rem, utique nec adseueranti

facile credendam. indignum denique, ut Romulus quidem

ascensus sui in caelum habuerit Proculum adfirmatorem,

Christus uero dei descensus de caelo sui non inuenerit adnuntiatorem,

*** quasi non sic et ille ascenderit isdem mendacii

scalis, sicut et iste descendit. quid autem illi cum Galilaea.

si non erat creatoris, cui ista regio destinabatur ingressuro

praedicationem, dicente Esaia: hoc primum bibito, cito

facito, regio Zabulon et terra Nepthalim, et ceteri

quimaritimam, etIordanis, Galilaea nationum. populus,

qui sedetis in tenebris, uidete lumen magnum; qui

habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen

ortum est super uos? bene autem, quod et deus Marcionis

inluminator uindicatur nationum, quo magis debuerit, uel de

caelo etsi descenderet, utique in Pontum potius descendere

quam in Galilaeam. ceterum et loco et inluminationis opere

secundum praedicationem occurrentibus Christo iam eum prophetatum

incipimus agnoscere, ostendentem in primo ingressu

uenisse se, non ut legem et prophetas dissolueret, sed ut

potius adimpleret. hoc enim Marcion ut additum erasit. sed

frustra negabit Christum dixisse quod statim fecit ex parte.

prophetiam enim interim de loco adimpleuit: de caelo statim.

ad synagogam. ut dici solet: \'ad quod uenimus, hoc age\\

Marcion: aufer etiam illud de euangelio: non sum missus

nisi ad oues perditas domus Israhel, et: non est

auferre panem filiis et dare eum canibus, ne scilicet

Christus Israhelis uideatur. sufficiunt mihi facta pro dictis.

detrahe uoces Christi mei: res loquentur. ecce uenit in synagogam:

certe ad oues perditas domus Israhelis. ecce doctrinae

suae panem prioribus offert Israhelitis: certe, ut filios praefert.

ecce aliis eum nondum impertit: certe, ut canes praeterit. quibus

autem magis impertisset quam extraneis creatoris, si ipse

inprimis non fuisset creatoris? et tamen quomodo in synagogam

potuit admitti tam repentinus, tam ignotus, cuius

nemo adhuc certus de tribu, de populo, de domo, de censu

denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicae natiuitatis

Romana archiua custodiunt? Meminerant certe, nisi circumcisum

scirent, non admittendum in sancta sanctorum. sed

etsi passim synagoga adiretur, non tamen ad docendum nisi

ab optime cognito et explorato et probato iam pridem in hoc

ipsum uel aliunde commendato cum hoc munere. stupebant

autem omnes ad doctrinam eius. plane. quoniam, inquit,

in potestate erat sermo eius, non quoniam aduersus legem

et prophetas docebat. utique enim eloquium diuinum et uim

et gratiam praestabat, magis exstruens quam destruens substantiam

legis et prophetarum. alioquin non stuperent, sed

horrerent, nec mirarentur, sed statim auersarentur destructorem

legis et prophetarum, et utique inprimis alterius dei praedi.

catorem, quia nec potuisset aduersus legem et prophetas

docere et hoc nomine aduersus creatorem non praemissa

diuersae atque aemulae diuinitatis professione. cum ergo nihil

tale scriptura significet, nisi solam uim et potestatem sermonis

admirationi fuisse, facilius ostendit secundum creatorem

docuisse illum, quia non negauit, quam aduersus creatorem,

quia non significauit. atque ita aut eius erit agnoscendus,

secundum quem docuit, aut praeuaricator iudicandus, si secundum

eum, aduersus quem uenerat, docuit. exclamat ibidem

spiritus daemonis: quid nobis et tibi est, Iesu uenisti

perdere nos; scio qui sis, sanctus dei. hic ego non retractabo,

an et hoc cognomentum competierit ei, quem nec

Christum uocari oporteret, si non creatoris, — alibi iam de

nominibus expostulatum est — at nunc discepto, quomodo hoc

eum uocari cognouerit daemon, nulla umquam retro emissa

praedicatione in illum a deo ignoto et in id temporis muto, cuius

nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti (et)iam ipsi suo

creatori. quid autem iam tale ediderat nouae diuinitatis. per

quod posset alterius dei sanctus intellegi? tantum quod synagogam

introgressus et nec sermone operatus (erat) aliquid aduersus

creatorem? sicut ergo quem ignorabat nullo modo

poterat Iesum et sanctum dei agnoscere, ita quem norat agnouit.

nam et prophetam meminerat sanctum dei praedicasse et

Iesum nomen domini esse in filio Naue. haec et ab angelo exceperat

secundum nostrum euangelium: propterea quod in

te nascetur uocabitur sanctum, filius dei, et uocabis

nomen eius Iesum. sed et habebat utique sensum aliquem

dominicae dispositionis — licet daemon tamen — magis quam

alienae et nondum satis cognitae. nam et praemisit: quid

nobis et tibi, Iesu? non quasi in extraneum, (sed) ad quem

pertinent spiritus creatoris. nec enim dixit: \'quid tibi et

nobis\'? sed \'quid nobis et tibi\'? se deplorans et sorti suae

exprobrans. quam iam uidens adicit: uenisti perdere nos.

adeo iudicis et ultoris et, ut ita dixerim, saeui dei filium

agnouerat Iesum, non optimi illius, et perdere et punire nescientis.

quorsum hunc locum praemisimus? ut Iesum et a daemone

non alium doceamus agnitum et a semetipso non alium

confirmatum quam creatoris. \'atquin\', inquis, \'increpuit illum

Iesus). plane, ut inuidiosum et in ipsa confessione petulantem,

ut male adulantem, quasi haec esset summa gloria Christi, si

ad perditionem daemonum uenisset et non potius ad hominum

salutem, qui nec discipulos de subactione spirituum, sed de

candida salutis gloriari uolebat. aut cur eum increpuit? si

quasi mentitum in totum, ergo non fuit Iesus nec dei sanctus

omnino; si quasi ex parte mentitum, quod eum legum quidem

et sanctum dei, sed creatoris, existimasset, iniustissime increpuit

hoc sentientem, quod sciebat sentiendum, et hoc non aestimantem,

quod ignorabat aestimandum: alium legum et alterius

dei sanctum. quodsi uerisimiliorem statum non habet increpatio

nisi quem nos interpretamur, iam ergo et daemon nihil mentitus

est, non ob mendacium increpitus; ipse enim erat Iesus, praeter

quem alium daemon agnouisse non poterat, et Iesus eum confirmauit,

quem agnouerat daemon, dum non ob mendacium

increpat daemonem.

Section 8

Nazaraeus uocari habebat secundum prophetiam Christus

creatoris. unde et ipso nomine nos Iudaei Nazarenos appellant

per eum. nam et sumus de quibus scriptum est: Nazaraei

exalbati sunt super niuem, qui scilicet retro luridati

delinquentiae maculis et nigrati ignorantiae tenebris. Christo

autem appellatio Nazaraei competitura erat ex infantiae latebris,

(in) quas apud Nazareth descendit, uitando Archelaum, filium

Herodis. hoc propterea non omisi, quia Christum Marcionis

oportuerat omne commercium eierasse etiam locorum familiarium

Christi creatoris, habentem tanta Iudaeae oppida non ita

Christo creatoris per -prophetas emancipata. ceterum prophetarum

erit Christus, ubicumque secundum prophetas inuenitur.

et tamen apud Nazareth quoque nihil noui notatur praedicasse,

dum alio merito [unius prouerbii] eiectus refertur. hic primum

manus ei iniectas animaduertens necesse habeo iam de substantia

eius corporali praefinire, quod non possit phantasma

credi qui contactum et quidem uiolentia plenum detentus et

captus et ad praecipitium usque protractus admiserit. nam

etsi per medios euasit, sed ante iam uim expertus et postea

dimissus, scilicet soluto, uti adsolet, tumultu, uel etiam inrupto,

non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino tactui

succidisset, si fuisset. tangere enim et tangi nisi corpus

nulla potest res etiam saecularis sapientiae digna sententia

est. ad summam: et ipse mox tetigit alios, quibus manus

imponens, utique sentiendas, beneficia medicinarum conferebat,

tam uera, tam non imaginaria, quam erant per quas conferebat.

ipse igitur est Christus Esaiae, remediator ualitudinum: hic,

inquit, imbecillitates nostras aufert et langores portat.

portare autem Graeci etiam pro eo solent ponere, quod est tollere.

sufficit interim mihi generalis repromissio. quodcumque curauerit

Iesus, meus est. ueniemus tamen et ad species curationum.

Ceterum et a daemoniis liberare curatio est ualitudinis.

itaque spiritus nequam quasi ex forma iam prioris exempli

cum testimonio excedebant uociferantes: tu es filius dei.

cuius dei, uel hic pareat. (sed proinde increpabantur et

iubebantur tacere\'. proinde enim Christus ab hominibus, non

ab spiritibus inmundis uolebat se filium dei agnosci, ille

Christus dumtaxat, cui hoc congruebat, quia praemiserat per

quos posset agnosci, et utique digniores praedicatores. illius

erat praeconium inmundi spiritus respuere, cui sancti abundabat.

porro qui numquam fuerat adnuntiatus, si tamen uolebat

agnosci, — frustra autem uenerat, si nolebat — non esset

aspernatus testimonium alienae et cuiuscumque substantiae,

quia propriae non habebat qui in aliena descenderat. iam nunc

et qua destructor creatoris nihil magis gestisset quam a spiritibus

ipsius agnosci et diuulgari prae timore; nisi quod Marcion

deum suum timeri negat, defendens bonum non timeri, sed

iudicem, apud quem sint materiae timoris, ira saeuitia iudicia

uindicta damnatio. sed et daemonia timore utique cedebant,

— ergo timendi dei filium confitebantur, occasionem habitura

non cedendi, si non timendi — et ille iussu et increpitu ea

expellens, non suasu, qua bonus, timendum se exhibebat. aut

numquid ideo increpabat, quia timebatur, nolens timeri? et

quomodo ea uolebat excedere, quod nisi timore non facerent?

cecidit ergo in necessitatem, qua disparem se naturae suae

ageret, cum posset ut bonus semel eis parcere, cecidit et in

aliam praeuaricationis notam, cum se a daemoniis quasi filium

creatoris sustineret timeri, ut iam non propria potestate expelleret

daemonia, sed per creatoris auctoritatem.

In solitudinem procedit. sollemnis et huiusmodi regio creatoris.

oportebat sermonem illic quoque uideri in corpore, ubi egerat

aliquando et in nube. competebat et euangelio habitus loci, qui

placuerat et legi. capiat itaque iocunditatem solitudo; hoc

Esaias promiserat. detentus a turbis: oportet me, inquit, et

aliis ciuitatibus adnuntiare regnum dei. ostenderat iam

alicubi deum suum? non puto adhuc usque. sed [de] his loquebatur,

qui alium quoque deum nouerant? nec hoc credo. ergo

si nec ille alium deum ediderat nec illi nouerant praeter creatorem,

eiusdem dei regnum portendebat, quem solum sciebat

notum eis, qui audiebant.

Section 9

De tot generibus operum quid utique ad piscaturam

respexit, ut ab illa in apostolos sumeret Simonem et filios

Zebedaei — non enim simplex factum uideri potest de quo

argumentum processurum erat — dicens Petro trepidanti de

copiosa indagine piscium: ne time, abhinc enim homines

eris capiens? hoc enim dicto intellectum illis suggerebat

adimpletae prophetiae, se eum esse, qui per Hieremiam pronuntiarat:

ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur

illos, homines scilicet. denique relictis nauclis secuti

sunt eum, ipsum intellegentes, qui coeperat facere quod edixerat.

aliud est, si adfectauit de nauiculariorum collegio adlegere,

habiturus apostolum quandoque nauclerum Marcionem.

Praestruximus quidem aduersus antithesis nihil proficere

proposito Marcionis quam putat diuersitatem legis et euangelii.

ut et hanc a creatore dispositam, denique praedicatam in repromissione

nouae legis et noui sermonis et noui testamenti. sed

quoniam adtentius argumentatur apud illum suum nescio quem

ouvTaXawutopov (commiseronem) et auvp.iao6(x=vov (coodibilem) in

leprosi purgatione, non pigebat ei occurrere et inprimis figuratae

legis uim ostendere, quae in exemplo leprosi non

contingendi, immo ab omni commercio summouendi, communicationem

prohibebat hominis delictis commaculati, cum qualibus

et apostolus cibum quoque uetat sumere; participari enim

stigmata delictorum quasi ex contagione, si qui se cum

peccatore miscuerit. itaque dominus, uolens altius intellegi

legem per carnalia spiritalia significantem, et hoc nomine non

destruens sed magis exstruens quam pertinentius uolebat

agnosci, tetigit leprosum. a quo et si homo inquinari potuisset,

deus utique non inquinaretur, incontaminabilis scilicet: ita non

praescribetur illi, quod debuerit legem obseruare et non contingere

inmundum, quem contactus inmundi non erat inquinaturus.

hoc magis meo Christo competere sic doceo, dum

tuo non competere demonstro. si enim ut aemulus legis tetigit

leprosum, nihili faciens praeceptum legis per contemptum

inquinamenti, quomodo posset inquinari qui corpus non habebat,

quod inquinaretur? phantasma enim inquinari non posset.

qui ergo inquinari non poterat, ut phantasma, iam non uirtute

diuina incontaminabilis erit, sed phantasmatis inanitate, nec

contempsisse uideri potest inquinamentum, cuius materiam

non habebat: ita nec legem destruxisse qui inquinamentum

ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione uirtutis euaserat.

Si autem Heliseus. prophetes creatoris, unicum leprosum

Naaman Syrum ex tot leprosis Israhelitis emundauit, nec hoc

ad diuersitatem facit Christi, quasi hoc modo melioris, dum

Israheliten leprosum emundat extraneus, quem suus dominus

emundare non ualuerat: Syro facilius emundato significat

t per nationes emundationis in Christo, lumine earum, quae

septem maculis capitalium delictorum inhorrerent: idolatria

blasphemia homicidio adulterio stupro falso testimonio

fraude. quapropter septies, quasi per singulos titulos, in Iordane

lauit, simul ut et totius hebdomadis caneret expiationem

et quia unius lauacri uis et plenitudo Christo soli dicabatur,

facturo in terris sicut sermonem compendiatum ita et lauacrum.

nam et hoc opponit Marcion: Heliseum quidem materia

eguisse, aquam adhibuisse, et eam septies, Christum

uero uerbo solo, et hoc semel functo, curationem statim

repraesentasse. quasi non audeam et uerbum ipsum in substantiam

creatoris uindicare: nullius rei non ille potior auctor,

qui prior. incredibile plane, ut potestas creatoris uerbo remedium

uitii unius operata sit, quae uerbo tantam mundi molem

semel protulit. unde magis dinoscitur Christus creatoris quam

ex uerbi potestate? sed \'ideo alius Christus, quia aliter quam

Heliseus, quia potentior dominus famulo suo\\ quid constituis,

Marcion? proinde res agi a seruis, quemadmodum ab ipsis

dominis? non times, ne in dedecus tibi uertat, si ideo Christum

negas creatoris, quia potentior fuerit famulo creatoris, quia ad

Helisei pusillitatem maior agnoscatur, si tamen maior? par

enim curatio, licet distet operatio. quid amplius praestitit tuus

Christus quam meus Heliseus? immo quid magnum praestitit

Christi tui uerbum, cum id praestiterit, quod fluuius creatoris?

Secundum haec cetera quoque occurrunt. quantum enim

ad gloriae humanae auersionem pertinebat, uetuit eum

diuulgare, quantum autem ad tutelam legis, iussit ordinem

impleri: uade, ostende te sacerdoti et offer munus,

quod praecepit Moyses. argumenta enim figurata utpote

prophetae legis adhuc in suis imaginibus tuebatur, quae

significabant hominem quondam peccatorem uerbo mox

dei emaculatum offerre debere munus deo apud templum,

orationem scilicet et actionem gratiarum apud ecclesiam per

Christum Iesum, catholicum patris sacerdotem. itaque adiecit:

ut sit uobis in testimonium, sine dubio quo testabatur se

legem non dissoluere, sed adimplere, quo testabatur se ipsum

esse, qui morbos et ualitudines eorum suscepturus adnuntiabatur.

hanc tam congruentem et debitam interpretationem

testimonii adulator Christi sui Marcion sub obtentu mansuetudinis

et lenitatis quaerit excludere. nam (ut bonus\', inquit,

(praeterea (ut) sciens omnem, qui lepra esset liberatus, sollemnia

legis executurum, ideo ita praecepit\'. in uanum ergo descendit

quasi legem destructurus, cum cedit obsecutoribus legis. atquin,

quasi sciens formam eorum, magis ab ea auertendos praeuenire

debuerat, si in hoc uenerat. quid tum? perseuerauitne in bonitate,

id est permissione legis. an non? si enim bonus perseuerauit,

nusquam destructor erit legis nec dei alterius habebitur,

cessante legis destructione, per quam alterius dei uindicatur.

si non perseuerauit bonus, destruendo postea legem,

falsum ergo testimonium [postea collocauit apud illos in curatione

leprosi; deseruit enim bonitatem, dum destruit legem.

malus iam, quando legis euersor, si bonus, cum legis indultor.

sed et eo, quod indulsit legi obsequium, bonam legem confirmauit.

nemo enim malo obsequi patitur. ergo et sic malus,

si obsequium legi malae indulsit, et sic deterior, si bonae

legis destructor aduenit. proinde si ut sciens omnem, qui lepra

liberatus esset, ita facturum, ideo praecepit munus offerre,

potuit et non praecepisse quod sciebat ultro futurum. cur

enim non tacuit. ut homo solo suo arbitrio legi oboediret? tunc

enim aliquatenus posset uideri patientiae suae praestitisse. sed

adicit etiam auctoritatem suam exaggeratam testimonii pondere.

cuius iam testimonii, nisi legis adsertae? certe nihil interest.

quomodo firmauerit legem, siue qua bonus siue qua superuacuus,

siue qua patiens siue qua inconstans, dum te, Marcion,

de gradu pellam. ecce praecepit legem impleri. quocumque

modo praecepit, eodem potuit etiam illam praemisisse sententiam:

non ueni legem dissoluere, sed adimplere. quid

ergo tibi fuit de euangelio erasisse quod saluum est? confessus

es enim prae bonitate fecisse illum quod negas dixisse. constat

ergo dixisse illum, quia et fecit, et te potius uocem domini

de euangelio eradicasse quam nostros iniecisse.

Section 10

Curatur et paralyticus, et quidem in coetu, spectante

populo. uidebit enim, inquit Esaias, populus sublimitatem

domini et gloriam dei. quam sublimitatem et quam gloriam?

conualescite, manus dimissae et genua dissoluta

— hoc erit paralysis —; conualescite. ne timete, non

otiose iterans (conualescite') nec uane subiungens \'ne timete\',

quoniam cum redintegratione membrorum uirium quoque repraesentationem

pollicebatur: exurge et tolle grabattum tuum,

simul et animi uigorem ad non timendos qui dicturi erant:

quis dimittet peccata nisi solus deus? habes itaque iam

et specialis medicinae dispunctam prophetiam et eorum, quae

medicinam sunt secuta. pariter et dimissorem delictorum

Christum recognosce apud eundem prophetam: quoniam, inquit

in plurimis dimittet delicta eorum, et delicta nostra

ipse auferet. nam et in primore ex ipsius domini persona:

etsi fuerint delicta uestra tamquam roseum, uelut

niuem exalbabo, etsi tamquam coccinum, uelut lanam

exalbabo, in roseo sanguinem ostendens prophetarum, in

coccino domini, ut clariorem. etiam Micheas de uenia delictorum:

quis deus, quomodo tu? eximens iniquitates et

praeteriens iniustitias residuis hereditatis tuae; et

non tenuit in testimonium iram suam, quia t uoluit et

misericordiae; auertet et miserebitur nostri; demerget

delicta nostra et demerget in profundum maris

peccata nostra. sed et si nihil tale in Christum fuisset

praedicatum, haberem huius benignitatis exempla in creatore,

promittentia mihi et in filio patris adfectus. uideo Niniuitas

scelerum ueniam consecutos a creatore, ne dixerim tunc quoque

a Christo, qui a primordio egit in patris nomine. lego et

Nathan prophetam agnoscenti Dauid delictum suum in Uriam

dixisse: et dominus circumduxit delictum tuum et non

morieris; proinde et Achab regem, maritum Iezabel, reum

idolatriae et sanguinis Nabuthae, ueniam meruisse paenitentiae

nomine, (et) Ionathan, filium Saulis, resignati ieiunii

culpam deprecatione delesse. quid de ipso populo retexam,

totiens delictorum indulgentia restituto? ab eo scilicet deo,

qui mauult misericordiam quam sacrificium et peccatoris paenitentiam

quam mortem. prius est igitur, neges creatorem indulsisse

aliquando delicta, consequens est, ut ostendas nec in

Christum suum tale quid eum praedicasse: et ita probabis

nouam istam Christi, noui scilicet, benignitatem, si probaueris

nec parem creatori nec praedicatam a creatore. sed et peccata

dimittere an eius possit esse, qui negetur tenere, et an eius

sit absoluere, cuius non sit etiam damnare, et an congruat

eum ignoscere, in quem nihil sit admissum, alibi iam congressi

malumus admonere quam retractare.

De filio hominis duplex est nostra praescriptio: neque mentiri

posse Christum, ut se filium hominis pronuntiaret, si non

uere erat, neque filium hominis constitui qui non sit natus

ex homine, uel patre uel matre. atque ita discutiendum, cuius

hominis filius accipi debeat, patris an matris. si ex deo patre est,

utique non ex homine; si non est ex homine (patre), superest, ut

ex homine sit matre; si ex homine (matre,) iam apparet. quia

ex uirgine. cui enim homo pater non datur nec uir matri eius

deputabitur. porro, cui uir non deputabitur uirgo est. ceterum

duo iam patres habebuntur, deus et homo, si non uirgo sit

mater. habebit enim uirum, ut uirgo non sit, et habendo

uirum duos patres faciet, deum et hominem, ei qui et dei et

hominis esset filius. talem, si forte. Castori aut Herculi natiuitatem

fabulae tradunt. si haec ita distinguntur, id est si ei

matre filius est hominis, quia ex patre non est, ex matre

autem uirgine, quia non ex patre homine, hic erit Christus

Esaiae, quem concepturam uirginem praedicat. qua igitur

ratione admittas filium hominis, Marcion, circumspicere non

possum. si patris hominis, negas dei filium; si et dei, Herculem

de fabula facis Christum; si matris tantum hominis,

meum concedis; si neque (martris neque) patris hominis, ergo

nullius hominis est filius, et necesse est, mendacium admiserit

qui se quod non erat dixit. unum potest angustiis tuis subuenire:

si audeas aut deum tuum, patrem Christi, hominem

quoque cognominare, quod de Aeone fecit Valentinus, aut

uirginem hominem negare. quod nec Valentinus quidem fecit.

quid nunc, si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud

Danihelem? nonne sufficiet ad probationem prophetici Christi ?

cum enim id se appellat, quod in Christum praedicabatur

creatoris, sine dubio ipsum se praestat intellegi, in quem

praedicabatur. nominum communio simplex, si forte, uideri

potest, — et tamen nec Christum nec Iesum (eum) uocari debuisse

defendimus diuersitatis condicionem tenentes — appellatio autem,

quod est filius hominis, in quantum ex accidenti obuenit, in

tantum difficile est, ut et ipsa concurrat super nominis communionem,

— ex accidenti enim proprio est — maxime cum

causa non conuenit, [eadem] per quam deueniat in communionem.

atque adeo. [si et Christus Marcionis natus ex homine

diceretur, tunc et ipse caperet appellationis communionem. et

essent duo filii hominis, sicut et duo Christi et duo Iesus.

ergo] cum appellatio propria est eius, in quo habet causam,

si et alii uindicetur, in quo est communio nominis, [non etiam

appellationis] suspecta iam fit communio nominis quoque in

eo, cui uindicatur sine causa communio appellationis, et

sequitur, ut unus [idemque] credatur qui et nominis et appellationis

capacior inuenitur, dum alter excluditur, qui non habet

appellationis communionem, carens causa. nec alius erit capacior

utriusque quam qui prior et nomen sortitus est Christi et appellationem

filii hominis. Iesus scilicet creatoris. hic erit uisus

Babylonio regi in fornace, cum martyribus suis quartus. tamquam

.\'-\'.......

filius hominis, idem ipsi Daniheli reuelatus directo filius hominis,

ueniens cum caeli nubibus iudex, sicut et scriptura demonstrat.

Hoc dixi sufficere potuisse de nominatione prophetica

circa filium hominis. sed plus mihi scriptura confert, ipsius

scilicet domini interpretatione. nam cum Iudaei, solummodo

hominem eius intuentes necdum et deum certi, qua dei

quoque filium, merito retractarent non posse hominem delicta

dimittere, sed deum solum, cur non secundum intentionem

eorum de homine eis respondit, habere eum potestatem

dimittendi delicta. quando et filium hominis nominans

hominem nominaret, nisi quia ideo ipsa uoluit eos appellatione

filii hominis ex instrumento Danihelis repercutere, ut

ostenderet esse et hominem, qui delicta dimitteret? illum scilicet

solum filium hominis apud Danihelis prophetiam, consecutum

iudicandi potestatem ac per eam utique et dimittendi delicta,

— qui enim iudicat et absoluit — ut scandalo isto discusso

per scripturae recordationem facilius eum agnoscerent ipsum

esse filium hominis ex ipsa peccatorum remissione. denique

nusquam adhuc professus est se filium hominis quam in isto

loco primum, in quo primum peccata dimisit, id est in quo

primum iudicauit, dum absoluit. ad haec quodcumque diuersa

pars fuerit argumentata quale sit, dispice. nam in illam necesse

est amentiam tendat, ut et filium hominis defendat, ne mendacem

eum faciat, et ex homine neget natum, ne filium uirginis

concedat. quodsi et auctoritas diuina et rerum natura

et communis sapientia non admittunt insaniam haereticam,

occasio est et hic interpellandi quam breuissime de substantia

corporis aduersus phantasmata Marcionis. si natus ex homine

est, ut filius hominis, corpus ex corpore est. plane facilius

inuenias hominem natum cor non habere uel cerebrum, sicut

ipsum Marcionem, quam corpus, ut Christum Marcionis. atque

adeo inspice cor Pontici aut cerebrum.

Section 11

Publicanum adlectum a domino in argumentum deducit,

quasi ab aduersario legis adlectum extraneum legis et ludaismi

profanum. excidit ei uel de Petro, legis homine et tamen

non tantum adlecto sed etiam testimonium consecuto agnitionis

praestitae a patre; nusquam legerat lumen et spem et

expectationem nationum praedicari Christum. atquin probauit

potius Iudaeos, dicendo medicum sanis non esse necessarium,

sed male habentibus. si enim male ualentes uoluit intellegi

ethnicos et publicanos, . quos adlegebat sanos Iudaeos confirmabat,

quibus medicum necessarium negabat. hoc si ita est,

male descendit ad legem destruendam quasi ad malam ualitudinem

remediandam, in qua qui agebant bene ualebant,

quibus medicus necessarius non erat. quale est autem, ut

similitudinem medici proposuerit nec impleuerit? nam sicut

sanis medicum nemo adhibet, ita nec in tantum extraneis,

quantum est homo a deo Marcionis, suum habens et auctorem

et protectorem et ab illo potius medicum Christum. hoc similitudo

praeiudicat, ab eo magis praestari medicum, ad quem

pertinent qui languent. Unde autem et Iohannes uenit in

medium? subito Christus, subito Iohannes. sic sunt omnia

apud Marcionem, quae suum et plenum habent ordinem apud

creatorem. sed de Iohanne cetera alibi. ad praesentes enim

quosque articulos respondendum est. nunc illud tuebor, ut

demonstrem et Iohannem Christo et Christum Iohanni conuenire,

utique qua prophetae creatoris Christum creatoris, atque ita

erubescat haereticus, Iohannes ordinem frustra frustratus. si

enim nihil omnino administrasset Iohannes, secundum Esaiam

uociferator in solitudinem et praeparator uiarum dominicarum

per denuntiationem et laudationem paenitentiae, si non etiam

ipsum inter ceteros tinxisset, nemo discipulos Christi manducantes

et bibentes ad formam discipulorum Iohannis adsidue

ieiunantium et orantium prouocasset, quia, si qua diuersitas

staret inter Christum et Iohannem et gregem utriusque, nulla

esset comparationis exactio, uacaret prouocationis intentio.

nemo enim miraretur et nemo torqueretur, si diuersae diuinitatis

aemulae praedicationes de disciplinis quoque inter ae non

conuenirent, non conuenientes prius de auctoritatibus disciplinarum.

adeo Iohannis erat Christus et Iohannes Christi, ambo

creatoris et ambo de lege et prophetis praedicatores et magistri.

si Christus - reiecisset Iohannis disciplinam, ut dei alterius,

et discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam

scilicet et contrariam initiatos diuinitatem, — at nunc, humi

liter reddens rationem, quod non possent ieiunare filii sponsi

quamdiu cum eis esset sponsus, postea uero ieiunaturos promittens,

cum ablatus ab eis sponsus esset, nec discipulos

defendit, sed potius excusauit, quasi non sine ratione reprehensos,

nec Iohannis reiecit disciplinam, sed magis concessit,

[tempori Iohannis eam praestans] ut tempori suo eam

destinans, reiecturus alioquin eam et defensurus aemulos eius,

si non ipsius fuisset iam quae erat. teneo meum Christum

etiam in nomine sponsi, de quo psalmus: ipse tamquam

sponsus egrediens de thalamo suo: a summo caeli

profectio eius et deuersio eius ad summum usque eius,

qui etiam per Esaiam gaudens ad patrem: exultet, inquit,

anima mea in domino; induit enim me indumentum salutaris

et tunicam iocunditatis, uelut sponso circumposuit

mihi mitram, uelut sponsae **. in se enim et ecclesiam

deputat, de qua idem spiritus ad ipsum: et circumpones tibi

omnes eos uelut ornamentum sponsae. hanc sponsam

Christus sibi etiam per Salomonem ex uocatione gentium arcessit,

si quidem legisti: ueni, sponsa, de Libano, eleganter Libani

utique montis mentione iniecta, qui turis uocabulo est penes Graecos;

de idolatria enim sibi sponsabat ecclesiam. nega nunc te

dementissimum, Marcion. ecce legem tui quoque dei impugnas.

nuptias non coniungit, coniunctas non admittit, neminem tingit

nisi caelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma seruat.

quid itaque Christum eius sponsum facis? illius hoc nomen est,

qui masculum et feminam coniunxit, non qui separauit. Errasti

in illa etiam domini pronuntiatione, qua uidetur noua et uetera

. discernere. inflatus es utribus ueteribus et excerebratus es nouo

uino, atque ita ueteri, id est priori euangelio, pannum haereticae

nouitatis adsuisti. in quo aliter creator, uelim discere.

cum per Hieremiam praecipit: nouato uobis nouamen

nouum, nonne a ueteribus auertit? cum per Esaiam edicit:

uetera transierunt. ecce noua, quae ego facio, nonne

ad noua conuertit? olim hanc statuimus destinationem pristinorum

a creatore potius repromissam a Christo exhiberi, sub

unius [dei] et eiusdem dei auctoritate, cuius sint et uetera et noua.

nam et uinum nouum is non committit in ueteres utres, qui

nec ueteres utres habuerit, et nouum additamentum nemo

inicit ueteri uestimento, nisi cui non defuerit et uetus uestimentum.

ille non facit quid, si faciendum non est. qui (non)

habeat, unde faciat, si faciendum esset. itaque si in hoc dirigebat

similitudinem, ut ostenderet se euangelii nouitatem

separare a legis uetustate, suam demonstrabat et illam, a qua

separabat. alienorum separatio non fuisset notanda, quia nemo

alienis sua adiungit, ut ab alienis separare possit. separatio

per coniunctionem capit, de qua fit. ita quae separabat et in

uno ostendebat fuisse, sicut et fuissent, si non separaret. et

tamen, si concedimus separationem istam, per l\'eformationein,

per amplitudinem, per profectum. sicut fructus separatur a

semine, cum sit fructus ex semine, sic et euangelium separatur

a lege, dum prouehitur ex lege, aliud ab illa, sed non alienum.

diuersum, sed non contrarium. nec forma sermonis in Christo

noua. cum similitudines obicit, cum quaestiones refutat, de

septuagesimo (septimo) uenit psalmo: aperiam, inquit, in

parabolam os meum, id est similitudinem; eloquar problemata.

id est edisseram quaestiones. si hominem alterius

gentis probare uoluisset, utique de proprietate loquelae probaret.

,

Section 12

De sabbato quoque illud praemitto, nec hanc quaesti- onem consistere potuisse, si non deum sabbati circumferret

Christus. nec enim disceptaretur, cur destrueret sabbatum, si

destruere deberet. porro destruere deberet, si alterius dei esset,

nec quisquam miraretur facientem quod illi congruebat. mirabantur

ergo, quia non congruebat illi deum creatorem

circumferre et sabbatum eius impugnare. et ut prima quaeque decidamus,

ne eadem ubique nouemus ad omnem argumentationem

aduersarii ex aliqua noua Christi institutione nitentem. haec

iam definitio stabit: ideo de nouitate institutionis cuiusque disceptatum,

quia de nouitate diuinitatis nihil erat usque adhuc editum,

sicuti nec disceptatum ***, nec posse retorqueri ex ipsa

nouitate institutionis cuiusque satis aliam a Christo demonstratam

diuinitatem, quando et ipsam nouitatem pronuntiatam a creatore

constiterit in Christo non esse mirandam et oportuerit utique

prius alium deum exponi, postea disciplinam eius induci, quia

deus auctoritatem praestet disciplinae, non deo disciplina; nisi

si et Marcion plane tam peruersas non per magistrum litteras

didicit, sed per litteras magistrum. cetera de sabbato ita dirigo:

si sabbatum Christus interuertit, secundum exemplum fecit creatoris,

si quidem in obsidione ciuitatis Hierichonis circumlata

per muros arca testamenti septem diebus, etiam sabbato, ex

praecepto creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant

qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum

sabbatum destruxisse neque creatorem, ut mox docebimus. et

tamen per Iesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut

et hoc in Christum renuntiaretur. etiam si odio insecutus est

sollemnissimum Iudaeorum diem ut Christus non Iudaeorum,

de odio quoque sabbati professus creatorem, ut Christus ipsius,

sequebatur exclamantem ore Esaiae: neomenias et sabbata

uestra odit anima mea. sed et haec quoque, (quo)modo dicta

sint, scimus. adhibenda tamen in hac specie etiam abrupta

defensio est aduersus abruptam prouocationem. Nunc et ad

ipsam materiam disceptabo, in qua uisa est destruere sabbatum

Christi disciplina. esurierant discipuli ea die, spicas decerptas

manibus effrixerant, cibum operati ferias ruperant. excusat illos

Christus et reus est sabbati laesi; accusant Pharisaei. Marcion

captat statum controuersiae quasi — ut aliquid ludam cum

mei domini ueritate — \'scripti et uoluntatis\'. de scriptura enim

sumitur creatoris et de Christi uoluntate color, quasi ** de

exemplo Dauid, introgressi sabbatis templum et operati cibum

audenter fractis panibus propositionis. meminerat enim et ille

hoc priuilegium donatum sabbato a primordio, quo dies ipse

compertus est, ueniam ieiunii dico. cum enim prohibuisset

creator in biduum legi manna, solummodo permisit in parasceue,

ut sabbati sequentis ferias pridiana pabuli paratura

ieiunio liberaret. bene igitur, quod et causam eandem secutus

est dominus in sabbati, si ita uolunt dici, destructione; bene,

quod et adfectum creatoris expressit in sabbati non ieiunandi

honore. denique tunc demum sabbatum destruxisset, etiam

ipsum creatorem, si discipulos sabbato ieiunare mandasset

aduersus statum \'scripti et uoluntatis\' creatoris. sed quoniam

discipulos non constanter tuetur, sed excusat, quoniam humanam

opponit necessitatem quasi deprecatricem, quoniam potiorem

honorem sabbati seruat non contristandi quam uacandi,

quoniam Dauid comitesque eius cum discipulis suis aequat in

culpa et in uenia, quoniam placet illi quia creator indulsit,

quoniam de exemplo eius et ipse tam bonus est, ideo alienus

est a creatore? Exinde obseruant Pharisaei, si medicinas

sabbatis ageret, ut accusarent eum, certe qua sabbati destructorem,

non qua noui dei professorem. fortasse enim hunc

solum articulum ubique ingeram, alium t Christum nusquam

praedicatum. in totum autem errabant Pharisaei circa sabbati

legem, non animaduertentes condicionaliter deum indicentem

ferias operum, sub certa specie eorum. nam cum de die sabbati

dicit: omne opus tuum non facies in ea, dicendo

(tuum) de humano opere definiit, quod quisque ex artificio uel

negotio suo exequitur, non de diuino. opus autem salutis et

incolomitatis non est hominis, sed dei proprium, sicut et rursus

in lege: non facies, inquit, omne opus in ea, nisi quod fiet

omni animae, id est in causa animae liberandae, quia opus dei

etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a deo tamen.

quod facturus fuerat et Christus homo, qua et deus. in hunc ergo

sensum legis inducere uolens illos per manus arefactae restitutionem,

interrogat: licetne sabbatis benefacere an non?

animam liberare an perdere? ut id operis permittens, quod

pro anima facturus esset, admoneret eos quae opera lex sabbati

prohiberet, humana scilicet, et, quae praeciperet, diuina scilicet,

quae fierent animae omni, dominus sabbati dictus, quia sabbatum

ut rem suam tuebatur. quod etiam si destruxisset merito qua

dominus, magis ille, qui instituit. sed non omnino destruxit qua

dominus, ut hinc iam apparere possit ne tum quidem in arcae

circumlatione apud Hierichonem sabbatum a creatore destructum.

nam et illud opus dei erat, quod ipse praeceperat et quod

propter animas disposuerat hominum suorum in discrimine belli

constitutas. sed et si odium alicubi sabbatorum professus est,

(uestra sabbata\' dicendo, hominum ea deputans, non sua,

quae sine dei timore celebrabat populus, plenus delictis,

labiis deum diligens, non corde, suis sabbatis, id est quaecumque

disciplina eius agerentur, alium statum fecit: quae

per eundem postea propheten uera et delicata et non profananda

pronuntiat. ita nec Christus omnino sabbatum rescindit,

cuius legem tenuit, et supra in causa discipulorum pro anima

operatus — esurientibus enim solatium cibi indulsit — et

nunc manum aridam curans, factis ubique ingerens: non ueni

dissoluere legem, sed adimplere, si Marcion hac uoce *

os ei obstruxit. adimpleuit enim et hic legem, dum condicionem

interpretatur eius, dum operum differentiam inluminat,

dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati

diem benedictione patris a primordio -sanctum benefactione

sua efficit sanctiorem, in quo scilicet diuina praesi<dia.

ministrabat, quod aduersarius aliis diebus praestitisset, ne

sabbatum creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet.

in quo die si et Heliseus prophetes Sunamitidis filium mortuum

restituit in uitam, uides, Pharisaee tuque Marcion, olim

creatoris esse sabbatis benefacere, animam liberare, non perdere,

nihil Christum noui intulisse, quod non sit ex forma.

ex lenitate, ex misericordia, ex praedicatione quoque creatoris.

nam et hic specialis medicinae prophetiam repraesentat: inualescunt

manus dissolutae, sicut et genua dissoluta in paralytico.

Section 13

Certe euangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona

omnia, certe ascendit in montem et illic pernoctat in oratione

et utique auditur a patre. euolue igitur prophetas et ordinem

totum recognosce: in montem, inquit, excelsum, Esaias,

ascende, qui euangelizas Sion, extolle cum uigore uocem

tuam, qui euangelizas Hierusalem: adhuc in uigore

obstupescebant in doctrina. eius; erat enim docens tamquam

uirtutem habens. et rursus: propterea cognoscet

populus nomen meum in illa die, — quod nomen, nisi

Christi? — quod ego sim ipse qui loquor: tunc enim ipse

erat, qui in prophetis loquebatur, sermo filius creatoris. adsum,

dum hora est, in montibus, ut euangelizans auditionem

pacis, ut euangelizans bona; item Naum ex duodecim:

quoniam ecce ueloces pedes in monte euangelizantis

pacem. de uoce autem nocturnae orationis ad patrem

manifeste psalmus: deus meus, clamabo per diem, et (non)

exaudies, et nocte, et non in uanitatem mihi. et alibi

de loco et uoce eadem psalmus: uoce mea ad dominum

exclamaui, et exaudiuit me de monte sancto suo. habes

nominis repraesentationem, habes actum euangelizantis, habes

locum montis et tempus noctis et sonum uocis et auditum

patris, habes Christum prophetarum. Cur autem duodecim

apostolos elegit et non alium quemlibet numerum? ne (non)et ex

hoc meum Christum interpretari possem, non tantum uocibus

prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum. huius

enim numeri figuras apud creatorem deprehendo: duodecim

fontes Elim, et duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis,

et duodecim lapides ab Iesu de Iordane electos et in

aream testamenti conditos. totidem enim apostoli portendebantur,

proinde ut fontes et amnes rigaturi aridum retro et

desertum a notitia (dei) orbem nationum, — sicut et per

Esaiam: ponam in terra inaquosa flumina — proinde ut

gemmae inluminaturi sacram ecclesiae uestem, quam induit

Christus, pontifex patris, proinde ut et lapides solidi fide, quos

de lauacro Iordanis Iesus uerus elegit et in sacrarium testamenti

sui recepit. quid tale de numeri defensione competit

Christo Marcionis? non potest simpliciter factum ab illo quid

uideri, quod potest uideri non simpliciter factum a meo. eius

erit res, apud quem inuenitur rei praeparatura. Mutat at Petro

nomen de Simone, quia et creator Abrahae et Sarrae et Ausae

nomina reformauit, hunc uocando Iesum, illis syllabus adiciendo.

sed cur et Petrum? si ob uigorem fidei, multae materiae,

solidae aeque, nomen de suo accommodarent. an quia et petra

et lapis Christus? siquidem et legimus positum eum in lapidem

offendiculi et in petram scandali. omitto cetera. itaque

adfectauit carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter

nomen communicare, puto propius quam de non suis. Conueniunt

a Tyro et ex aliis regionibus multitudo, etiam transmarina.

hoc spectabat psalmus: et ecce allophyli et Tyrus

et populus Aethiopum, isti fuerunt illic. mater Sion,

dicet homo, et homo natus est in illa — quoniam deus

homo natus est — et aedificauit eam — uoluntate patris —,

ut scias ad eum tunc gentiles conuenisse, qui deus homo

erat natus, aedificaturus ecclesiam ex uoluntate patris ex allophylis

quoque. sic et Esaias: ecce isti ueniunt de longinquo,

isti autem ueniunt ab aquilone et mari, alii

autem de terra Persarum. de quibus et rursus: attolle

per circuitum oculos tuos et uide: omnes congregati

sunt; de quibus et infra, uidens ignotos et extraneos: et

dices cordi tuo: quis istos genuit mihi? porro: hos

quis mihi educauit? at hi mihi ubi fuerunt? hic erit

Christus non prophetarum? et quis erit Christus Marcionitarum?

si peruersitas placet: qui non fuerit prophetarum.

Section 14

Venio nunc ad ordinarias sententias eius, per quas proprietatem

doctrinae suae inducit, ad edictum, ut ita dixerim,

Christi: beati mendici, — sic enim exigit interpretatio

uocabuli, quod in Graeco est — quoniam illorum est

dei regnum. iam hoc ipsum, quod a benedictionibus coepit,

creatoris est, qui uniuersa, prout edidit, nulla alia uoce quam

benedictionis dedicauit: eructauit, inquit, cor meum sermonem

optimum. hic erit sermo optimus, benedictionis

scilicet, qui et noui quoque testamenti initiator agnoscitur de

ueteris exemplo. quid ergo mirum, si et ab adfectibus creatoris

ingressus est per huiusmodi dictionem, semper mendicos

et pauperes et hnmiles ac uiduas et pupillos usque diligentis

consolantis adserentis uindicantis, ut hanc Christi quasi

priuatam benignitatem riuulum credas de fontibus saluatoris?

reuera quo dirigam nescio in tanta frequentia eiusmodi uocum,

tamquam in silua uel in prato uel in nemore pomorum. passim

prout incidit res petenda est. inclamat psalmus: iudicate

pupillo et mendico et humilem et pauperem iuste

tractate, liberate pauperem et mendicum de manu

peccatoris eruite. item psalmus septuagesimus primus:

iustitia iudicabit mendicos populi et faciet saluos

filios pauperum, et in sequentibus de Christo: omnes

nationes seruient ei, — Dauid autem uni genti Iudaicae

praefuit, ne qui in Dauid putet dictum, quia et ille susceperat

humiles et necessitatibus laborantes — quod liberauerit,

inquit, a dynasta mendicum; parcet mendico et pauperi

et animas pauperum saluas faciet, ex usura et

iniustitia redimet eorum animas, et honoratum nomen

eorum in conspectu ipsius. item: auertantur peccatores

in inferosomnes nationes, quae dei obliuiscuntur,

quoniam non in finem obliuioni habebitur mendicus:

tolerantia pauperum non peribit in finem. item: quis

sicut deus noster, qui habitat in excelsis et humilia prospectat

in caelo et in terra, qui suscitat mendicum de

terra et de stercore exaltat pauperem, uti sedere eum

faciat cum principibus populi, utique in regno suo? sic

et retro in Basiliis Anna, mater Samuhelis, spiritu gloriam deo

reddens: qui, inquit, excitat pauperem de terra et (de

stercore eleuat) mendicum, uti sedere eum faciat cum

dynastis populi et in thronis gloriae, utique regalibus.

per Esaiam uero quomodo inuehitur in uexatores egenorum! uos

autem, ad quid incendistis uineam meam et rapina

mendici in domibus uestris? cur uos laeditis populum

meum et faciem mendicorum confunditis? et

rursus: uae qui scribunt nequitiam! scribentes enim

scribunt nequam, uitantes iudicia mendicorum et

diripientes iudicata pauperum populi mei. quae iudicia

pupillis quoque et uiduis exigit, ut et ipsis egenis solatii:

iudicate pupillo et iuste tractate uiduam, et uenite,

conciliemur, dicit dominus. cui tantus adfectus in omnem

condicionem humilitatis [creatoris] est, eius erit et regnum,

quod a Christo repromittitur. ad cuius adfectum iam dudum

pertinent ii, quibus repromittitur. nam et si putas creatoris

quidem terrenas promissiones fuisse, Christi uero caelestes.

bene, quod caelum nullius alterius usque adhuc dei apparet.

nisi cuius et terra, bene, quod creator uel minora promisit,

ut facilius illi et de maioribus credam quam qui numquam

de minoribus prius fidem liberalitatis suae struxit. Beati esurientes,

quoniam saturabuntur. possem hunc titulum in

superiorem transmisisse, quod non alii sunt esurientes quam

pauperes et mendici, si non et hanc promissionem creator

specialiter, in euangelii scilicet sui praestructionem, destinasset;

siquidem per Esaiam de eis, quos uocaturus esset a summo

terrae, utique nationes: ecce, inquit, uelociter, leuiter

aduenient, — uelociter, qua properantes sub finibus temporum,

leuiter, qua sine oneribus pristinae legis — non esurient

neque sitient. ergo saturabuntur, quod utique nisi

esurientibus et sitientibus non promittitur. et rursus: ecce,

inquit, qui seruiunt mihi saturabuntur, uos autem esurietis;

ecce qui seruiunt mihi bibent, uos autem sitietis.

uidebimus et contraria ista, an Christo praeministrentur.

interim quod esurientibus saturitatem repromittit, de creatoris

est. Beati plorantes, quia ridebunt. decurre sententiam

Esaiae: ecce qui seruiunt mihi oblectabuntur, uos

autem confundemini; ecce qui seruiunt mihi exultabunt

in iocunditate, uos autem clamabitis prae dolore

cordis. et haec contraria apud Christum recognoscemus. certe

oblectatio et exultatio in iocunditate illis promittitur, qui in

diuersa condicione sunt, maestis et tristibus et anxiis. scilicet

etiam psalmus centesimus uicesimus quintus dicit: qui

seminant in lacrimis in exultatione metent. porro

tam exultantibus et iocunditatem capientibus risus accedit

quam maerentibus et dolentibus fletus. ita creator materias

risus et fletus praedicans risuros plorantes prior dixit. igitur

qu.i a consolatione pauperum et humilium et esurientium et

flentium exorsus est, statim se illum repraesentare gestiuit,

quem demonstrauerat per Esaiam: spiritus domini super

me, propter quod unxit me ad euangelizandum pa pauperibus

— beati mendici, quoniam illorum est regnum

caelorum —; misit me curare obtritos corde

— beati qui esuriunt, quoniam saturabuntur —; aduocare

languentes — beati qui plorant, quoniam ridebunt

—; dare lugentibus Sionis gloriam et pro cinere

unguenti iocunditatem et gloriae habitum pro spiritu

taedii. haec si statim admissus Christus administrauit, aut

ipse est, qui se ad haec uenturum praedicauit, aut si nondum

uenit qui praedicauit, — ridicule, sed necessarie dixerim —

fortasse mandauerit Christo Marcionis. Beati eritis, cum

uos odio habebunt homines et exprobrabunt et eicient

nomen uestrum uelut nequam propter filium hominis.

hac pronuntiatione sine dubio ad tolerantiam exhortatur. quid

minus creator per Esaiam? ne metueritis ignominiam ab

hominibus et nullificatione eorum ne minuamini. quae

ignominia, quae nullificatio? quae futura erat propter filium

hominis. quem istum? qui est secundum creatorem. unde probabimus?

ex odio in ipsum quoque praedicato, sicut per

Esaiam ad auctores odii Iudaeos: propter uos blasphematur

nomen meum in nationibus, et alibi: sancite eum, qui

circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur

a nationibus, famulis et magistratibus. si enim

odium in illum filium hominis praedicabatur, qui secundum

creatorem est, euangelium autem nomen Christianorum, utique

a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium

hominis, quod est Christus, eum filium hominis in causa odii

constituit, qui erat secundum creatorem, in quem odium praedicabatur.

et utique, si nondum uenisset, non potuisset nominis

odium, quod agitur hodie, personam nominis antecessisse. nam

et sancitur penes nos et animam suam circumscribit, propter

nos eam ponens, et aspernamento habetur a nationibus. ergo

qui natus est, ipse erit filius hominis, propter quem et nomen

nostrum recusatur.

Section 15

Secundum haec, inquit, faciebant prophetis

patres eorum. o Christum uersipellem, nunc destructorem

nunc adsertorem prophetarum! destruebat ut aemulus, conuertens

discipulos eorum sibi, adserebat ut amicus, suggillans

insectatores eorum. porro, in quantum (non) congruisset Christo

Marcionis adsertio prophetarum, ad quorum uenerat destructionem,

in tantum congruit Christo creatoris suggillatio in

insectatores prophetarum, quos in omnibus adimplebat, uel

quia magis creatoris est delicta patrum filiis exprobrare quam

eius dei, qui nec propria cuiusque castiget. 'sed non statim\',

inquis,\'prophetas tuebatur, si iniquitatem Iudaeorum adfirmatam

uolebat, quod nec cum prophetis suis pie egissent\'. atquin

nulla hic iniquitas exprobranda erat Iudaeis, laudandis potius

et probandis, si eos suggillauerunt, ad quorum destructionem

post tantum aeui deus optimus motus est. sed, puto, iam et

non optimus, iam aliquid et cum creatore moratus nec in

totum Epicuri deus. ecce enim demutat in maledictionem et

ostendit eum se esse, qui nouit offendi et irasci. (uae\' enim

dicit sed fit nobis quaestio de uerbi istius qualitate, quasi non

tam maledictionis sit quam admonitionis. et quid causae interest.

quando et admonitio non sit sine aculeo comminationis, maxime

per 'uae\' amarior facta? et admonitio autem et comminatio

eius erunt, qui norit irasci. nemo enim admonebit et nemo comminabitur,

ne quid (quis) faciat, nisi qui factum uindicabit;

nemo uindicarit, nisi qui norit irasci. alii adcognoscunt quidem

uerbum maledictionis, sed uolunt Christum sic \'uae\' pronuntiasse,

non quasi ex sententia sua proprie, sed quod 'uae\' a creatore

sit et uoluerit illis asperitatem creatoris opponere, quo suam

supra in benedictionibus sufferentiam commendaret. quasi non

creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum deum

et iudicem, ut, quia praemiserat in benedictionibus benignitatem,

subiceret etiam in maledictionibus seueritatem, amplitudinem

disciplinae utriusque instruendo, tam ad benedictionem

sectandam quam ad maledictionem praecauendam. nam

et ita praemiserat: ecce posui ante uos benedictionem

et maledictionem. quod etiam in hanc euangelii dispositionem

portendebat. alioquin qualis est ille, qui, ut suam

insinuaret bonitatem, creatoris opposuit asperitatem? infirma

commendatio est, quae de alterius destructione fulcitur. atquin

opponens asperitatem creatoris timendum eum confirmauit. si

timendum, magis utique obaudiendum quam neglegendum, et

incipit iam Christus Marcionis creatori docere. tunc, si \'uae\'

creatoris est, quod in diuites spectat, ergo Christus non est

diuitibus offensus, sed creator, et ratas habet Christus diuitum

causas, superbiam dico et gloriam et saeculi studia et dei

incuriam, per quae 'uae\' merentur a creatore. sed quomodo non

eiusdem sit diuites reprobare, qui supra mendicos probarit?

nemo non contrarium eius, quod probauerit, reprobat. itaque

si creatori deputabitur maledictio in diuites, eiusdem defendetur

benedictio in mendicos, et totum iam opus Christi creatoris

est. si deo Marcionis adscribetur benedictio in mendicos, eidem

imponetur et maledictio in diuites, et erit par iam creatoris,

tam bonus quam et iudex, nec erit iam discrimini locus,

quo duo dei fiunt, sublatoque discrimine supererit unum deum

renuntiari, creatorem. igitur \'uae* si et uox maledictionis est

uel alicuius austerioris inclamationis et a Christo dirigitur in

diuites, debeo.creatorem diuitum quoque aspernatorem probare,

sicut probaui mendicorum aduocatorem, ut Christum in hac

quoque sententia creatoris ostendam. locupletat is quidem

Salomonem, sed quia permissa sibi optione maluit ea postulare,

quae sciebat deo grata, sapientiam et (intellegentiam,) meruerat

etiam diuitias consequi, quas non magis uoluit. quamquam et

diuitias praestare non incongruens deo sit, per quas et diuites

solatio iuuantur — quoniam, inquit, recepistis aduocationem

uestram, utique ex diuitiis, de gloria earum et

saecularibus fructibus — et multa inde opera iustitiae et

dilectionis administrantur. sed accidentia diuitiis uitia illa in

euangelio quoque \'uae\' diuitibus adscribunt, uti in Deuteronomio

Moysei: ne, inquit, cum manducaueris et repletus

fueris et domus magnas aedificaueris, pecoribus

et bobus tuis multificatis et pecunia et auro exaltetur

cor tuum et obliuiscaris domini dei tui,

quemadmodum et Ezechiam regem, thesauris inflatum et de

eis potius quam de deo gloriatum apud illos, qui ex Perside

aduenerant, insilit per Esaiam: ecce dies ueniunt, et

auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae

patres tui congesserunt in Babylonem transferentur.

sic et per Hieremiam quoque edicit: ne glorietur

diues in diuitiis suis, et qui gloriatur, scilicet in

deo glorietur. sic et in filias Sionis inuehitur per Esaiam.

ex diuitiarum abundantia inflatas, comminabundus et

alibi nobilibus et superbis: dilatauit orcus animam suam

et aperuit os suum, et descendent incliti et magni

et diuites — hoc erit Christi uae'- super diuites — et

humiliabitur homo, utique exaltatus diuitiis, et (de)honorabitur

uir, utique ob substantiam honorabilis. de quibus

et rursus: ecce dominus uirtutum conturbabit gloriosos

cum ualentia, et elati comminuentur et ruent

gladio sublimes. qui magis quam diuites? quia receperunt

scilicet aduocationem suam, gloriam et honorum sublimitatem,

ex diuitiis. a quibus auertens nos et in psalmo quadragesimo

octauo: ne timueris, inquit, cum diues factus

fuerit homo et cum abundabit gloria eius, quoniam

cum morietur non tollet omnia nec descendet

cum illo gloria sua, item in sexagesimo primo: ne desideraueritis

diuitias, etsi relucent, ne adieceritis

cor. id ipsum postremo uerbum (uae) olim per Amos in

diuites affluentes deliciis destinatur: uae, inquit, qui dormiunt

in lectis eburnaciis et deliciis fluunt in

toris suis, qui edunt haedos de gregibus caprarum

et uitulos de gregibus boum lactantes, complaudentes

ad sonum organorum: tamquam perseuerantia

deputauerunt et non tamquam fugientia, qui

bibunt uinum liquatum et unguentis primariis

unguuntur. igitur et si tantummodo dehortantem a diuitiis

ostenderem creatorem, non etiam praedamnantem diuites, etiam

uerbo ipso quo et Christus, nemo dubitaret ab eodem adiectam

in diuites comminationem per (uae) Christi, a quo ipsarum

materiarum, id est diuitiarum, dehortatio praecucurrrisset.

comminatio enim dehortationis accessio est. Ingerit \'uae\'

etiam saturatis, quia esurient, etiam ridentibus nunc, quia

lugebunt. his respondebunt illa, quae supra benedictionibus

opposita sunt apud creatorem: ecce qui mihi seruiunt

saturabuntur, uos autem esurietis, utique qui saturati

estis, et: ecce qui mihi seruiunt oblectabuntur, uos

autem confundemini, utique ploraturi, qui nunc ridetis.

sicut enim in psalmo qui ueminant in lacrimis in laetitia

metent, ita in euangelio qui in risu seminant,

scilicet ex laetitia, in lacrimis metent. haec olim creator

simul posuit, Christus solummodo distinguendo, non mutando,

renouauit. Vae, cum uobis benedixerint homines!

secundum haec faciebant et pseudoprophetis patres

illorum. aeque creator benedictionis et laudis humanae

sectatores incusat per Esaiam: populus meus, qui uos

beatos dicunt seducunt uos et uias pedum

uestrorum disturbant. prohibet et alias fidere omnino in

hominem, sicut in laudem hominis, ut per Hieremiam: maledictus

homo, qui spem habet in homine. nam et in

psalmo centesimo decimo septimo dicit: bonum est confidere

in deum quam confidere in hominem, et bonum

est sperare in deum quam sperare in principes. ita

totum, quod ab homine captatur, abdixit creator, nedum benedictionem.

pseudoprophetas autem laudatos siue benedictos a

patribus eorum tam eius est exprobrare quam prophetas uexatos

et recusatos: sicut iniuriae prophetarum non pertinuissent (nisi)

ad deum ipsorum, ita nec gratiae pseudoprophetarum displicuissent

nisi deo prophetarum..

Section 16

Sed uobis dico, inquit, qui auditis — ostendens hoc

olim mandatum a creatore: loquere in aures audientium

—-.diligiteinimicosuestrosetbenediciteeos,

qui uos oderunt, et orate pro eis, qui uos calumniantur.

haec creator una pronuntiatione clusit per Esaiam:

dicite \'fratres nostri estis\' eis, qui uos oderunt. si

enim qui inimici sunt et oderunt et maledicunt et calumniantur

fratres appellandi sunt, utique et benedici odientes et

orari pro calumniatoribus iussit qui eos fratres deputari praecepit.

\'Nouam plane patientiam docet Christus, etiam uicem

iniuriae cohibens permissam a creatore, oculum exigente pro

oculo et dentem pro dente, contra ipse alteram amplius maxillam

offerri iubens et super tunicam pallio quoque cedi.\' plane.

(ni) haec Christus adiecerit ut supplementa consentanea disciplinae

creatoris. atque adeo hoc statim renuntiandum est: an

disciplina patientiae praedicatur penes creatorem? si per Zachariam

praecepit: ne unusquisque malitiae fratris sui

meminerit, — sed nec proximi; nam et rursus: malitiam,

inquit, proximi sui unusquisque ne recogitet multo

magis patientiam indixit iniuriae qui indixit obliuionem.

sed et cum dicit: mihi uindictam, et ego uindicabo,

proinde patientiam docet, uindictae expectatricem. in quantum

ergo fidem non capit, ut idem uideatur oculum pro oculo et

dentem pro dente in uicem iniuriae exigere, qui non modo

uicem sed etiam ultionem, etiam recordationem et recogitationem

iniuriae prohibet, in tantum aperitur nobis, quomodo

oculum pro oculo et dentem pro dente censuerit: non ad

secundam iniuriam talionis permittendam, quam prohibuerat

interdicta ultione, sed ad primam coercendam [quam prohibuerat]

opposito talione, ut unusquisque respiciens licentiam

secundae iniuriae a prima semetipsum contineret. facilius enim

uim comprimi sciit repraesentatione talionis quam repromissione

ultionis. utrumque autem constituendum fuit pro natura

et fide hominum, ut qui deo crederet, ultionem a deo expectaret,

qui minus fideret, legis taliones timeret. hanc legis

uoluntatem de intellectu laborantem dominus et sabbati et

legis et omnium paternarum dispositionum, Christus, et reuelauit

et compotem fecit, mandans alterius quoque maxillae

oblationem, ut tanto magis uicem iniuriae extingueret, quam

et lex et per talionem uoluerat impedisse, certe quam prophetia

manifeste coercuerat, et memoriam iniuriae prohibens et ultionem

ad deum redigens. ita si quid Christus intulit, non aduersario

sed adiutore praecepto, non destruxit disciplinas creatoris.

denique si in ipsam rationem patientiae praecipiendae, et quidem

tam plenae atque perfectae, consideremus, non consistet,

si non est creatoris, qui uindictam repromittit, qui iudicem

praestat. alioquin si tantum patientiae pondus non modo non

repercutiendi sed et aliam maxillam praebendi, et non modo

non remaledicendi sed etiam benedicendi, et non modo non

retinendi tunicam sed et amplius et pallium concedendi, is

mihi imponit, qui non sit me defensurus, in uacuum patientiam

praecipit, non exhibens mihi mercedem praecepti, patientiae

dico fructum, quod est ultio, quam mihi permisisse

debuerat, si ipse non praestat, aut, si mihi non permittebat.

ipse praestare, quoniam et disciplinae interest iniuriam uindicari.

metu enim ultionis omnis iniquitas refrenatur, ceterum

passim emissa libertate dominabitur, utrumque oculum effossura

et omnem dentem excitatura prae impunitatis securitate.

sed hoc est dei optimi et tantum boni, patientiae iniuriam

facere, uiolentiae ianuam pandere, probos non defendere, improbos

non coercere. Omni petentitedato, utique indigenti,

uel tanto magis indigenti, si etiam et abundanti. ne quis ergo

indigeat datorem, imperatam habes in Deuteronomio formam

creatoris: non erit, inquit, in te indigens, uti benedicens

benedicat te dominus deus tuus, datorem

scilicet, qui fecerit non esse indigentem. et plus hic. non

enim petenti iubet dari, sed non sit, inquit, indigens in

te, id est \'cura ultro, ne sit\'. quo magis petenti praeiudicat

dandum, etiam in sequentibus: si autem fuerit indigens

ex fratribus tuis, non auertes cor tuum nec constringes

manum tuam a fratre tuo indigente. aperiens

aperies illi manum, fenus fenerabis illi,

quantum desiderarit. fenus enim nisi petenti dari non

solet. sed de fenore postmodum. nunc, si qui uoluerit argumentari

creatorem quidem fratribus dari iussisse, Christum

uero omnibus petentibus, ut hoc sit nouum atque diuersum,

immo unum erit ex his, per quae lex creatoris erit * in

Christo. non enim aliud Christus in omnes praecepit quam

quod creator in fratres. nam etsi maior est bonitas, quae

operatur in extraneos, sed non prior ea, quae ante debetur in

proximos. quis enim poterit diligere extraneos, ***? quodsi

secundus gradus bonitatis est in extraneos, qui in proximos

primus est, eiusdem erit secundus gradus, cuius et primus,

facilius quam ut eius sit secundus, cuius non extitit primus.

ita creator et secundum naturae ordinem primum in proximos

docuit benignitatem, emissurus eam postea et in extraneos,

et secundum rationem dispositionis suae primo in Iudaeos,

postea et in omne hominum genus. ideoque quamdiu intra

Israhelem erat sacramentum, merito in solos fratres misericordiam

mandabat, at ubi Christo dedit gentes hereditatem

et possessionem terminos terrae et coepit expungi quod dictum

est per Osee: non populus meus populus meus,

et non misericordiam consecuta misericordiam

consecuta, natio scilicet, exinde Christus in omnes legem

paternae benignitatis extendit, neminem excipiens in

miseratione, sicut in uocatione. ita et si quid amplius docuit, hoc

quoque in hereditatem gentium accepit. Et sicut uobis

fieri uultis ab hominibus, ita et uos facite

illis. in isto praecepto utique alia pars eius subauditur: et

sicut uobis fieri non uultis ab hominibus, ita et uos

ne faciatis illis. hoc si nouus deus et ignotus retro et

nondum plane editus praecepit, qui me nulla antehac institutione

formauerit, qua prius scirem, quid deberem mihi uelle

uel nolle atque ita et aliis facere quae et mihi uellem, non

facere quae et mihi nollem, passiuitatem sententiae meae permisit

nec adstrinxit me ad conuenientiam uoluntatis et facti,

ut id aliis faciam, quod mihi uelim, et id nec aliis faciam,

quod mihi nolim. non enim definiit, quid mihi atque aliis

debeam uelle uel nolle, ut ad legem uoluntatis parem factum.

et possum (iam) alii non praestare quod ab alio mihi uelim

praestitum, amorem obsequium solatium praesidium et eiusmodi

bona, proinde et alii facere quod ab alio fieri mihi

nolim, uim iniuriam contumeliam fraudem et eiusmodi mala.

denique hac inconuenientia uoluntatis et facti agunt ethnici

nondum a deo instructi. nam etsi natura bonum et malum a

notum est, non tamen dei disciplina, qua cognita tunc demum

conuenientia uoluntatis et facti ex fide, ut sub metu dei, agitur.

itaque deus Marcionis cum maxime reuelatus, si tamen

reuelatus, non potuit huius praecepti, de quo agitur, tam

strictum et obscurum et caecum adhuc et facilius pro meo s

potius arbitrio interpretandum compendium emittere, cuius

nullam praestruxerat distinctionem. at enim creator meus olim

et ubique praecepit indigentes pauperes et pupillos et uiduas

protegi iuuari refrigerari, sicut et per Esaiam: infringito

panem tuum mendicis, et qui sine tecto sunt in

domum tuam inducito, et nudum si uideris, tegito;

item per Ezechielem de uiro iusto: panem suum dabit

esurienti et nudum conteget. satis ergo iam tunc me

docuit ea facere aliis, quae mihi uelim fieri. proinde denuntians:

non occides, non adulterabis, non furaberis,

non falsum testimonium dices, docuit, ne faciam aliis

quae fieri mihi nolim. et ideo ipsius erit praeceptum in euangelio,

qui illud retro et praestruxit et distinxit et ad arbitrium

disciplinae suae disposuit et merito iam compendio substrinxit,

quoniam et alias recisum sermonem facturus in terris dominus,

id est Christus, praedicabatur.

Section 17

Hic nunc de fenore, cum interponit: et si feneraueritis

a quibus speratis uos recepturos, quae gratia

est uobis? percurre sequentia Ezechielis de eodem uiro iusto:

pecuniam, inquit, suam fenore non dedet et quod

abundauerit non sumet, fenoris scilicet redundantiam,

quod est usura. prius igitur fuit, ut fructum fenoris eradicaret,

quo facilius adsuefaceret hominem ipsi quoque fenori, si forte,

perdendo, cuius fructum didicisset amittere. hanc etenim dicimus

operam legis fuisse procurantis euangelio: quorundam

tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae

nitorem primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis

informabat. nam et supra: et pignus, inquit, reddet

debenti, — utique si non sit soluendo, quia solutori [utique]

pignus restituendum esse utrum homo scriberet? — multo

manifestius in Deuteronomio: non dormies super pignus

eius, redditione reddes illi pallium circa solis

occasum, et dormiet in pallio suo; adhuc clarius supra:

dimittes omne debitum, quod tibi proximus debet,

et fratrem tuum non reposces, quoniam remissio

domini dei tui inuocata est. porro cum debitum dimitti

iubet, utique non exsoluturo, — plus enim esset, si exsoluturo

— cum reposci uetat, quid aliud docet quam: non exsoluturo

feneremus, qui tantum detrimentum fenori indixit? Et

eritis filii dei. nihil impudentius, si ille nos sibi filios

faciet, qui nobis filios facere non permisit auferendo conubium.

quomodo in id nomen adlecturus est suos, quod iam erasit?

filius spadonis esse non possum, maxime qui patrem habeam

eundem, quem et omnia. nam tam pater omnium qui conditor

uniuersitatis quam spado qui nullius substantiae conditor. et

si marem ac feminam non miscuisset creator, et si non uniuersis

quoque animalibus filios concessisset, hoc eram eius

ante paradisum, ante delictum, ante exilium, ante duos unum

denuo factos: filius fui, statim cum me manibus enixus est,

cum de suo halitu mouit. ille nunc me rursus filium nuncupat,

iam non in animam sed in spiritum pariens. quia ipse,

inquit, suauis est aduersus ingratos et malos. euge,

Marcion, satis ingeniose detraxisti illi pluuias et soles, ne

creator uideretur. sed quis iste suauis, qui ne cognitus quidem

usque adhuc? quomodo suauis, a quo nulla beneficia

praecesserant hoc genus suauitatis, qua soles et imbres, qui

(non) fenerauerat non recepturus ab humano genere, ut creator,

qui pro tanta elementorum liberalitate facilius idolis quam

sibi debitum gratiae referentes homines usque adhuc sustinet,

uere suauis etiam spiritalibus commodis: eloquia enim

domini dulciora super mel et fauos? ille igitur et

ingratos suggillauit, qui gratos experiri merebatur, cuius soles

et imbres tu quoque, Marcion, ingratus habuisti. ceterum tuus

non poterat iam queri ingratos, qui nondum parauerat gratos. Misericordiam

quoque praecipiens: estote, inquit, misericordes,

sicut pater uester misertus est uestri. hoc

erit: panem infringito esurienti, et (qui) sine tecto

in domum tuam inducito, et nudum si uideris, tegito,

et: iudicate pupillo et iustificate uiduam. agnosco

ueterem doctrinam eius, qui mauult misericordiam quam sacrificium.

aut si alius nunc misericordiam praecepit, quia et ipse

misericors sit, cur tanto aeuo misericors mihi non fuit? Nolite

iudicare, ne iudicemini; nolite condemnare, necondemnemini;

dimittite et dimittemini; date et dabitur

uobis. mensuram bonam, pressam ac fluentem

dabunt in sinum uestrum. eadem, qua mensi eritis

mensura, remetietur u obis. ut opinor, haec retributionem

pro meritis prouocatam sonant. a quo ergo retributio? si ab

hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem,

et in totum hominibus oboediemus; si a creatore, ut

a iudice et dispunctore meritorum, ergo illi nostrum impellit

obsequium, apud quem constituit retributionem captandam

uel timendam, prout quisque iudicauerit aut condemnauerit

aut dimiserit aut mensus fuerit; si ab ipso, ergo et ille iam

iudicat, quod Marcion negat. eligant itaque Marcionitae, ne

tanti sit de magistri regula excidere, quanti Christum aut

hominibus aut creatori docentem habere. sed caecus caecum

ducit in foueam. Corrigunt aliqui Marcionem. sed non est

discipulus super magistrum. hoc meminisse debuerat

Appelles, Marcionis de discipulo emendator. eximat et de oculo

suo trabem haereticus, tunc in oculo Christiani si quam putat

stipulam reuincat. proinde ut arbor bona non proferat malum

fructum, quia nec ueritas haeresim, nec mala bonum, quia

nec haeresis ueritatem, sic nec Marcion aliquid boni de thesauro

Cerdonis malo protulit nec Appelles de Marcionis. multo enim

haec congruentius in ipsos interpretabimur, quae Christus in

homines allegorizauit, non in duos deos secundum scandalum

Marcionis. Puto me non temere huic usque adhuc lineae insistere,

qua definio nusquam omnino alium deum a Christo reuelatum

— in hoc solo adulterium Marcionis manus stupuisse miror,

nisi quod etiam latrones timent; nullum maleficium nec (sine)

formidine est, quia nec sine conscientia sui —: tamdiu ergo et

Iudaei non alium deum norant quam praeter quem neminem

adhuc norant, nec alium dominum appellabant quam quem

solum norant. si ita est, quis uidebitur dixisse: quid uocatis

(me) \'domine, domine\'? utrumne qui numquam hoc fuerat

uocatus, ut nusquam adhuc editus, an ille, qui semper dominus

habebatur, ut a primordio cognitus, deus scilicet Iudaeorum?

quis item adiecisse potuisset: et non facitis quae

+

dico? utrumne qui cum maxime edocere temptabat an qui

a primordio ad illos et legis et prophetarum eloquia mandauerat?

qui et inobaudientiam illis exprobrare posset etiam,

si numquam alias exprobrasset? porro qui ante Christum:

populus iste me labiis diligit, cor autem eorum

longe absistit a me contionatus est, ueterem utique illis

contumaciam imputabat. alioquin quam absurdum, ut nouus deus,

nouus Christus, nouae tantum quod religionis inluminator contumaces

et inobsequentes pronuntiaret quos non potuisset experiri?

Section 18

Proinde extollenda fide centurionis incredibile, si is

professus est talem se fidem nec in Israhele inuenisse, ad quem

non pertinebat fides Israhelis. sed nec exinde pertinere poterat:

adhuc cruda ut probaretur uel compararetur, ne dixerim

adhuc nulla? (sed cur non licuerit illi alienae fidei exemplo

uti\'? quoniam si ita esset, (dixisset) talem fidem nec in Israhele

umquam fuisse. ceterum dicens talem fidem debuisse (se)

inuenire in Israhele, *** quique ad hoc uenisset, uti eam inueniret,

deus scilicet et Christus Israhelis. quam non suggillasset

nisi exactor et sectator eius, aemulus uero etiam maluisset

eam talem inuentam, ad quam infirmandam et destruendam

magis uenerat, non ad comprobandam. Besuscitauit et mortuum

filium uiduae. non nouum documentum. hoc et prophetae

creatoris ediderant, quanto magis filius? adeo autem in illud

+

usque momenti nullum alium deum Christus intulerat, ut

omnes illic creatori gloriam retulerint dicentes: magnus

prophetes prodiit in nobis, et respexit deus populum

suum. quis deus? utique cuius populus et a quo prophetae.

quodsi illi quidem creatorem glorificabant, Christus

uero et audiens et sciens non corrigebat, et quidem in tanto

documento mortui resuscitati creatorem adhuc orantes, sine

dubio aut non alium circumferebat deum quam quem in suis

beneficiis atque uirtutibus honorari sustinebat, aut quale est,

ut illos tam diu errantes sustiueret, ad hoc ueniens, ut errori

eorum mederetur? Sed (scandalizatur Iohannes auditis uirtutibus

Christi, ut alterius\'. at ego rationem scandali prius expediam,

quo facilius haeretici scandalum explodam. ipso iam

domino uirtutum, sermone et spiritu patris, operante in terris

et praedicante necesse erat portionem spiritus sancti, quae ex

forma prophetici moduli in Iohanne egerat praeparaturam

uiarum dominicarum, abscedere iam ab Iohanne, redactam

scilicet in dominum ut in massalem suam summam. itaque

Iohannes, communis iam homo et unus de turba, scandalizabatur

quidem, sed qua homo, non qua alium Christum sperans

uel intellegens, qui neque (haberet,) unde speraret, ut

nihil noui docentem uel operantem. nemo haesitabit de aliquo,

quem dum scit non esse nec sperat nec intellegit; Iohannes

autem certus erat neminem deum praeter creatorem, uel qua

Iudaeus, (ne dicam) etiam prophetes. plane facilius quis haesitabit :

de eo, quem cum sciat esse, an ipse sit, nesciat. hoc igitur metu

et Iohannes: tu es, inquit, qui uenis, an alium expectamus?

simpliciter inquirens, an ipse uenisset, quem expectabat

[tu es, qui uenis? id est: qui uenturus es; an alium

expectamus? id est: an alius est quem expectamus, si non

tu es quem uenturum expectamus?] sperabat enim, sicut omnes

opinabantur, ex similitudine documentorum potuisse et prophetam

interim missum esse, a quo alius esset, id est maior,

qui uenturus expectabatur, ipse scilicet dominus. atque adeo

hoc erat Iohannis scandalum, quod dubitabat ipsum uenisse

quem expectabant, quem ex praedicatis operationibus agnouisse

debuerat. (aut) ut dominus per easdem operationes agnoscendum

se nuntiauerit Iohanni? quae cum constent praedicata in Christum

creatoris, sicut ad singula ostendimus, satis peruersum,

ut Christum non creatoris per ea renuntiarit intellegendum,

per quae magis Christum creatoris agnosci compellebat. multo

peruersius, si et testimonium Iohanni perhibet non Iohannis

Christus, propheten eum confirmans, immo et supra, ut angelum,

ingerens etiam scriptum super illo: ecce ego mitto angelum

meum ante faciem tuam, qui praeparet uiam

tuam, eleganter ad superiorem sensum scandalizati Iohannis

commemorans prophetiam, ut confirmans praecursorem Iohannem

iam aduenisse extingueret scrupulum interrogationis illius: tu

es, qui uenis, an alium expectamus? praecursore enim

iam functo officium, praeparata uia domini, ipse erat intellegendus,

cui praecursor ministrauerat. maior is quidem omnibus

natis mulierum, sed non ideo subiectus ei, qui minor

fuerit in regno dei, quasi alterius sit dei regnum, in quo

modicus quis maior erit Iohanne, alterius Iohannes, qui omnibus

natis mulierum maior sit. siue enim de quocumque dicit

modico siue de semetipso per humilitatem, quia minor Iohanne

habebatur, omnibus scilicet in solitudinem concurrentibus ad

Iohannem potius quam ad Christum, — quid existis uidere

in solitudinem? — tantundem est: creatori competit et

Iohannem ipsius esse, maiorem natis mulierum, et Christum uel

quem(cum)que modicum, qui maior Iohanne futurus sit in regno

(dei,) — aeque creatoris — et qui sit maior tanto propheta, quia

non fuerit scandalizatus in Christum, quod tunc Iohannem minuit.

Diximus de remissa peccatorum. illius autem peccatricis

feminae argumentum eo pertinebit, ut cum pedes domini osculis

figeret, lacrimis inundaret, crinibus detergeret, unguento perduceret,

solidi corporis ueritatem, non phantasma inane tractauerit,

et ut peccatricis paenitentia secundum creatorem meruerit

ueniam, praeponere solitum sacrificio. sed et si paenitentiae

stimulus ex fide acciderat, per paenitentiam ex fide

iustificata ab eo audiit: fides tua te saluam fecit, qui

per Abacuc pronuntiarat: iustus ex fide sua uiuet.

Section 19

Quod diuites Christo mulieres adhaerebant, quae et de

facultatibus suis ministrabant ei, inter quas et uxor regis procuratoris,

de prophetia est. has enim uocabat per Esaiam:

mulieres diuites, exsurgite et audite uocem meam.

ut discipulas primo, dehinc ut operarias et ministras

ostenderet: filiae in spe, audite sermones (meos.) diei anni

mementote cum labore in spe; cum labore enim prosequebantur

et ob spem ministrabant. Aeque de parabolis

semel sufficiat probatum hoc genus eloquii a creatore promissum.

at nunc illa quoque pronuntiatio eius ad populum: aure

audietis et non audietis dedit Christo frequenter inculcare:

qui habet aures audiat, non quasi ei diuersitate

auditum permitteret Christus, quem ademisset creator, sed

quia comminationem exhortatio sequebatur. [primo: aureaudietis

et non audietis, dehinc: qui habet aures audiat.]

non enim audiebant ultro qui aures habebant, sed ostendebant

aures cordis necessarias, quibus illos audituros negarat creator,

et ideo per Christum adicit: uidete, quomodo audiatis,

id est: ne aure audiatis et non audiatis, non corde scilicet

audientes, sed aure. si dignum sensum pronuntiationi accommodes

pro sensu eius, qui auditui suscitabat, etiam dicendo:

uidete, quomodo audiatis non audituris minabatur. sane

non minatur mitissimus deus, quia nec iudicat nec irascitur.

hoc probat etiam subiacens sensus: ei, qui habet, dabitur,

ab eo autem, qui non habet, etiam quod habere se

putat auferetur ei. quid dabitur? adiectio fidei uel intellectus

uel salus ipsa. quid auferetur? utique quod dabitur. a

quo dabitur auferetur? si a creatore auferetur, ab eo et

dabitur; si a deo Marcionis dabitur, ab eo et auferetur. quoquo

tamen nomine comminatur ablationem, non erit eius dei,

qui nescit comminari, qui non nouit israci. miror autem, cum

lucernam negat abscondi solere qui se tanto saeculo absconderat,

maius et necessarius lumen, cum omnia de occulto in

apertum repromittit qui deum suum usque adhuc obumbrat,

expectans, opinor, nasci Marcionem. Venimus ad constantissimum

argumentum omnium, qui domini natiuitatem in controuersiam

deferunt. \'ipBe/ inquiunt, \'contestatur se non esse natum

dicendo: quae mihi mater et qui mihi fratres\'? ita sem.

per haeretici aut nudas et simplices uoces coniecturis quo uolunt

rapiunt aut rursus condicionales et rationales simplicitatis condicione

dissoluunt, ut hoc in loco. nos contrario dicimus primo

non potuisse illi adnuntiari, quod mater et fratres eius foris

starent quaerentes uidere eum, si nulla illi mater et fratres nulli

fuissent, quos utique norat qui adnuntiarat, uel retro notos uel

tunc ibidem compertos, dum eum uidere desiderant uel dum

ipsi nuntium mandant. ad hanc primam propositionem nostram

solet ex diuerso responderi: (quid enim, si temptandi gratia nuntiatum

est ei\'? sed hoc scriptura non dicit, quae quanto significare

solet ex temptatione quid factum, — ecce legis doctor

adsurrexit temptans eum, et de tributi consultatione: et

accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum —

tanto, ubi non facit temptationis mentionem, non admittit temptationis

interpretationem. et tamen ex abundanti causas temptationis

expostulo, cui rei temptauerint illum per nominationem

matris et fratrum. si, ut scirent, natusne esset an non, quando

de hoc fuit quaestio, quam ex ist temptatione discuterent? quis

autem dubitaret natum quem uideret hominem? quem audisset

filium se hominis professum? quem de conspectu omnis humanae

qualitatis dubitaret deum aut filium dei credere, propheten

facilius existimans, licet magnum aliquem, utique tamen

natum? etiam si in explorationem natiuitatis temptandus fuisset,

quodcumque aliud argumentum temptationi competisset, quam

per earum personarum mentionem, quas potuit etiam natus

non habere. dic mihi, omnibus natis mater aduiuit? omnibus

natis adgenerantur et fratres? non licet patres magis et sorores

habere uel et neminem? sed et census constat actos sub

Augusto tunc in Iudaea per Sentium Saturninum, apud quos

genus eius inquirere potuissent. adeo nullo modo consistit

ratio temptationis istius, et uere mater et fratres eius foris

stabant, et superest dispicere sensum non simpliciter pronuntiantis:

\'quae mihi mater aut fratres\'? quasi ad generis

et natiuitatis negationem, sed [et] ex causae necessitate et condicione

rationali. tam proximas enim personas foris stare, extra..

neis intus defixis ad sermones eius, amplius et auocare eum

a sollemni opere t quaerentes merito indignatus est non tam

negauit quam abdicauit. atque adeo cum praemisiss et: quis mihi

mater et qui mihi fratres? Subiungens: nisi quiaudiunt

uerba mea et faciunt ea, transtulit sanguinis nomina in alios,

quos magis proximos prae fide iudicaret. nemo autem transfert

quid, nisi [ab eo] qui habet id, quod transfert. si ergo matrem et

fratres eos fecit, qui non erant, quomodo negauit eos, qui erant?

ceterum ex boc magis matrem et fratres confitebatur, quod illos

nolebat agnoscere, meritorum scilicet condicione, non ex proximorum

negatione, in semet ipso docens qui patrem aut matrem

aut fratres praeponeret uerbo dei non esse dignum discipulum.

quod alios adoptabat, confirmabat quos ex offensa negauit,

quibus non ut ueriores substituit, sed ut digniores. denique

nihil magnum, si fidem sanguini praeposuit, quem non habebat.

Section 20

Quis autem iste est, qui uentis et mari imperat? (nimirum

nouus - dominator atque possessor elementorum subacti

iam et exclusi creatoris.\' non ita est. sed agnorant substantiae

auctorem suum, quae famulis quoque eius obaudire consuei

uerant. inspice Exodum, Marcion aspice mari rubro, uastiorsuper

omnia stagna Iudaeae, uirgam Moysi imperantem, ut funditus

proscissum et pari utrimque stupore discriminis fixum sicco

populum pede intestino itinere transmitteret, rursusque sub

eiusdem uirgae nutu redeunte natura Aegyptium exercitum undarum

concordia obrueret, in quod opus et austri seruierunt. lege et

t sorte familiae dirimendae in transitu eius Iordanis machaeram

fuisse, cuius impetum atque decursum plane et Iesus docuerat

prophetis transmeantibus stare. (quid ad haec\'? si tuus Christus

est, non erit potentior famulis creatoris. sed his solis

exemplis usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius

expeditionis Christum antecessisset nam cum transfretat,

psalmus expungitur: dominus, inquit, super aquas multas;

cum undas freti discutit, Abacuc adimpletur: dispargens,

inquit, aquas itinere; cum ad minas eius eliditur

mare, Naum quoque absoluitur: comminans, inquit, mari i

et arefaciens illud, utique cum uentis, quibus inquietabatur.

unde uis meum uindicem Christum? de exemplis an

de. prophetis creatoris? Age nunc, qui militarem et armatum

bellatorem praedicari putas, non - figurate nec allegorice, qui

bellum spiritale aduersus spiritales hostes spiritali militia et

spiritalibus armis spiritaliter debellaturus esset, cum inuenis

in uno homine multitudinem daemonum legionem se professam,

utique spiritalem, disce et Christum expugnatorem spiritalium

hostium, spiritaliter armatum et spiritaliter bellicosum intellegendum,

atque ita ipsum esse, qui cum legione quoque

daemonum erat dimicaturus, ut et de hoc bello psalmus possit

uideri pronuntiasse: dominus ualidus, dominus potens

in bello. nam cum ultimo hoste, morte, proeliaturus per tropaeum

crucis triumphauit. cuius autem dei filium Iesum \'legio*

testatus est? sine dubio cuius tormenta et abyssum nouerant

et timebant. nec enim uidentur posse ignorasse adhuc quod

noui et ignoti dei uirtus operaretur in terri, quia uerisimile

non est creatorem ignorasse. si enim alium supra se deum

ignorauerat aliquando, tamen iam infra caelum suum agentem

utique compererat. quod autem dominus comperisset, iam et

uniuersae familiae innotuisse ** in eodem mundo et intra

eundem ambitum caeli, quo peregrina diuinitas, conuersaretur.

in quantum ergo et creator scisset eam et substantiae eius,

si fuisset, in tantum nulla fuit, quia non alium daemones

sciebant quam dei sui Christum. non enim depeterent, ab

alio quod meminissent petendum sibi, a creatore, ueniam scilicet

abyssi creatoris. denique impetrauerunt. quo merito? quia

mentiti erant, quia saeui dei filium eum fecerant? et qualis

erit qui mentitos iuuabat, qui infamantes sustinebat? sed enim

quia mentiti non erant, quia deum abyssi et suum cognouerant,

ita eum se et ipse confirmauit, quem adcognouerunt daemones,

Iesum, iudicis et ultoris dei filium. Ecce aliquid et de illis

pusillitatibus et infirmitatibus creatoris in Christo - ignorantiam

enim et ego adscribere ei uolo; permittite mihi aduersus

haereticum —: tangitur a femina, quae sanguine fluitabat, et

nesciuit a qua. quis me, inquit, tetigit? etiam excusantibus

discipulis perseuerat in ignorantiae uoce: tetigit me aliquis,

idque de argumento adfirmat: sensi enim uirtutem

ex me profectam. quid dicit haereticus? sciebatne personam?

et cur quasi ignorans loquebatur? ut confessionem certe

prouocaret, ut timorem (re)probaret. sic et Adam aliquando

quaesierat (creator) quasi ignorans: Adam ubi e s ? habes et

creatorem cum Christo excusatum et Christum creatori adaequatum.

(sed et hoc, qua aduersarius legis, ut, quia lex a

contactu sanguinantis feminae summouet, idcirco gestierit non

tantum contactum eius admittere, sed etiam sanitatem donare\'.

o deum non natura beneficum, sed aemulatione! at enim, si

fidem mulieris inuenimus ita meruisse, cum dixit: fides tua

te saluam fecit, quis es, ut aemulationem legis interpreteris

in isto facto, quod ipse dominus ex fidei remuneratione editum

ostendit? sed hanc uis mulieris fidem constituere, qua contempserat

legem. et cui credibile, ut mulier nullius adhuc

(noui) dei conscia, nullius adhuc nonae legis initiata, legem

inrumperet eam, cui adhuc tenebatur? qua denique fide inrupit?

in quem deum credens? cui spernens creatorem? certe enim

ei fide tetigit. si ex fide creatoris, quae alium deum ignorabat,

quomodo legem eius inrupit? tam enim inrupit, si inrupit.

quam ex fide creatoris. quomodo autem utrumque conueniet,

ut et inruperit et ei fide eam inruperit, propter quam inrupisse

non debuit? dicam. fides haec fuit primo, qua deum

suum confidebat misericordiam malle quam ipsum sacrificium,

qua eum deum certa erat operari in Christo. qua si eum tetigit,

non ut hominem sanctum nec ut prophetam, quem contaminabilem

pro humana substantia sciret, sed ut ipsum deum, quem

nulla spurcitia pollui posse praesumpserat. itaque non temere

interpretata est sibi legem, ea contaminari significantem, quae

essent contaminabilia, non deum, quem in Christo confidebat.

sed et illud recogitauit, ordinarium et sollemnem menstrui uel

partualis sanguinis fluxum in lege taxari, qui ueniat ex officio

naturae, non ex uitio ualitudinis; ille autem ex uitio ualitudinis

redundabat, cui non modum temporis, sed diuinae misericordiae

auxilium necessarium sciebat, atque ita potest uideri

legem non inrupisse, sed distinxisse. haec erit fides, quae contulerat

etiam intellectum: nisi credideritis, inquit, non

intellegetis. hanc fidem probans Christus eius feminae,

quae solum credebat creatorem, eius fidei se deum respondit.

quam probauit. nec illud omittam, quod, dum tangitur uestimentum

eius, utique corpori, non phantasmati inditum, corpus

quoque demonstrabatur; non quasi iam de hoc retractemus,

sed quia ad praesentem conspirat quaestionem. si enim non

erat ueritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res

uacua, non posset. qui ergo non potest contaminari prae inanitate

substantiae, quomodo uoluisset ut aemulus legis? mentiebatur.

batur, qui non uere polluebatur.

Section 21

Dimittit discipulos, ad praedicandum dei regnum.

numquid uel hic editit, cuius? prohibet eos uictui aut uestitui

quid in uiam ferre. quis hoc mandasset, nisi qui et coruos

alit et flores agri uestit, qui boui quoque terenti libertatem

oris ad ueniam pabuli ex opere summouendi ante praecepit, quia

dignus operarius mercede sua? haec Marcion deleat, dum sensui

salua sint. at cum iubet puluerem excutere de pedibus in eos,

a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat

fieri. nemo testatur quod non iudicio destinatur: inhumanitatem

qui in testationem redigi iubet iudicem comminatur.

nullum deum nouum a Christo probatum illa etiam opinio

omnium declarauit, qua Christum Iesum alii Iohannem alii

Heliam alii unum aliquem ex ueteribus prophetis Herodi adse-\'

uerabant. ex quibus quicumque fuisset, non utique hoc esset

suscitatus, ut alium deum post resurrectiouem praedicaret. Pascit

populum in solitudine, de pristino scilicet more. aut si

non eadem est maiestas, ergo iam minor est creatore, qui

non uno die, sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis

panis et piscis, sed de manna caelesti, nec quinque circiter,

sed sexcenta milia hominum protelauit. adeo autem

ea<dem>) fuit maiestas, ut et pabuli exiguitatem non tantum

sufficere, uerum etiam exuberare de pristino uoluerit exemplo.

sic enim et in tempore famis sub Helia uiduae Sareptensis

modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione per

totum famis tempus redundauerant. habes tertiam Basiliarum.

si et quartam reuoluas, inuenies totum hunc ordinem Christi

circa illum dei hominem, qui oblatos sibi decem ordiacios

panes cum populo distribui iussisset et minister eius proinde

comparata multitudine et pabuli mediocritate respondisset: quid

ergo?hoc dem in(con)spectu centum[milibus]hominum?

da inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit dominus:

manducabunt et relinquent reliquias secundum

dictum domini. o Chritum et in nouis ueterem! Haec

itaque qui uiderat Petrus et cum pristinis compararat et non

tantum retro facta sed et in futurum iam tunc prophetantia

recognouerat, interroganti domino, quisnam illis uideretur,

cum pro omnibus responderet: tu es Christus, non potest

non eum sensisse Christum, [nisi] quem nouerat in scripturis.

quem iam recensebat in factis. hoc et ipse confirmat usque

adhuc patiens, immo et silentium indicens. si enim Petrus

quidem non poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille

autem praecepit, ne cui hoc dicerent, utique id noluit prouulgari,

quod Petrus senserat. \'immo\', inquis, \'quia non recte senserat,

noluit mendacium disseminari'*. sed aliam silentii causam

edixit, quia oporteret filium hominis multa pati et reprobari

a presbyteris et scribis et sacerdotibus et interfici et post

tertium diem resurgere. qua cum praedicata sunt et ipsa in

Christum creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque

ipsum se ostendit esse, in quem praedicabantur. certe et si

non essent praedicata, eam causam indicti silentii protulit,

quae non Petri errorem demonstraret: obeundarum passionum

necessitatem. Qui u oluerit, inquit, animam suam saluam

facere perdet illam, et qui perdiderit eam propter

me saluam faciet eam. certe filius hominis hanc sententiam

emisit. perspice igitur et tu cum rege Babylonio fornacem

eius ardentem et inuenies illic tamquam filium hominis — nondum

enim uere erat, nondum scilicet natus ex homine — iam

tunc istos exitus constituentem. saluas facit animas trium

fratrum, qui eas pro deo perdere conspirauerant, Chaldaeorum

uero perdidit, quas illi per idolatriam saluas facere maluerant.

quae est ista noua doctrina, cuius uetera documenta

sunt? quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum

quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt: uide, inquit

Esaias, quomodo periit iustus, et nemo excipit corde,

et uiri iusti auferuntur, et nemo considerat. quando

magis hoc fit quam in persecutione? *** sanctorum eius,

utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa

insignis et pro fide militaris, in qua qui animam suam propter

deum perdit seruat illam. ut et hic tamen iudicem adcognoscas,

qui malum animae lucrum perditione eius et bonum

animae detrimentum salute eius remuneraturus sit, et zeloten

deum mihi exhibet, malum malo reddentem: qui confusus,

inquit, mei fuerit, et ego confundar eius, *** quando

nec confusionis materia conueniat nisi meo Christo, cuius ordo

magis pudendus, ut etiam haereticorum conuiciis pateat, omnem

natuitatis et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis

indignitatem, quanta amaritudine possunt, perorantibus. ceterum

quomodo ille erit obnoxius confusionis, qui eam non capit?

non uulua, licet uirginis tamen feminae, ** coagulatus, et si

non ex semine, tamen lege. substantiae corporalis ex sanguine et

humore, non caro habitus ante formam, non pecus dictus post

figuram, non decem mensium cruciatu deliberatus, non subita

dolorum concussione cum tanti temporis caeno per corporis

cloacam effusus ad terram, nec statim lucem lacrimis auspicatus

ex primo retinaculi sui uulnere, nec multum ablutus, nec sale ac

melle medicatus, nec pannis iam sepulturae inuolucrum initiatus,

nec exinde per inmunditias inter sinus uolutatus, molestus uberibus,

diu infans, uix puer, tarde homo, sed de caelo expositus,

semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et uirtus et

deus tantum; ceterum, (at) non uerus, qui non uidebatur, ita nec

de crucis maledicto erubescendus, cuius carebat ueritate carens

corpore. non poterat itaque dixisse: qui mei confusus fuerit.

noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus a patre modico

citra angelos, uermis et non homo, ignominia hominis

et nullificamen populi, quatenus ita uoluit, ut

liuore eius sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. et

merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine

sua, non aliena, [tunc] ut, quoniam homo (non) erubuerat lapidem

et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo

pro impudentia idolatriae satis deo faceret per impudentiam

fidei. quid horum Christo tuo competit, Marcion, ad meritum

confusionis? plane pudere te debet, quod illum ipse finxisti.

Section 22

Iam et hoc uel maxime erubescere debuisti, quod illum

cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris quorum

destructor aduenerat. hoc scilicet intellegi uoluit uox illa de

caelo: hic est filius meus dilectus, hunc audite, id

est non Moysen iam et Heliam. ergo sufficiebat uox sola sine

ostentatione Moysei et Heliae. definiendo enim, quem audirent,

quoscumque alios uetuisset audiri. aut numquid Esaiam et

Hieremiam ceterosque, quos non ostendit, permisit audiri, si

uetuit quos ostendit? nunc et si praesentia illorum fuit necessaria,

non utique in conloquio ostenderentur, quod familiaritatiindicium

est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et

gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis

argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis

erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi,

qui uoces et litteras ipsas eorum ab euangelio suo erat separaturus.

sicin alienos demonstrat illos, dum secum habet? sic

relinquendos decet quos sibi iungit? sic destruit quos de radiis

suis exstruit? quid faceret Christus ipsorum? credo, secundum

peruersitatem tales eos reuelasset, quales Christus Marcionis

debuisset, aut quoscumque alios secum <ostendisset) quam

prophetas suos. sed quid tam Christi creatoris quam secum

ostendere praedicatores suos? cum illis uideri, quibus in reuelationibus

erat uisus? cum illis loqui, qui eum fuerant locuti?

cum eis gloriam suam communicare, a quibus dominus gloriae

nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter populi

informator aliquando alter reformator quandoque, alter initiator

ueteris testamenti alter consummator noui. igitur et Petrus,

meritum contubernium Christi sui agnoscens, (in) indiuiduitatem

eius suggerit consilium: bonum est hic nos esse, - bonum

plane, ubi Moyses scilicet et Helias — et faciamus hic

tria tabernacula, unum tibi et Moysi unum et He-

liaeunum. (sed nesciens, quid diceret.\' quomodo nesciens?

utrumne simplici errore an ratione, qua defendimus in causa

nouae prophetiae gratiae exstasin, id est amentiam, conuenire?

in spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam dei

conspicit uel cum per ipsum deus loquitur, necesse est excidat

sensu, obumbratus scilicet uirtute diuina. de quo cum inter

nos et psychicos quaestio est, interim facile est amentiam

Petri probare. quomodo enim Moysen et Heliam cognouisset,

[nisi in spiritu?] - nec enim imagines eorum uel statuas populus

habuit. nec similitudines, lege prohibente - nisi quia in spiritu

uiderat? et ita quod dixit, scilicet in spiritu non in sensu constitutus,

scire non poterat. ceterum, si sic nesciit quasi errans, eo

quod putaret illorum esse Christum, ergo iam constat et supra

Petrum interrogatum a Christo, quem se existimarent, ut de

creatoris dixisse: tu es Christus, quia, si tunc alterius dei

illum cognouisset, hic quoque non errasset. quodsi ideo et hic

errauit quia et supra, ergo certus es in illum diem quoque

nullam nouam diuinitatem a Christo reuelatam et usque adhuc

non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi reuelante,

et tamdiu non alterius deputandum Christum quam

creatoris, cuius omnem et hic ordinem expressit. tres de discentibus

arbitros futurae uisionis et uocis adsumit. et hoc

creatoris est: in tribus, inquit, testibus stabit omne

uerbum. in montem secedit. agnosco formam loci. nam et

pristinum populum apud montem et uisione et uoce sua

creator initiarat. oportebat in eo suggestu consignari nouum

testamentum, in quo conscriptum uetus fuerat, sub eodem etiam

ambitu nubis, quem nemo dubitabit de aere creatoris conglobatum,

— nisi (si) et nubes suas ille deduxerat — quia et

ipse per caelum creatoris uiam ruperat. aut proinde et nubilo

creatoris precario usus est? itaque nec nunc muta nubes fuit,

sed uox solita de caelo et patris nonum testimonium super

filio, ad quem in secundo psalmo: filius meus es tu, ego

hodie genui te, de quo et per Esaiam: quis deum

metuens? audiat uocem filii eius. itaque iam repraesentans

eum - hic est filius 1 meus me U B - utique subaudit: quem

l\'epromisi. si enim repromisit aliquando et postea dicit: hic

est, eius est exhibentis uoce uti in demonstratione promissi,

qui aliquando promisit, non eius, cui possit responderi: 'ipse

enim tu quis es qui dicas: hic est filius meus, de quo

non magis praemisisti quam te ipsum, quod prius eras, reuelasti\'?

hunc igitur audite! quem? (nisi quem) ab initio edixerat

audiendum in nomine prophetae quoniam et prophetes existimari

habebat a populo: prophetam, inquit Moyses, suscitabit

nobis deus ex filiis uestris, secundum carnalem

scilicet censum, tamquam me audietis illum. omnis

autem qui illum non audierit, exterminabitur

anima eius de populo suo. sic et Esaias: quis in uobis

metuens (deum?) exaudiat uocem filii eius, quam et

ipse pater commendaturus erat: sistens enim, inquit, uerba

filii sui, dicendo scilicet: hic est filius meus dilectus,

hunc audite. itaque et si facta translatio sit auditionis a

Moyse et Helia in Christum, sed non ut ab alio deo nec ad

alium Christum, sed a creatore in Christum eius, secundum

decessionem ueteris et successionem noui testamenti: non

legatus, inquit Esaias, nec nuntius, sed ipse deus

saluos eos faciet, ipse iam praedicans et implens legem et

prophetas. traditit igitur pater filio discipulos nouos, ostensis

prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogatiua atque

ita dimissis, quasi iam et officio et honore dispunctis, ut hoc

ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam

claritatis Christi cum Moyse et Helia. totum autem habitum

uisionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi spiritus ex

persona interdum apostolorum: domine, audiui auditum

tuum et extimui - quem magis quam uocis caelestis illius:

hic est filius meus dilectus, hunc audite? — consideraui

operam tuam (et) excidi mente - quando magis quam cum

uisa claritate eius nesciit quid diceret Petrus? — in medio

duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliae, de

quibus et Zacharias uidit in figura duarum olearum et duorum

ramulorum oleae. nam hi sunt, de quibus dictum est illi:

duo filii opimitatis adsistunt domino uniuersae terrae.

et rursus idem Abacuc: operuit caelos uirtus, utique nubilo

illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam uestitus

eius refulsit. et si commemoremur promissionis Moysi, hic

inuenietur expuncta. cum enim desiderasset conspectum domini

Moyses dicens: si ergo inueni gratiam coram te, manifesta

mihi te, ut cognoscenter uideam te, eum conspectum

desiderans, in quo hominem esset acturus, quod propheta

sciebat, — ceterum dei faciem, iam audierat, nemo homo

uidebit et uiuet - et hunc, inquit, sermonem, quem

dixisti, faciam tibi. et rursus Moyses: ostende mihi

gloriam tuam. et dominus similiter de futuro: ego praecedam

gloria mea, et reliqua. et in nouissimo: et tunc

uidebis posteriora mea, non lumbos nec suras, sed quam

desiderauerat gloriam in posterioribus temporibus reuelandam,

in qua facie ad faciem uisibilem se ei repromiserat, etiam ad

Aaronem dicens: et si fuerit prophetes in nobis, in

uisione cognoscar illi et in uisione loquar ad eum,

non quomodo ad Moysen; os ad os loquar ad eum, in

specie — utique hominis, quam erat gestaturus — non in

aenigmate. nam et si Marcion noluit eum conloquentem

domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os stabat et

faciem ad faciem, — cum illo, inquit, non \'extra illum\' — in

gloria ipsius, nedum in conspectu. de qua gloria non aliter

- inlustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde

tunc oculos percutiens filiorum Israhelis, quemadmodum et

nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum aduersus

se facere non uidit.

Section 23

Suscipio in me personam Israhelis. stet Christus Marcionis

et exclamet: o genitura incredula, quousque ero

apud uos? quousque sustinebo uos? statim a me audire

debebit: \'quisquis es, o oeconome, prius ede, qui sis et a

quo uenias et quod in nobis tibi ius? usque adhuc creatoris

est totum apud te. plane, si ab illo uenis et illi agis, admittimus

increpationem. si uero ab alio, dicas uelim: quid nobis

umquam de tuo commisisti, quod credere debuissemus, ut

exprobres incredulitatem qui nec te ipsum aliquando nobis

reuelasti? quam olim apud nos agere coepisti, ut tempus

queraris? in quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes? asinus

de Aesopi puteo modo uenis et iam exclamas*. [suscipio adhuc

et personam discipulorum, in quos insiliit: o natio incredula,

quamdiu ero uobiscum, quamdiu uos sustinebo? hanc

eruptionem eius utique hoc modo iustissime repercuterem:

quisquis es, o oeconome, prius ede, qui sis, a quo uenias,

quod tibi ius sit in nobis? usque adhuc, puto, creatoris es,

et ideo secuti sumus, recognoscentes omnia illius in te. quodsi

ab illo uenis, admittimus increpationem. si uero alii agis, oro

te, dicas: quid nobis aliquando (commisisti,) dumtaxat de tuo,

quod iam credidisse debuissemus, ut exprobres incredulitatem,

qui nec auctorem tuum usque adhuc edis? quam olim autem

apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponas? in quibus

autem nos sustinuisti, ut et patientiam iactes? asinus de

Aesopi puteo modo huc apparuit et iam exclamat.] quis non

ita iniustitiam increpationis retudisset, si eius eum credidisset,

qui nondum queri debuisset? nisi quod nec ille eos insilisset,

si non olim apud illos in lege, in prophetis, in uirtutibus et

beneficiis deuersatus incredulos semper fuisset expertus. Sed

\'ecce Christus diligit paruulos, tales docens esse debere qui

semper maiores uelint esse, creator autem ursos pueris inmisit,

ulciscens Heliseum propheten conuicia ab eis passum\'. satis

impudens antithesis, cum tam diuersa committit, paruulos et

pueros, innocentem adhuc aetatem et iudicii iam capacem,

quae conuiciari poterat, ne dicam blasphemare. qua ergo iustus

deus, nec pueris impiis parsit, exigens maiori aetati honorem,

et utique magis a minore; qua uero bonus, adeo diligit paruulos,

ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus protegentibus

partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. ita et

haec adfectio Christi cum creatoris est. iam nunc deus Marcionis,

qui conubium aduersatur, quomodo uideri potest paruulorum

dilector, quorum tota causa conubium est? qui semen

odit, fructum quoque exsecretur necesse est. ne ille saeuior

habendus Aegyptio rege. nam Pharao educari non sinebat

infantes, iste nec nasci, auferens uitam illis etiam decem mensium

in utero. at enim quanto credibilius, ut eius deputetur

adfectio in paruulos, qui benedicendo conubium in propagationem

generis humani ipsum quoque fructum conubii benedicendum

promisit, qui de infantia primus! \'Repraesentat

creator ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta\'.

agnosco iudicis seueritatem, e contrario Christi (lenitatem increpantis)

eandem animaduersionem destinantes discipulos

super illum uiculum Samaritarum: agnoscat et haereticus ab

eodem seuerissimo iudice promitti hanc Christi lenitatem: non

contendet, inquit, nec (clamabit nec) uox eius in platea

audietur: harundinem quassatam non comminuet et

linum fumigans non extinguet. talis utique multo magis

homines non erat crematurus. nam et tunc ad Heliam: non

in igni, inquit, dominus, sed in spiritu miti. At enim

humanissimus dominus cur recusat eum, qui se tam indiuiduum

illi comitem offert? si quia superbe uel ex hypocrisi dixerat:

sequar te quocumque ieris, ergo aut superbiam aut hypocrisin

recusandam iudicando iudicem gessit. et utique damnauit

quem recusauit, non consecuturum scilicet salutem. nam sicut

ad salutem uocat quem non recusat uel etiam quem ultro

uocat, ita in perditionem damnat quem recusat illi autem

causato patris sepulturam cum respondet: sine mortui sepeliant

mortuos suos, tu autem uade et adnuntia regnum

dei, utramque legem creatoris manifeste confirmauit: et de

sacerdotio in Leuitico, prohibentem sacerdotes supremis etiam

parentum interesse — super omnem, inquit, animam

defunctam sacerdos non introibit, et super patrem

suum (at super matrem suam) non contaminabitur —,

et de deuotione in Arithmis; nam et illi, qui se deo uouerit,

inter cetera iubet, ne super ullam animam introeat defunctam,

ne super patris quidem aut matris aut fratris. puto autem,

et deuotioni et sacerdotio destinabat quem praedicando regno

dei imbuerat. aut si non ita est, satis impius pronuntiandus

qui nulla ratione legis intercedente sepulturas parentum despici

a filiis imperabat. cum uero et tertium illum prius suis

ualedicere parantem prohibet retro respectare, sectam creatoris

exequitur: hoc et ille noluerat fecisse quos ex Sodomis liberarat.

Section 24

Adlegit et alios septuaginta apostolos super duodecim.

quo enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et

septuaginta secundum totidem arbusta palmarum? Antithesis

plurimum causarum diuersitas fecit, non potestatum. sed qui

diuersitatem causarum non respexit, facile eam potestatum

existimauit. \'profectionem filiorum Israhelis creator etiam illis

spoliis aureorum et argenteorum uasculorum et uestium praeter

oneribus consparsionum offarcinatam educit ex Aegypto, Christus

autem nec uirgam discipulis in uiam ferre praescripsit').

illi enim in solitudinem promouebantur, hi autem in ciuitates

mittebantur. considera causarum offerentiam, et intelleges

unam et eandem potestatem, quae secundum penuriam et

copiam expeditionem suorum disposuit, proinde per ciuitates

abundaturam circumcidens, sicut et egituram per solitudinem

struxerat. etiam calciamenta portare uetuit illos. ipse enim

erat, sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta

detriuerat. neminem, inquit, in uia salutaueritis.

o Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque

accepit! Heliseus, cum Gezin puerum suum mitteret in uiam

ad filium Sunamitidis resuscitandum de morte, puto, sic ei

praecepit: accinge lumbos tuos et sume bacillum meum

in manum et uade: quemcumque conueneris in uia,

ne benedixeris eum, id est ne salutaueris, et qui te benedixerit,

ne responderis ei, id est ne resalutaueris. quae

est enim inter uias benedictio nisi ex occursu mutua salutatio?

sic et domini istud: in quam introissent domum, pacem ei dicere(ut,

de) exemplo eodem est. mandauit enim et hoc Heliseus:

cum introisset ad Sunamitin, diceret ei: pax uiro tuo, pax

filio tuo. haec erunt nostrae potius antithesis, quae comparant,

non quae separant Christum. dignus autem operarius

mercede sua quis magis pronuntiarit quam deus iudex?

quia et hoc ipsum iudicare est, dignum facere mercede operarium.

nulla retributio non ex iudicatione constitit. iam nunc

et hic lex consignatur creatoris, etiam boues operantes dignos

operarios mercede iudicantis: boui, inquit, terenti os non

colligabis. quis tam praestans in homines nisi qui et in

pecudes? quodsi et Christus dignos mercede pronuntiat operarios,

excusauit praeceptum illud creatoris de uasis aureis et

argenteis Aegyptiorum auferendis. qui enim uillas et urbes

operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non

ad fraudem sunt instincti, sed ad mercedis compensationem,

quam alias a dominatoribus exigere non poterant. Regnum dei

neque nouum neque inauditum sic quoque confirmauit, dum

illud iubet adnuntiari adpropinquasse. quod enim longe fuerit

aliquando, id potest dici adpropinquasse. si autem numquam

retro fuisset, antequam adpropinquasset, nec dici potuisset

adpropinquasse, quod numquam longe fuisset. omne quod nouum

et incognitum est, subitum est. omne quod subitum est, cum

adnuntiatur, tunc primum speciem inducens tunc primum

accipit tempus. ceterum nec retro tardasse potuerit, quamdiu

non adnuntiabatur, nec, ex quo adnuntiari coeperit, adpropinquasse.

etiam adicit, ut eis, qui illos non recepissent,

dicerent: scitote tamen adpropinquasse regnum dei. si

hoc non et comminationis gratia mandat, uanissime mandat.

quid enim ad illos, si adpropinquaret regnum, nisi quia cum

iudicio adpropinquat? in salutem scilicet eorum, qui adnuntiationem

eius recepissent, ***. quo modo, si comminatio non

potest sine executione, habes deum executorem in comminatore

et iudicem in utroque. sic et puluerem iubet excuti in illos,

in testificationem eieratae etiam terrae eorum, nedum

communicationis reliquae. si enim inhumanitas et inhospitalitas

nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit testificationem,

minas utique portendentem ? porro cum etiam

creator in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas prohibeat

recipi in ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane

et inhospitaliter copiis defraudassent, ergo in Christum inde

manasse constabit communicationis interdictum, ubi habet

formam. qui uos spernet, me spernet. hoc et Moysi creator:

non te contempserunt, sed me. tam enim apostolus Moyses

quam et apostoli prophetae. aequanda erat auctoritas utriusque

officii ab uno eodemque domino apostolorum et prophetarum.

Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et .

scorpios? utrumne omnium animalium dominus an nec unius

lacertae deus? sed bene, quod creator hanc potestatem etiam

paruulis pueris per Esaiam repromisit, conicere manum in

cauernam aspidum et in cubile natorum aspidum nec omnino

laedi. et utique scimus — salua simplicitate scripturae, nam

nec et ipsae bestiae nocere poterunt, ubi fides fuerit — figurate

scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum

ipse quoque princeps in serpentis et draconis et eminentissimae

cuiusque bestiae nomine deputetur penes creatorem, largitum

hanc potestatem priori Christo suo, sicut nonagesimus psalmus

ad eum: super aspidem et basiliscum incedes et conculcabis

leonem et draconem, sicut etiam Esaias: illa

die superducet dominus deus machaeram sanctam,

magnam et fortem, Christum scilicet suum, in draconem

illum, colubrum magnum et tortuosum, et interficiet

eum illa die. sed et cum idem: uia munda et uia sancta

uocabitur et non transibit illic inmundum nec erit

illic uia inmunda; qui autem dispersi erunt uadent

in ea et non errabunt, et non erit iam illic leo nec ex

bestiis pessimis quicquam ascendet in eam nec inuenietur

illic, cum \'uiam\' fidem demonstret, per quam ad deum

perueniemus, iam tunc eidem uiae, id est fidei, hanc euacuationem

et subiectionem bestiarum pollicetur. denique et tempora

promissionis congruere inuenias, si quae antecedunt legas:

inualescite, manus dimissae et genua resoluta: tunc

patefient oculi caecorum et aures exaudient surdorum;

tunc saliet claudus ut ceruus et clara erit lingua

mutorum. igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc

et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet, qui

hanc potestatem, ut et aliis praestaret, prior acceperat a patre

et secundum ordinem praedicationis exhibuit.

Section 25

Quis dominus caeli inuocabitur, qui non prius factor

ostenditur? gratias enim, inquit, ago et confiteor, domine

caeli, quod ea, quae erant abscondita sapientibus et

prudentibus, reuelaueris paruulis. quae ista? et cuius?

et a quo abscondita? et a quo reuelata? si a deo Marcionis

abscondita et reuelata, qui omnino nihil praemiserat, in quo

aliquid absconditum esse potuisset, non prophetias, non parabolas,

non uisiones, non ulla rerum aut uerborum aut nominum

argumenta per allegorias et figuras uel aenigmatum nebulas

obumbrata? sed \'ipsam magnitudinem sui absconderat, quam

cum maxime per Christum reuelabat\'. satis inique. quid enim

deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis

deus, ad quem cognoscendum non suffecerat sapientia atque

prudentia illorum, nulla uia data ab ipso per aliquam operum

praedicationem uel uestigia, per quae sapientes atque prudentes

. deducerentur? quamquam et si in aliquo deliquissent erga

deum ignotum pone, nunc notum, non tamen zeloten eum

experiri debuissent, qui dissimilis creatoris inducitur. igitur si

nec materias praemiserat, in quibus aliquid occultasset, nec

reos habuerat, a quibus occultasset, nec debuerat occultasse,

etiam si habuisset, iam nec reuelator ipse erit, qui absconditor

non fuit, — ita nec dominus caeli nec pater Christi —

sed ille, in quem competunt omnia. nam et abscondit praemisso

obscuritatis propheticae instrumento, cuius intellectum

fides mereretur — nisi enim credideritis, non intellegetis

— et reos habuit sapientes atque prudentes ex ipsis\'

operibus tot ac tantis intellegibilem deum non requirentes

uel perperam in illum philosophantes et ingenia haereticis

sumministrantes, et nouissime zelotes est. denique olim hoc

per Esaiam contionabatur, quod Christus gratulatur: perdam

sapientiam sapientium et prudentiam prudentium

celabo, sicut et alibi tam abscondisse (se) quam reuelaturum

esse significat: et dabo illis thesauros absconditos, inuisibiles

aperiam illis, et rursus: quis alius disiciet.

signa uentriloquorum et diuinationes ex corde,

auertens in posteriora sapientes et cogitationes

eorum infatuans? si autem et Christum suum inluminatorem

nationum designauit: posui te in lucem nationum, quas

interpretamur in nomine paruulorum, sensu scilicet retro

paruulos et imprudentia infantes, iam uero et humilitate fidei

pusillas, facilius utique credemus eundem etiam paruulis reuelasse

per Christum, qui et retro absconderit et per Christum

reuelationem repromiserit. aut si deus Marcionis ea, quae a

creatore abscondita retro fuerant, patefecit, ergo iam creatori

negotium gessit, res eius edisserens. sed (in destructionem,\'

inquis, (uti traduceret eas.\' ergo illis traduxisse debuerat, quibus

creator abscondidit, sapientibus et prudentibus. si enim benignitate

faciebat, illis erat adgnitio praestanda, quibus fuerat

negata, non paruulis, quibus nihil creator inuiderat. et tamen

usque adhuc, puto, probamus extructionem potius legis et

prophetarum inueniri in Christo quam destructionem. Omnia

sibi tradita dicit a patre. credas, si creatoris est Christus,

cuius omnia, et quia non minori se tradidit omnia filio creator

quae per eum condidit, per sermonem suum scilicet. ceterum

si oeconomus ille, quae sunt (omnia), quae illi a patre sunt

tradita? quae sunt creatoris? ergo bona sunt quae pater filio

tradidit, et bonus iam creator, cuius \'omnia\' bona sunt, et ille

iam non bonus, qui in aliena bona inuasit, ut filio traderet,

docens alieno abstinere. certe mendicissimus qui nec filium

unde ditaret habuit nisi de alieno. aut si nihil de creatoris

traditum est ei a patre, [et quomodo hominem creatoris sibi

uindicat? aut si solus homo ei traditus est, \'omnia\' homo non

est. scriptura autem (omnium) edicit traditionem filio factam.

sed et si (omnia) ad hominum genera, id est ad omnes nationes,

interpretaberis, et has filio tradidisse creatoris est: dabo tibi

gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos

terrae. aut si habebat et ipse aliqua sua (omnia), quae

filio traderet pariter cum homine creatoris, ostende unum aliquod

ex (omnibus) in fidem, in exemplum, ne tam merito non credam

eius esse \'omnia\', cuius nihil uideo, quam merito credam etiam

quae non uideo eius esse, cuius sunt uniuersa, quae uideo.

sed \'nemo scit, qui sit pater, nisi filius, et qui sit

filius, nisi pater, [nemo enim scit patrem nisi filius et

filium nisi pater] et cuicumque filius reuelauerit, atque

ita Christus ignotum deum praedicauit\'. hinc enim et alii

haeretici fulciuntur, opponentes creatorem omnibus notum, et

Israheli secundum familiaritatem et nationibus secundum

naturam. et quomodo ipse testatur nec Israheli cognitum se

— Israhel autem me non cognouit et populus me

non intellexit — nec nationibus? ecce enim nec de nationibus,

inquit, nemo. propter quod et illas stillicidium situlae

deputauit et Sionem tamquam speculam in uinea derelictam.

uide ergo, an confirmatio sit propheticae uocis exprobrantis.

ignorantiam in deum humanam, quae fuerit ad filium usque.

nam et ideo subtexuit ab eo cognosci patrem, cui filius reuelauerit,

quoniam ipse erat, qui positus a patre in lumen

nationum adnuntiabatur, utique de deo inluminandarum, etiam

Israhelis, utique per agnitionem dei pleniorem. - ita non proficient

argumenta in fidem dei alterius, quae creatori competere

possunt, quia quae non competent creatori, haec poterunt in

fidem proficere dei alterius. Si et sequentia inspicias: beati

oculi, qui uident quae uidetis: dico enim uobis, quia

prophetae non uiderunt quae uos uidetis, de superiore\'

sensu descendunt adeo: neminem, ut decuit, deum cognouisse,

quando nec prophetae uidissent quae sub Christo uidebantur.I,

nam si non meus esset Christus, nec prophetarum hoc in loco

mentionem conlocasset. quid enim mirum, si non uiderant res

dei ignoti et tanto post aeuo reuelati, si non erant consecuti

repraesentationem eorum, quae numquam praedicarant? quae

autem fuisset felicitas eorum, qui tunc uidebant, [quae alii

merito uidisse non poterant] nisi quoniam qui poterant uidisse

qui(dem) dei sui res, quas etiam praedicauerant, non

tamen uiderant? haec enim felicitas erit illorum, quia uidebant

quae alii tantum praedicauerant. denique ostendemus et iam

ostendimus, ea uisa in Christo, quae fuerant praedicata, abscondita

tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus

atque prudentibus saeculi. In euangelio ueritatis legis doctor

dominum adgressus: quid faciens, inquit, uitam aeternam

consequar? in haeretico \'uita* solummodo posita est, sine

\'aeternae\' mentione, ut doctor de ea uita uideatur consuluisse,

quae in lege promittitur a creatore longaeua, et dominus ideo

illi secundum legem responsum dedisse: diliges dominum

deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et

totis uiribus tuis, quoniam de legis uita sciscitabatur.

sed sciebat utique legis doctor, quo pacto uitam legalem consequi

posset, ut non de ea interrogasset, cuius regulas etiam

docebat. sed quia et mortui iam suscitabantur a Christo, et

suscitatus ad spem aeternae uitae per exempla recidiuae **

ne plus aliquid obseruationis exigeret sublimior spes, idcirco

+

consuluit de aeternae uitae consecutione. itaque dominus, ut

nec ipse alius nec aliud nouum inferens praeceptum, quam

quod principaliter ad omnem salutem et utramque uitam facit,

ipsum caput ei legis opponit, omnifariam diligendi dominum

deum suum. denique si de uita longaeua et ille consuluit et

Christus respondit, quae sit penes creatorem, non de aeterna,

quae sit penes Marcionis deum, quomodo consequetur aeternam?

non utique eodem modo, quo et longaeuam. pro

differentia enim mercedum operarum quoque credenda distantia

est. ergo non ex dilectione dei sui consequentur uitam

aeternam Marcionitae, sicut longaeuam dilector creatoris. sed

quale est, ut non magis diligendus sit qui aeternam polli- cetur,

si diligendus est qui longaeuam repromittit? ergo

eiusdem erit utraque uita, cum eadem est utrique uitae

captandae disciplina, — quod creator docet, idem Christo opus

est, diligi ut praestet, — interueniente et hic illa praescriptione,

qua facilius apud eum debeant credi maiora, apud quem minora

praecedunt, quam apud eum, cui nullam de maioribus fidem

aliqua minora praeparauerunt. uiderit nunc, si (aeternam) nostri

addiderunt: hoc mihi. satis est, quod Christus, ille aeternae.

non longae(uae) uitae inuitator, de longaeua consultus, quam

destruebat, non (ad) aeternam potius exhortatus est hominem,

quam inferebat. quid, oro te, fecisset Christus creatoris, si creatori

diligendo aedificauerat hominem qui non erat creatoris?

credo, negasset diligendum creatorem.

Section 26

Cum in quodam loco orasset ad patrem illum superiorem,

- satis impudentibus et temerariis oculis suspiciens ad

caelum creatoris, a quo tam aspero et saeuo et grandine et

fulmine potuisset elidi, sicut et (ad) Hierusalem suffigi ab eo

potuit - adgressus eum ex discipulis quidam: domine, inquit,

doce nos orare, sicut et Iohannes discipulos suos

docuit, scilicet (quia alium deum aliter existimaret orandum\'.

hoc qui praesumpserit, prius est, probet alium deum editum

a Christo. nemo enim ante uoluisset orare nosse, quam didicisset

quem oraret. igitur si didicerat, proba. si nusquam

usque adhuc probas, scito illum in creatorem formam orationis

postulasse, in quem etiam discipuli Iohannis orabant sed quia

et Iohannes nouum aliquem ordinem orationis induxerat, ideo

hoc et a Christo discipulus eius expostulandum non inmerito

praesumpserat, ut et illi de proprio magistri sui instituto non

alium, sed aliter deum orarent. proinde nec Christus ante

orationis notitiam discipulo contulisset quam dei ipsius. ita

et ipse in eum docuit orationem, quem discipulus usque adhuc

nouerat. denique sensus orationis, quem deum sapiant, recognosce.

cui dicam \'pater\'? ei, qui me omnino non fecit, a quo

originem non traho, an ei, qui me faciundo et instruendo

generauit? a quo spiritum sanctum postulem? a quo nec

mundialis spiritus praestatur an a quo fiunt etiam angeli

spiritus, cuius et in primordio spiritus super aquas ferebatur?

eius regnum optabo uenire, quem numquam regem gloriae

audiui, an in cuius manu etiam corda sunt regum? quia mihi

dabit panem cottidianum? qui nec milium mihi condit an qui

etiam de caelo panem angelorum cottidianum populo suo praestitit?

quis mihi delicta dimittet? qui ea non iudicando non

retinet an qui, si non dimiserit, retinebit, ut iudicet? quis

non sinet nos deduci in temptationem? quem poterit temptator

non timere an qui a primordio temptatorem angelum

praedamnauit? hoc ordine qui alii deo supplicat et non creatori,

non orat illum, sed infamat. proinde a quo petam, ut accipiam?

apud quem quaeram, ut inueniam? ad quem pulsabo,

ut aperiatur mihi? quis habet petenti dare, nisi cuius omnia,

cuius sum etiam ipse, qui peto? quid autem perdidi apud

deum illum, ut apud eum quaeram et inueniam? si sapientiam

atque prudentiam, has creator abscondidit. apud eum ergo

quaeram. si salutem et uitam, et has apud creatorem. nihil

alibi quaeretur, ut inueniatur, quam ubi latuit, ut appareat

sic nec aliorsum pulsabo, quam unde sum fugatus. denique

si accipere et inuenire et admitti laboris et instantiae fructus

est illi, qui petiit et quaesiuit et pulsauit, intellege haec.

a creatore mandari et repromitti. ille enim deus optimus,

ultro ueniens ad praestandum non suo homini, nullum

illi laborem nec instantiam indixisset. iam enim non optimus,

si non ultro daret (non) petenti et inuenire praestaret non

quaerenti et aperiret non pulsanti. creator autem potuit indicere

ista per Christum, ut, quia delinquendo homo offenderat

deum suum, labore et instantia petendi acciperet et quaerendi

inueniret et pulsandi introiret. Sic et praemissa similitudo

nocturnum panis petitorem amicum facit, non alienum, et ad

amicum pulsantem, non ad ignotum. amicus autem, etiam si

offendit, magis creatoris est homo quam dei Marcionis. itaque

ad eum pulsat, ad quem ius illi erat, cuius ianuam norat,

quem habere panes sciebat, cubantem iam cum infantibus,

quos nasci uoluerat. etiam quod sero pulsatur, creatoris est:

tempus illius et serum, cuius saeculum et saeculi occasus;

ad deum autem nouum nemo sero pulsasset tantum quod

lucescentem. creatoris est et ianua, qui olim nationibus cluserat

quae olim (non) pulsabatur. o deus iste! exsurgit et dat,

etsi iam non quasi amico, non tamen quasi extraneo homini.

(sed quasi molesto,\' inquit. molestum autem tam cito deus

recens neminem pati potuit. Agnosce igitur et patrem, quem

etiam appellas, creatorem. ipse est, qui scit, quid filii postulent.

nam et panem petentibus de caelo dedit manna et carnem

desiderantibus emisit ortygometram, non serpentem pro pisce

nec scorpium pro ouo. illius autem erit non dare malum pro

bono, cuius utrumque sit. ceterum deus Marcionis, non habens

scorpium, non poterat id se dicere non daturum, quod non

habebat, sed ille qui, habens et scorpium, non dat. ita et spiritum

sanctum is dabit, apud quem est et non sanctus. Cum

surdum daemonium expulisset, ut et in ista specie curationis

Esaiae occurrisset, in Belzebule dictus eicere daemonia:

si ego, inquit, in Belzebule eicio daemonia, filii uestri

in quo eiciunt? hac uoce quid magis portendit quam in eo

se eicere, in quo et filii eorum, in uirtute scilicet creatoris?

nam si putas sic accipiendum: si ego in Belzebule, filii

uestri in quo? quasi illos suggillaret in Belzebule eicientes,

resistet tibi prior sensus, non posse satanan diuidi aduersus

semetipsum. adeo nec illi in Belzebule eiciebant, sed, ut diximus,

in uirtute creatoris, quam ut intellegi faceret, subiungit:

quodsi ego in digito dei expello daemonia, ergone

adpropinquauit in uos regnum dei? apud Pharaonem

enim uenefici illi, adhibiti aduersus Moysen, uirtutem creatoris

digitum dei appellauerunt, — digitus dei est hoc — quod

significant etiam modicum ualidissimum tamen. hoc et Christus

ostendens, commemorator, non obliterator uetustatum, scilicet

suarum, uirtutem dei digitum dei dixit, non alterius intellegendam

quam eius, apud quem hoc erat appellata. ergo et

regnum ipsius adpropinquauerat, cuius et uirtus digitus uocabatur.

Merito igitur adplicuit ad parabolam fortis illius

armati, quem ualidior alius oppressit, principem daemoniorum,

quem Belzebulem et satanan supra dixerat, significans digito

dei oppressum, non creatorem ab alio deo subactum. ceterum

quomodo adhuc staret regnum eius in suis terminis et legibus.

et officiis, quem, licet integro mundo, uel sic potuisset uideri

superasse ualidior ille deus Marcionis, si non secundum legem

eius etiam Marcionitae morerentur in terram defluendo, saepe

et a scorpio docti non esse superatum creatorem? \'Exclamat

mulier de turba beatum uterum, qui illum portasset, et ubera.

quae illum educassent, et dominus: immo beati qui sermonem

dei audiunt et faciunt\'. quidni? et retro sic reiecerat

matrem, ut et fratres. dum auditores et obsecutores dei praefert:

nam nec hic mater adsistebat illi. adeo nec retro negauerat

natum, cum, id rursus habiturus, proinde felicitatem ab

utero et uberibus matris suae transtulit in discipulos, a qua

non transtulisset, si eam non haberet.

Section 27

Alibi malo purgare quae reprehendunt Marcionitae in

creatore. hic enim sufficit, si et in Christo repperiuntur.

ecce inaequalis et ipse, inconstans leuis aliud docens aliud

faciens: iubet omni petenti dare, et ipse signum petentibus

non dat; tanto aeuo lucem suam ab hominibus abscondit, et

negat lucernam abstrudendam, sed confirmat super candelabrum

proponendam, ut omnibus luceat; uetat remaledicere, multo

magis utique maledicere, et (uae) ingerit Pharisaeis et doctoribus

legis. quis (is) est tam similis dei mei Christus nisi ipsius?

Saepe iam fiximus nullo modo potuisse illum destructorem

legis denotari, si alium deum prouulgasset. ideo et tunc Pharisaeus,

qui illum uocarat ad prandium, retractabat penes se,

cur non prius tinctus esset quam recubuisset secundum legem

qui deum legis circumferret. Iesus autem etiam interpretatus

est ei legem, dicens illos calicis et catini exteriora emundare,

interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate, ut

significaret uasculorum munditias hominum esse intellegendas

apud deum; (et) quia et Pharisaeus de homine, non de calice

inloto apud se tractauerat, ideo exteriora, inquit, calicis

lauatis, id est carnem, interiora autem uestra non emundastis,

id est animam, adiciens: nonne qui exteriora fecit, id est

carnem, et interiora fecit, id est animam? quo dicto aperte

demonstrauit ad eundem deum pertinere munditias hominis

exterioris et interioris, cuius uterque sit, praeponentis misericordiam

non modo lauacro hominis sed etiam sacrificio. subiungit

enim: date quae habetis elemosynam, et omnia

munda erunt uobis. quodsi et alius potest deus misericordiam

mandasse, non tamen ante quam cognitus. porro et hic

apparet illos non de deo increpitos, sed de eius disciplina, a

quo illis et figurate uasculorum munditiae et manifeste misericordiarum

opera imperabantur. Sic et holuscula decimantes,

uocationem autem et dilectionem dei praetereuntes obiurgat.

cuius dei uocationem et dilectionem, nisi cuius et rutam et

mentam ex forma legis ex decimis offerebant? totum enim

exprobrationis hoc erat, quod modica curabant, ei utique, cui

maiora non exhibebant, dicenti: diliges dominum deum

tuum ex toto corde (tuo) et ex tota anima tua et ex

totis uiribus tuis, qui te uocauit ex Aegypto. ceterum

nec tempus admisisset, ut Christus tam praecocam, immo

tam acerbam adhuc dilectionem expostularet nouo et recenti

deo, ne dixerim nondum palam facto. Primatum quoque captantes

locorum et honorem salutationum cum incusat, sectam

creatoris administrat, eiusmodi principes Sodomorum archontas

appellantis, prohibentis etiam confidere in praepositos, immo

et in totum miserrimum hominem pronuntiantis, qui spem

habet in homine. quodsi propterea quis adfectat principatum,

ut de officiis aliorum glorietur, qui officia uetuit eiusmodi (interdictione)

sperandi et confidendi in hominem, idem et adfectatores

principatuum increpuit. Inuebitur et in doctores ipsos legis,

quod onerarent alios importabilibus oneribus, quae ipsi ne digito

quidem adgredi auderent, non legis onera suggillans quasi

detestator eius. quomodo enim detestator, qui cum maxime

potiora legis praetereuntes incusabat, elemosynam et

uocationem et dilectionem dei, ne haec quidem grauia, nedum

decimas rutarum et munditias catinorum? ceterum excusandos

potius censuisset, si importabilia portare non possent. sed

quae onera taxat? quae ipsi de suo exaggerabant, docentes

doctrinas praecepta hominum commodorum suorum causa,

iungentes domum ad domum, ut quae proximi sunt auferrent,

calcantes populum, amantes munera, sectantes retributionem,

diripientes iudicata pauperum, uti esset illis uidua in rapinam

et pupillus in praedam. de quibus idem Esaias: uae qui

ualent in Israhele, et rursus: qui uos postulant dominantur

uestri. qui magis quam doctores legis? hi si et

Christo displicebant, ut sui displicebant. alienae enim legis

doctores non omnino pulsasset. Cur autem (uae) audiunt etiam,

quod aedificarent prophetis monimenta interemptis a patribus

eorum, laude potius digni, qui ex isto opere pietatis testabantur

se non consentire factis patrum, si non erat zelotes,

qualem arguunt Marcionitae, delicta patrum de filiis exigentem

usque in quartam natiuitatem? Quam uero clauem habebant

legis doctores nisi interpretationem legis? ad cuius intellectum

neque ipsi adibant, non credentes scilicet, - nisi enim

credideritis, non intellegetis — neque alios admittebant,

uti qui docebant praecepta potius et doctrinas hominum. qui

ergo nec ipsos introeuntes nec aliis aditum praestantes increpabat,

obtrectator habendus est legis an fautor? si obtrectator,

placere debebant ei praeclusores legis, si fautor, iam non et

aemulus legis. sed \'haec omnia ad infuscandum creatorem

ingerebat, ut saeuum, erga quem delinquentes (uae) habituri

essent.\' et quis saeuum non potius timeret prouocare deficiendo

ab eo? tanto magis ergo demerendum docebat quem timendum

ingerebat. sic oportebat Christum creatoris.

Section 28

Merito itaque non placet illi hypocrisis Pharisaeorum,

labiis scilicet amantium deum, non corde. cauete, inquit discipulis,

a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis,

non praedicatio creatoris. odit contumaces patris filius, non

uult suos tales existere in illum, — non in alium — in quem

hypocrisis fuit et admissa, cuius exemplum a discipulis caueretur.

ita Pharisaeorum (cum) prohibet exemplum, in eum prohibebat

illud admitti, in quem admittebant Pharisaei. igitur ,

quoniam hypocrisin eorum taxarat, utique celantem occulta

cordis et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem,

quae clauem agnitionis habens nec [in] ipsa introiret nec

alios sineret, ideo adicit: nihil autem opertum, quod non

patefiet, et nihil absconditum, quod non dinoscetur, ne

quis existimet illum dei ignoti retro et occulti reuelationem et

adagnitionem intentare, cum subiciat etiam, quae intra se mussitarent

uel inter se tractarent — scilicet super ipso diceutes: hic

non expellit daemonia nisi in Belzebule — in apertum

processura et in ore hominum futura, ex euangelii promulgatione.

Deinde conuersus ad discipulos: dico autem, inquit,

uobis amicis: nolite terreri ab eis, qui uos solummodo

occidere possunt nec post hoc ullam in uobis habent

potestatem; — sed his erit Esaias praedicens: uide,

quomodo iustus aufertur, et nemo aduertit — demonstrabo

autem uobis quem timeatis: timete eum, qui postquam

occiderit potestatem habet mittendi in gehennam

— creatorem utique significans —; itaque dico uobis:

hunc timete. et hoc in loco sufficeret mihi sic: quem timeri

iubet offendi uetat, et quem offendi uetat demereri iubet, et

qui haec mandat ipsius est, cui timendo et non offendendo

et demerendo procurat. sed habeo et de sequentibus sumere:

dico enim uobis: omnis qui confitebitur (in) me coram

hominibus, confitebor in illo coram deo, — qui confitebuntur

autem in Christo coram hominibus occidi habebunt,

nihil utique amplius passuri post occisionem ab illis. hi ergo

erunt, quos supra praemonet, ne timeant tantummodo occidi,

ideo praemittens non timendam occisionem, ut subiungeret

sustinendam confessionem — et omnis, quinegauit me coram

hominibus, denegabitur coram deo, ab eo utique, qui

illum confitentem confessurus fuisset. si enim confessorem

confitebitur, ipse est, qui et negatorem negabit. porro si confessor

est, cui nihil timendum est post occisionem, negator

erit, cui timendum est etiam post mortem. itaque cum creatoris

sit quod timendum est post mortem, gehennae scilicet

poena, et negator ergo creatoris est. si autem negator, et confessor,

qui post occisionem nihil ab homine passurus est, a

deo plane passurus, si negaret. atque ita Christus creatoris

est qui ostendit negatores suos creatoris gehennam timere

debere. Post deterritam itaque negationem sequitur et blasphemiae

formidandae admonitio: qui dixerit in filium hominis,

remittetur illi, qui autem dixerit in spiritum

sanctum, non remittetur ei. quodsi iam et remissio et

retentio delicti iudicem deum sapiunt, huius erit (et) spiritus

sanctus non blasphemandus, non remissuri scilicet blasphemiam,

sicut et supra non negandus, occisuri scilicet etiam in gehennam.

quodsi et blasphemiam a creatore Christus auertit, quomodo

aduersarius ei uenerit, non scio. aut si et per haec

seueritatem eius infuscat, non remissuri blasphemiam et occisuri

etiam in gehennam, superest, ut et illius diuersi dei impune

et spiritus blasphemetur et Christus negetur et nihil intersit de

cultu eius deue contemptu et, sicut de contemptu nulla poena,

ita et de cultu nulla speranda sit merces. Perductos ad potestates

prohibet ad interrogationem cogitare de responsione.

sanctus enim, inquit, spiritus docebit uos ipsa hora.

quid eloqui debeatis. si eiusmodi documentum creatoris

est, eius erit et praeceptum, cuius praecessit exemplum. Balaam

prophetes in Arithmis arcessitus a rege Balac ad maledicendum

Israhelem, cum quo proelium inibat, simul spiritu implebatur,

non ad quam uenerat maledictionem, sed quam illi ipsa hora

spiritus suggerebat benedictionem pronuntiabat, ante professus

apud nuntios regis, mox etiam apud ipsum, id se pronuntiaturum.

quod deus ori eius indidisset. hae sunt nouae doctrinae noui

Christi, quas olim famuli creatoris initiauerunt. Ecce plane

diuersum exemplum Moysi et Christi: Moyses rixantibus

fratribus ultro intercedit et iniuriosum increpat: quid proximum

tuum percutis? et reicitur ab illo: quis te constituit

magistrum aut iudicem super nos? Christus uero

postulatus a quodam, ut inter illum et fratrem ipsius (de) diuidenda

hereditate componeret, operam suam, et quidem tam

probae causae, denegauit. iam ergo melior Moyses meus Christo

tuo, fratrum paci studens, iniuriae occurrens. \'sed enim optimi

et non iudicis dei Christus: quis me, inquit, iudicem constituit

super uos\'? aliam uocem excusationis inuenire non

potuit, ne ea uteretur, qua improbus uir et impius frater

adsertorem probitatis atque pietatis excusserat? denique probauit

malam uocem utendo ea et malum factum pacis inter

fratres componendae declinatione. aut numquid indigne tulerit

hoc dicto fugatum Moysen ideoque in causa pari disceptantium

fratrum uoluit illos commemoratione eiusdem dicti confudisse?

plane ita sit. ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui talia audierat,

spiritus scilicet creatoris. Puto iam alibi satis commendasse

nos diuitiarum gloriam damnari a deo nostro, ipsos dynastas

detrahente de solio et pauperes adleuante de sterquilinio. ab

eo ergo erit et parabola diuitis blandientis sibi de prouentu

agrorum suorum, cui deus dicit: stulte, hac nocte animam

tuam reposcent; quae autem parasti cuius erunt? sic

denique rex (Ezechias) de gazis et apothecis deliciarum suarum

apud Persas gloriatus per Esaiam male audiuit

Section 29

Quis nollet curam nos agere animae de uictu et corpori

de uestitu, nisi qui ista homini ante prospexit et exinde praestans

merito curam eorum tamquam aemulam liberalitatis suae

prohibet, qui et substantiam ipsius animae accommodauit

potiorem esca et materiam ipsius corporis figurauit potiorem

tunica, cuius et corui non serunt nec metunt nec in apothecas

condunt et tamen aluntur ab ipso, cuius et lilia et foenum

non texunt nec neunt et tamen uestiuntur ab ipso, cuius et

Salomon gloriosissimus nec ullo tamen flosculo cultior? ceterum

nihil tam abruptum, quam ut alius praestet alius de praestantia

eius securos agere mandet, et quidem derogator ipsius. denique,

si quasi derogator creatoris non uult de eiusmodi friuolis

cogitari, de quibus nec corui nec lilia laborent, ultro scilicet

pro sua uilitate subiectis, paulo post parebit. interim cur

illos modicae fidei incusat, id est cuius fidei? eiusne, quam

nondum poterant perfectam exhibere deo tantum quod (re)uelato,

cum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant

creatori, uti crederent haec illum ultro generi humano sumministrare

nec de eis cogitarent? nam et cum subicit: haec

enim nationes mundi quaerunt, non credendo scilicet in

deum conditorem omnium et praebitorem, quos pares gentium

nolebat in eundem deum modicos fidei increpabat, in quem

gentes incredulas notabat. porro cum et adicit: scit autem

pater opus esse haec uobis, prius quaeram, quem patrem

intellegi uelit Christus. si ipsorum, creatorem demonstrat et

bonum confirmat qui scit, quid filiis opus sit; (si) suum illum

alium deum, quomodo scit necessarium esse homini uictum

atque uestitum, quorum nihil praestitit? si enim scisset, praestitisset.

ceterum si sciit quae sunt homini necessaria nec

tamen praestitit, aut malignitate aut infirmitate non praestitit.

professus autem necessaria haec homini, utique bona confirmauit,

— nihil enim mali necessarium — et non erit iam

depretiator operum et indulgentiarum creatoris, ut quod supra

distuli expunxerim. porro, si quae necessaria scit homini alius

et prospexit et praestat, quomodo haec ipse promittit? an de

alieno bonus est? quaerite enim, inquit, regnum dei, et

haec uobis adicientur, utique ab ipso. quodsi ab ipso,

qualis est, qui aliena praestabit? si a creatore, cuius et sunt,

quis est, ut aliena promittat? ea si regno accedent secundo

gradu restituenda, eius est secundus gradus, cuius et primus,

eius uictus atque uestitus, cuius et regnum. ita tota promissio

creatoris est. Parabolarum status, similitudinem peraequatio

si nec in alium spectant, quam cui per omnia pariauerint, et

sumus serui — dominum enim habemus deum —, succingere

debemus lumbos, id est expediti esse ab impedimentis laciniosae

uitae et implicitae, item lucernas ardentes habere, id est

mentes a fide accensas et operibus ueritatis relucentes, atque

ita expectare dominum, id est Christum. unde redeuntem? si

a nuptiis, creatoris est, cuius nuptiae; si non creatoris, nec

ipse Marcion inuitatus ad nuptias isset, deum suum intuens,

detestatorem nuptiarum. defecit itaque parabola in persona

domini, si non esset cui nuptiae competunt. In sequenti quoque

parabola satis errat qui. furem illum, cuius horam si pater

familiae sciret, non sineret suffodiri domum suam, in personam

disponit creatoris. fur enim creator quomodo uideri potest,

dominus totius hominis? nemo sua furatur aut suffodit, sed

ille potius, qui in aliena descendit et hominem a domino eius

alienat. porro, cum furem nobis diabolum demonstret, cuius

horam etiam in primordio si homo scisset, numquam ab eo

suffossus esset, propterea iubet, parati simus, quia qua non

putamus hora filius hominis adueniet, non quasi ipse sit fur,

sed iudex scilicet eorum, qui se non parauerint nec cauerint

furem. ergo si ipse est filius hominis, iudicem teneo, et in

iudice creatoris defendo; si uero Christum creatoris in nomine

filii hominis hoc loco ostendit, ut eum furem portendat, qui

quando uenturus sit ignoremus, habes supra (prae)scriptum

neminem rei suae furem esse, saluo et illo, quod in quantum

timendum creatorem ingerit, in tantum illi negotium agens

creatoris est. itaque interroganti Petro, in illos an et in omnes

parabolam diceret, (id) est ad illos et ad uniuersos, qui ecclesiis

praefuturi essent, proponit actorum similitudinem: quorum qui

bene tractauerit conseruos absentia domini reuerso eo omnibus

bonis praeponetur, qui uero secus egerit, reuerso domino qua

die non putauerit, hora qua non scierit, illo scilicet filio

hominis, Christo creatoris, non fure sed iudice, segregabitur

et pars eius cum infidelibus ponetur. proinde igitur aut et hic

iudicem dominum opponit, (ut) et illic catechizat, aut si deum

optimum, iam et illum iudicem adfirmat, licet nolit haereticus.

temperare enim temptant hunc sensum, cum deo eius uindicatur,

quasi tranquillitatis sit et mansuetudinis segregare

solummodo et partem eius cum infidelibus ponere, ac si non

sit uocatus, ut statui suo redditus. quasi non et hoc ipsum

iudicato fiat! stultitia! quis erit exitus segregatorum? nonne

amissio salutis? siquidem ab eis segregabuntur, qui salutem,

consequentur. quis item infidelium status? nonne damnatio?

aut si nihil patientur segregati et infideles, aeque ex diuerso

nihil consequentur retenti et fideles. si uero consequentur

salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse est ex diuerso

segregati et infideles. hoc erit iudicium, quod qui intendit

creatoris est. Quem alium intellegam caedentem seruos paucis

aut multis plagis et, prout commisit illis, ita et exigentem

ab eis, quam retributorem deum? cui me docet obsequi nisi

remuneratori? Proclamat Christus tuus: ignem ueni mittere

in terram, ille optimus, nullius gehennae dominus, qui paulo

ante discipulos, ne ignem postularent inhumanissimo uiculo,

coercuerat. quando iste Sodomam et Gomorram nimbo igneo

exussit, quando (de eo) cantatum est: ignis ante ipsum

procedet et cremabit inimicos eius, quando per Osee

comminatus est: ignem emittam in ciuitates Iudaeae,

uel per Esaiam: ignis exarsit ex indignatione mea? [non]

mentiatur, si non est ille, qui de rubo quoque ardenti uocem

suam emisit. uiderit, quem ignem intellegendum contendas:

etiam si figura est, hoc ipso, quod de meo elemento argumenta

sensui suo sumit, meus est qui de meis utitur. illius

erit similitudo ignis, cuius et ueritas. ipse melius interpretabitur

ignis istius qualitatem adiciens: putatis uenisse me

pacem mittere in terram? non, dico uobis, sed \'separationem\'.

\'machaeram* quidem scriptum est, sed Marcion

emendat. quasi non et separatio opus sit machaerae! igitur et

ignem euersionis intendit qui pacem negauit. quale proelium,

tale et incendium, qualis machaera, talis et flamma; neutra

congruens domino (tuo.) denique: diuidetur, inquit, pater in

filium et filius in patrem, et mater in filiam et filia

in matrem, et nurus in socrum et socrus in nurum.

hoc proelium inter parentes si in ipsis uerbis tuba cecinit

prophetae, uereor ne Micheas Christo Marcionis praedicarit. Et

ideo hypocritas pronuntiabat caeli quidem et terrae faciem

probantes, tempus. uero illud non dinoscentes, quo scilicet,

adimplens omnia, quae super ipso fuerant praedicata, nec aliter

docens debuerat agnosci. ceterum quis posset eius tempora

nosse, cuius per quae probaret non habebat? merito exprobrat

etiam, quod iustum non a semetipsis iudicarent. olim hoc

mandat per Ezechielem: iustum iudicium et pacatorium

iudicate, per Hieremiam: facite iudicium et iustitiam,

per Esaiam: iudicate pupillo et iustificate uiduam,

imputans etiam uineae Sorech, quod non iudicium fecisset, sed

clamorem. qui ergo docuerat, ut facerent ex praecepto, is

exigebat, ut facerent et ex arbitrio. qui seminauerat praeceptum,

ille et redundantiam eius urguebat. iam uero quam absurdum,

ut ille mandaret iuste iudicare, qui deum iudicem iustum

destruebat? nam et iudicem, qui mittit in carcerem nec ducit

inde nisi soluto etiam nouissimo quadrante, in persona creatoris

obtrectationis nomine disserunt. ad quod necesse habeo

eodem gradu occurrere. quotienscumque enim seueritas creatoris

opponitur, totiens illius est Christus, cui per timorem cogit

obsequium.

Section 30

Quaestionem rursus de curatione sabbatis facta quomodo

discussit? unusquisque uestrum sabbatis non soluits

asinum aut bouem suum a praesepi et ducit ad potum?

ergo secundum condicionem legis operatus legem confirmauit,

non dissoluit, iubentem nullum opus fieri, nisi quod fieret

omni animae, quanto potius humanae? Parabolarum congruentiam

ubique recognoscor exigere. simile est regnum dei,

inquit, grano sinapis, quod accepit homo et seminauit

in horto suo. quis in persona hominis intellegendus? utique

Christus, qui, licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui

accepit a patre semen regni, sermonem scilicet euangelii, et

seminauit in horto, isto utique in mundo. puta nunc in

homine, sed cum in (suo) horto dixerit nec mundus autem nec

homo illius sit, sed creatoris, ergo qui in suum seminarit

creatoris ostenditur. aut si, ut hunc laqueum euadant, conuerterint

hominis personam a Christo in hominem accipientem

semen regni et seminantem in horto cordis sui, nec ipsa

materia alii conueniet quam creatori. De sequenti plane similitudine

uereor, ne forte alterius dei regnum portendat. fermento

enim comparauit illud, non azymis, quae familiariora sunt

creatori. congruit et haec coniectura mendicantibus argumenta.

itaque et ego uanitatem uanitate depellam, fermentationem

quoque congruere dicens regno creatoris, quia post illam clibanus

uel furnus gehennae sequatur. quale est enim, ut (sit)

lenissimi dei regnum quod etiam iudicii feruor lacrimosa

austeritate subsequitur? Quotiens adhuc se iudicem ostendit

et in iudice creatorem! quotiens utique reicit et damnat

reiciendo! sicut hic quoque: cum surrexerit, inquit, pater

familiae — quo? nisi quo dixit Esaias: cum surrexerit

comminuere terram - et cluserit ostium — utique excludendis

iniquis, quibus pulsantibus respondebit: nescio unde

sitis, et rursus, enumerantibus quod coram illo ederint et

biberint et in plateis eorum docuerit [adiciet]: recedite a

me omnes, operarii iniquitatis —, illic erit fletus et

dentium frendor, — ubi? foris scilicet, ubi erunt exclusi ostio

cluso; ab eo ergo erit poena, a quo fit exclusio in poenam

— \'cum uidebunt iustos introeuntes in regnum dei, se

uero detineri foris\'. a quo? si a creatore, quis ergo erit

intus recipiens iustos in regnum? deus bonus? quid ergo illic

creatori? ut foris detineat in poenam quos aduersarius eius

exclusit? suscipiendos a se, si utique, magis in aduersarii

bilem. sed et ille, exclusurus iniquos, sciat utique creatorem

illos detenturum in poenam aut non sciat oportet. ergo aut

nolente eo detinebuntur, et minor est illo, qui detinet, cedens

ei nolens, aut si uult ita fieri, ipse ita faciendum iudicauit.

et non erit melior creatore ipse auctor infamiae creatoris.

haec si nulla ratione consistunt, ut alius punire alius liberare

credatur, unius erit tam iudicium quam et regnum, et dum

unius est utrumque, qui et iudicat, creatoris est.

Section 31

Ad prandium uel ad cenam quales uocari iubet? quales

ostenderat per Esaiam: confringe panem tuum esurienti.

et mendicos et qui sine tecto sunt induc in domum

tuam, qui scilicet humanitatis istius uicem retribuere non

possint. hanc si Christus captari uetat, in resurrectione eam

repromittens, creatoris est forma, cui non placent amantes

munera, sectantes retributionem. Etiam inuitatoris parabola

cui magis parti occurrat, expende. homo quidam fecit cenam

et uocauit multos. utique cenae paratura uitae aeterna

saturitatem figurat. dico primo extraneos et nullius iuris adfines

inuitari ad cenam non solere, certe facilius solere domesticos

et familiares. ergo creatoris est inuitasse, ad quem pertinebant

qui inuitabantur, et per Adam, qua homines, et (per) patres,

qua Iudaici, non eius, ad quem neque natura pertinebant neque

praerogatiua. dehinc si is mittit ad conuiuas, qui cenam

parauit, sic quoque creatoris est cena, qui misit ad conuiuas

admonendos, ante iam uocatos per patres, admonendos autem

per prophetas, non, qui neminem miserit ad monendum nec

qui nihil prius egerit ad uocandum, sed ipse descenderit subito,

tantum quod innotescens iam inuitans, tantum quod inuitans

iam in conuiuium cogens, eandem faciens horam cenandi et

ad cenam inuitandi. excusant se inuitati. si ab alio deo,

merito, quia subito inuitati; si non merito, ergo nec subito;

si autem non subito inuitati, ergo a creatore, a quo olim,

cuius denique declinauerant uocationem tunc, primo dicentes

ad Aaronem: fac nobis deos, qui praeeant nobis, atque

exinde aure audientes et non audientes, uocationem scilicet

dei, qui pertinentissime ad hanc parabolam per Hieremiam:

audite, inquit, uocem meam, et ero uobis in deum

et uos mihi in populum, et ibitis in omnibus uiis

meis, quascumque mandauero uobis — ecce inuitatio

dei — et non audierunt, inquit, et non aduerterunt aurem

suam m, - ecce recuaatio populi - 8 e sed i e abieruntin his,

quae concupiuerunt corde suo malo: \'agrum emi\' et

\'boues mercatus sum\' et \'uxorem duxi ? . et adhuc ingerit: et

emisi omnes ad uos famulos meos, prophetas, — hic

erit spiritus sanctus, admonitor conuiuarum — die et ante

lucem, et non audiit populus meus et non intendit

auribus suis et obdurauit collum suum. hoc ut patri

familiae renuntiatum est, motus tunc — bene quod et motus;

negat enim Marcion moueri deum suum; ita et hoc meus est —

mandat de plateis et uicis ciuitatis facere sublectionem. uideamus

an eo sensu, quo rursus per Hieremiam: numquid

solitudo factus sum domui Israhelis aut terra in

incultum derelicta? — id est: numquid non habeo quos

adlegam aut unde adlegam? — quoniam dixit populus

meus: non uenimus ad te. itaque misit ad alios uocandos

ex eadem adhuc ciuitate. dehinc loco abundante praecepit

etiam de uiis et sepibus colligi, id est nos iam de extraneis

gentibus, illa scilicet aemulatione, qua in Deuteronomio:

auertam meam faciemab eis et monstrabo, quid illis

in nouissimis, — id est alios possessuros locum eorum — .

quoniam genitura peruersa est, filii in quibus

fides non est. illi obaemulati sunt me in non deo

et prouocauerunt me in iram in idolis suis, e t ego

obaemulabor eos in non natione, (in natione) insipienti

prouocabo eos in iram, in nobis scilicet, quorum

spem Iudaei gemunt, de qua illos gustaturos negat dominus,

derelicta Sione tamquam specula in uinea et in cucumerario

casula, posteaquam et nouissimam in Christo inuitationem

recusauit. quid ex hoc ordine, secundum dispositiones et praedicationes

creatoris recensendo, competere potest illi, cuius

nec ordo habet nec dispositio ad parabolae conspirationem,

qui totum opus semel fecit? aut quae erit prima uocatio eius,

et quae secundo actu admonitio? ante debent alii excusare,

postea alii conuenisse. nunc autem pariter utramque partem

inuitare uenit, de ciuitate, de sepibus, aduersus speculum

parabolae. nec potest iam fastidiosos iudicare quos numquam

retro inuitauit, quos cum maxime adgreditur. aut si de futuro

eos iudicat contempturos uocationem, ergo et sublectionem

loco eorum ex gentibus de futuro portendit. plane adhuc

secundo uenturus est: [ut gentibus praedicet. et si] uenturus

est autem, puto, non quasi uocaturus adhuc conuiuas, sed

iam collocaturus. interea qui cenae istius uocationem in

caeleste conuiuium interpretaris spiritalis saturitatis et iocunditatis,

memento et terrenas promissiones uini et olei et frumenti

et ipsius ciuitatis aeque in spiritalia figurari a creatore.

Section 32

Ouem et drachmam perditam quis requirit? nonne qui

perdidit? quis autem perdidit? nonne qui habuit? quis uero

habuit? nonne cuius fuit? si igitur homo non alterius est res

quam creatoris, is eum habuit, cuius fuit, is perdidit, qui

habuit, is requisiuit, qui perdidit, is inuenit, qui quaesiuit,

is exultauit, qui inuenit. ita utriusque parabolae argumentum

uacat circa eum, cuius non est ouis neque drachma, id est

homo. non enim perdidit, quia non habuit, nec requisiuit, quia

non perdidit, nec inuenit, quia nec requisiuit, nec exultauit,

quia non inuenit. atque adeo exultare illius est de paenitentia

peccatoris, id est de perditi recuperatione, qui se professus

est olim malle peccatoris paenitentiam quam mortem.

Section 33

Quibus duobus dominis neget posse seruiri, quia alterum

offendi sit necesse alterum defendi, ipse declarat, deum

proponens et mamonam. proinde mamonam quem intellegi

uelit, si interpretem non habes, ab ipso potes discere. admonens

enim nos de saecularibus suffragia nobis prospicere

amicitiarum secundum serui illius exemplum, qui ab actu summotus

dominicos debitores diminutis cautionibus releuat in

subsidium sibi: et ego, inquit, dico uobis, facite uobis

amicos de mamona iniustitiae, de nummo scilicet, de \'

quo et seruus ille. iniustitiae enim auctorem et dominatorem

totius saeculi nummum scimus omnes. cui famulatam uidens

Pharisaeorum cupiditatem ammentauit hanc sententiam: non

potestis deo seruire et mamonae. inridebant denique

Pharisaei pecuniae cupidi, quod intellexissent scilicet mamonam

de nummo dictum, ne quia existimet in mamona creatorem

intellegendum et Christum a creatoris illos seruitute reuocasse..

quid nunc? potius ex hoc disce unum a Christo deum ostensum.

duos enim dominos nominauit, deum et mamonam, crea.

torem et nummum: denique non potestis deo seruire,

utique ei, cui uidebantur seruire, et mamonam, cui magis

destinabantur. quodsi ipse alium se ageret, non duos dominos,

sed tres demonstrasset — et creator enim dominus, quia deus,

et utique magis dominus quam mamonas magisque homini obseruandus,

qua magis dominus —; quale est enim, ut qui mamonam

dominum dixerat et cum domino iunxerat uero, ipsum

dominum taceret, id est deum creatorem? aut numquid tacendo

eo concessit seruiendum ei esse, si solummodo sibi et mamonae

negauit posse seruiri? ita cum unum deum ponit, nominaturus

et creatorem, si alius esset ipse, creatorem nominauit

quem [dominum] sine alio [deo non] posuit. et illud itaque

relucebit, quomodo dictum sit: (si) in mamona iniusto

fideles non extitistis, quod uerum est quis uobis

credet? in nummo scilicet iniusto, non in creatore, quem et

Marcion iustum facit, et: si in alieno fideles inuenti

non estis, meum quis dabit uobis? alienum enim debet

esse a semis dei quod iniustum est. creator autem quomodo

alienus erat Pharisaeis, proprius deus Iudaicae gentis? si ergo

haec non cadunt in creatorem, sed in mamonam, \'quis uobis

credet quod uerius est\'? et \'quis uobis dabit quod meum

est\'? non potest quasi ali{en)us dixisse de alterius dei

gratia. tunc enim uideretur ita dixisse, si eos in creatorem,

non in mamonam infideles notando per creatoris mentionem

distinctione se fecisset dei alterius, non commissuri suam ueritatem

infidelibus creatoris, t quoniam tunc alterius uideri potest,

si non ad hoc proponatur, ut a re, de qua agitur, separetur. Si

autem et iustificantes se coram hominibus Pharisaei spem

mercedis in homine ponebant, illo eos sensu increpabat, quo

et propheta Hieremias: miser homo, qui spem habet in

homine. si et adicit: scit autem deus corda uestra,

illius dei uim commemorabat, (qui) lucernam se pronuntiarat

scrutantem renes et corda. si superbiam tangit: quod elatum

est apud homines perosum est deo, Esaiam ponit ante

oculos: dies enim domini Sabaoth in omnem contumeliosum

et superbum, in omnem sublimem et

elatum, et humiliabuntur. Possum iam colligere, cur

tanto aeuo deus Marcionis fuerit in occulto. expectabat, opinor,

donec haec omnia disceret a creatore. didicit igitur usque ad

Iohannis tempora atque ita exinde processit adnuntiare regnum

dei dicens: lex et prophetae usque ad Iohannem;

ex quo regnum dei adnuntiatur. quasi non et nos limitem

quendam agnoscamus Iohannem constitutum inter uetera

et noua, ad quem desineret Iudaismus et a quo inciperet

Christianismus, non tamen, ut ab alia uirtute facta sit sedatio

legis et prophetarum et initiatio euangelii, in quo est dei

regnum.\' [Christus ipse.] nam id si probauimus, et uetera transitura

et noua successura praedicari a creatore, si et Iohannes

antecursor et praeparator ostenditur uiarum domini euangelium\',

superducturi et regnum dei promulgaturi, et ex hoc iam, quod

Iohannes uenit, ipse erit Christus qui Iohannem erit subsecutus

ut antecursorem; et, si desierunt uetera et coeperunt !

noua interstite Iohanne, non erit mirum quod ex dispositione

est creatoris, ut unde(unde) magis probetur ** quam ex legis

et prophetarum in Iohannem occasu et exinde ortu regni dei.

transeat igitur caelum et terra citius, sicut et lex et:

prophetae, quam unus apexuerborum domini-nerbum

enim, inquit Esaias, dei nostri manet in aeuum —: nam

quoniam in Esaia iam tunc Christus, sermo scilicet et spiritus

creatoris, Iohannem praedicarat — uocem clamantis in deserto:

parate uiam domini — in hoc uenturum, ut legis et]

prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem, non

per destructionem, et regnum dei a Christo adnuntiaretur, I

ideo subtexuit facilius elementa transitura quam uerba sua,\'

confirmans hoc quoque, quod de Iohanne dixerat, non praeterisse.

Section 34

(Sed Christus diuortium inhibet dicens: qui dimiserit

uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committet,

(et) qui dimissam a uiro duxerit, aeque adulter

est, - ut sic quoque prohibeat diuortium, inlicitum facit repudiatae

matrimonium — Moyses uero permittit repudium in

Deuteronomio: si sumserit quis uxorem et habitauerit

cum ea, et euenerit non inuenire eam apud eum

gratiam, eo quod inuentum sit in illa impudicum

negotium, scribet libellum repudii et dabit in

manu eius et dimittet illam de domo sua. uides

diuersitatem legis et euangelii, Moysi et Christi\'? plane. non

enim recepisti illud quoque euangelium eiusdem ueritatis et

eiusdem Christi, in quo prohibens diuortium propriam quaestionem

eius absoluit: Moyses propter duritiam cordis

uestri praecepit libellum repudii dare; a primordio

autem non fuit sic; quia scilicet qui marem et

feminam fecerat, erunt duo, dixerat, in carne una;

quod deus itaque iunxit, homo (non) disiunxerit. hoc

enim responso et Moysi constitutionem protexit, ut sui, et

creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius. sed quatenus

ex his reuincendus es, quae recepisti, sic tibi occurram, ac si

meus Christus (tuus:) nonne et ipse prohibens diuortium et

parem tamen gestans eius, qui marem et feminam iunxit,

excusauerit potius quam destruxerit Moysi constitutionem?

sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens Moysi

et creatori, ut, si non contrarium ostendero, meus sit. dico

enim illum condicionaliter nunc fecisse diuortii prohibitionem,

si ideo quis dimittat uxoiem, ut aliam ducat: qui dimiserit,

inquit, uxorem et aliam duxerit, adulterium commisit,

et qui a marito dimissam duxerit aeque

adulter est, ex eadem utique causa dimissam, qua non licet

dimitti, ut alia ducatur; inlicite enim dimissam pro indimissa

ducens adulter est. manet enim matrimonium quod non rite

diremptum est; manente (autem) matrimonio nubere adulterium

est. ita si condicionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in

totum prohibuit, et quod non prohibuit in totum, permisit alias,

ubi causa cessat, ob quam prohibuit; et iam non contrarium

Moysi docet, cuius praeceptum alicubi conseruat, nondum

dico confirmat. aut si omnino [non] negas permitti diuortium a \'

Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec coniungens marem

et feminam nec alibi coniunctos ad sacramentum baptismatis

et eucharistiae admittens, nisi inter se coniurauerint aduersus

fructum nuptiarum, ut aduersus ipsum creatorem? certe quid

faciet apud te maritus, si uxor eius commiserit adulterium?

habebitne illam? sed nec tuum apostolum sinere (scis) coniungi

prostitutae membra Christi. habet itaque et Christum

adsertorem iustitia diuortii. iam hinc confirmatur ab illo

Moyses ex eodem titulo perhibens repudium, quo et Christus:

si inuentum fuerit in muliere negotium impudicum.

nam et in euangelio Mathei: qui dimiserit, inquit, uxorem

suam praeter causam adulterii, facit eam

adulterari. atque ita adulter censetur et ille, qui dimissam

a uiro duxerit. ceterum praeter ex causa adulterii nec creator

disiungit quod ipse scilicet coniunxit, eodem alibi Moyse constituente

eum, qui ex compressione matrimonium fecerit, non

posse dimittere uxorem in omne tempus. quodsi ex uiolentia

coactum matrimonium stabit, quanto magis ex conuenientia

uoluntarium? sicut ex prophetiae auctoritate: uxorem iuuentutis

tuae non dimittes. habes itaque Christum ultro

uestigia ubique creatoris ineuntem tam in permittendo repudio

quam in prohibendo; habes etiam nuptiarum, quoquo uelis

latere, prospectorem, quas nec separari uult prohibendo repudium

nec cum macula haberi tunc permittendo diuortium.

erubesce non coniungens quos tuus quoque Christus iunxit,

erubesce etiam disiungens sine eo merito, quo disiungi uoluit

et tuus Christus. debeo nunc et illud ostendere, unde hanc

sententiam deduxerit dominus quoue direxerit. ita enim plenius

constabit eum non ad Moysen destruendum spectasse per

repudii propositionem subito interpositam, quia nec subito

interposita est, habens radicem ex eadem Iohannis mentione.

Iohannes enim, retundens Herodem, quod aduersus legem

uxorem fratris sui defuncti duxisset habentis filiam ex illa,

— non alias hoc permittente, immo et praecipiente lege,

quam si frater illiberis decesserit, ut a fratre ipsius et

ex costa ipsius supparetur semen illi — coniectus in earcerem

fuerat ab eodem Herode, postmodum et occisus. facta igitur

mentione Iohannis dominus, eo utique succensus exitu eius,

inlicitorum matrimoniorum et adulterii figuras iaculatus est

in Herodem, adulterum pronuntians etiam qui dimissam a uiro

duxerit, quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non

minus repudio quam morte dimissam a uiro duxerat, — et hoc

fratre habente ex illa filiam et uel eo nomine inlicite —

ex libidinis, non ex legis instinctu, ac propterea propheten

quoque adsertorem legis occiderat. hoc mihi disseruisse proficiet

etiam ad subsequens argumentum diuitis apud inferos

dolentis et pauperis in sinu Abrahae requiescentis. nam et

illud quantum ad scripturae superficiem subito propositum est,

quantum ad intentionem sensus et ipsum cohaeret mentioni

Iohannis male tractati et suggillati Herodis male maritati,

utriusque exitum deformans, Herodis tormenta et Iohannis

refrigeria, ut iam audiret Herodes: habent illic Moysen

et prophetas, illos audiant. sed Marcion aliorsum cogit:

scilicet utramque mercedem creatoris siue tormenti siue refrigerii

apud inferos determinat, eis positam, qui legi et prophetis

oboedierint, Christi uero et dei sui caelestem definit sinum

et portum. respondebimus et (ad) haec, ipsa scriptura reuincente

oculos eius, qui ad inferos discerait Abrahae sinum

pauperi. aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrahae

sinus. nam et magnum ait intercidere regiones istas profundum

et transitum utrimque prohibere. sed nec adleuasset dines

oculos et quidem de longinquo, nisi in superiora et de

altitudinis longinquo per inmensam illam distantiam sublimitatis

et profunditatis. unde apparet sapienti cuique, qui aliquando

Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem,

quae sinus dicta sit Abrahae, ad recipiendas animas filiorum

eius, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum,

in Abrahae censum deputandarum [et] ex eadem fide,

qua et Abraham deo credidit, nullo sub iugo legis nec

in signo circumcisionis. eam itaque regionem, sinum dice,

Abrahae, etsi non caelestem, sublimiorem tamen inferis, interim

refrigerium praebere animabus iustorum *, donec consummatio

rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis

expungat, tunc apparitura caelesti promissione, — quam Marcion

suo (deo) uindicat, quasi non a creatore promulgatam, —

ad quam ascensum suum Christus aedificat in caelum

secundum Osee, utique suis, ubi est et locus aeternus, de

quo Esaias: quis adnuntiabit uobis locum aeternum?

nisi scilicet Christus, incedens iniustitia, loquens uiam

rectam, odio habens iniustitiam et iniustitiam.

quodsi aeternus locus repromittitur et ascensus in caelum

aedificatur a creatore, promittente etiam semen Abrahae \'uelut

stellas caeli\' futurum, utique ob caelestem promissionem, salua

ea promissione cur non capiat sinum Abrahae dici temporale

aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo iam delinietui

futuri imago ac candida quaedam utriusque iudicii

prospiciatur? admonens quoque uos haereticos, dum in uita estis, *

Moysen et prophetas, unum deum praedicantes creatorem et

unum Christum praedicantes eius, et utrumque iudicium

poenae et salutis aeternae apud unicum deum positum, qui

occidat et uiuificet. immo'\', inquit, \'nostri dei monella de caelo

non Moysen et prophetas iussit audiri, sed Christum: hunc

audite*. merito. tunc enim apostoli satis iam audierant

Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum credendo

Moysi et prophetis. nec enim accepisset Petrus dicere: tu es

Christus, antequam audisset et credidisset Moysi et prophetis,

a quibus solis adhuc Christus adnuntiabatur. haec

igitur fides eorum meruerat, ut etiam uoce caelesti confirmaretur,

iubente illum audiri, quem agnouerant euangelizantem

pacem, euangelizantem bona, adnuntiantem locum aeternum.

aedificantem illis ascensum suum in caelum. apud inferos

autem de eis dictum est: habent illic Moysen et prophetas,

illos audiant, qui non credebant omnino uel qui

nec sic credebant, esse post mortem superbiae diuitiarum et

gloriae deliciarum supplicia adnuntiata a Moyse et prophetis.

decreta autem ab eo deo, qui de thronis deponit dynastas et

de sterculinis eleuat inopes. ita cum utriusque pronuntiationis

diuersitas competat creatori, non erit diuinitatum statuenda

distantia, sed ipsarum materiarum.j

Section 35

Conuersus ibidem ad discipulos (uae\' dicit auctori scan.

dalorum: expedisse ei, si natus non fuisset aut si molino

saxo ad collum deligato praecipitatus esset in profundum,

quam unum ex illis modicis utique discipulis eius scandalizasset.

aestima, quale supplicium comminetur ille. nec enim!

alius ulciscetur scandalum discipulorum eius. agnosce igitur

et iudicem et illo adfectu pronuntiantem de cura suorum,

quo et creator retro: qui tetigerit uos, ac si pupillam

oculi mei tangat. idem sensus eiusdem est. peccantem

fratrem iubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit,

aut ex odio uolens fratrem in delicto perseuerare aut ex acceptione

personae parcens ei: habes Leuiticum: non odies

fratrem tuum in animo tuo, traductione traduces

proximum tuum, utique et fratrem, et non sumes propter

illum delictum. nec mirum, si ita docet qui pecora

quoque fratris tui, si errantia in uia inueneris, prohibet despicias,

quominus ea reducas fratri, nedum ipsum sibi. sed et

ueniam des fratri in te delinquenti iubet, etiam septies. parum

plane. plus est enim apud creatorem, qui nec modum statuit,

in infinitum pronuntians: fratris malitiae memor ne sis,

nec petenti eam praestes mandat, sed et non petenti. non

enim dones offensam uult, sed obliuiscaris. Lex leprosorum

quantae sit interpretationis erga species ipsius uitii et inspectationis

summi sacerdotis, nostrum erit scire, Marcionis,

morositatem legis opponere, ut et hic Christum aemulum

eius adfirmet, praeuenientem sollemnia legis etiam in curatione

decem leprosorum, quos tantummodo ire iussos, ut se ostenderent

sacerdotibus, in itinere purgauit, sine tactu iam et

sine uerbo, tacita potestate et sola uoluntate. quasi necesse

sit, semel remediatore languorum et uitiorum adnuntiato

Christo et de effectibus probato, de qualitatibus curationum

retractari aut creatorem in Christo ad legem prouocari, si

quid aliter, quam lege distinxit, ipse perfecit, cum aliter utique

dominus per semetipsum operetur siue per filium, aliter (per)

prophetas famulos suos, maxime documenta uirtutis et potestatis,

quae ut clariora et ualidiora, qua propria, distare a

uicariis fas est. sed eiusmodi et alibi iam dicta sunt in documento

superiore. nunc, etsi praefatus est multos tunc fuisse

leprosos apud Israhelem in diebus Helisei prophetae et neminem

eorum purgatum nisi Neman Syrum, non utique et

numerus faciet ad differentiam deorum, in destructionem creatoris

unum remediantis et praelationem eius, qui decem emundarit.

quis enim dubitabit plures (potius) potuisse curari ab eo,

qui unum curasset, quam ab illo decem, qui numquam retro

unum? sed hac cum maxime pronuntiatione diffidentiam Israhelis

uel superbiam pulsat, quod cum multi essent illic leprosi

et prophetes non deesset, etiam edito documento nemo decucurrisset

ad deum operantem in prophete. igitur quoniam ipse

erat authenticus pontifex dei patris, inspexit illos secundum

legis arcanum, significantis Christum esse uerum disceptatorem

et elimatorem humanarum macularum. sed et quod in manifesto

fuit legis praecepit: ite, ostendite uos sacerdotibus.

cur, si illos ante erat emundaturus? an quasi legis inlusor,

ut in itinere curatis ostenderet nihil esse legem cum ipsis sacerdotibus?

et utique [uideret] uiderit, si cui tam opiniosus uidebitur

Christus. immo digniora sunt interpretanda et fidei iustiora:

ideo illos remediatos, quia secundum legem inssi abire ad

sacerdotes obaudierant. neque enim credibile est emeruisse

medicinam a destructore legis obseruatores legis. sed cur

pristino leproso nihil tale praecepit? quia nec Heliseus Syro

Neman; et tamen non idcirco non erat creatoris. satis respondi,

sed qui credit, id intellegit etiam altius aliquid. disce

igitur et causas. in Samariae regionibus res agebatur, unde

erat et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciuerat

ab Israhele, habens schisma illud ex nouem tribubus, quas

auulsas per Achiam prophetam collocauerat apud Samariam

Hieroboam. sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani

de montibus et puteis patrum, sicut in euangelio Iohannis

Samaritana illa in conloquio domini apud puteum: ne tu

maior sis? et cetera; et rursus: patres nostri in isto

monte adorauerunt, et uos dicitis, quia Hierosolymis

oportet adorare. itaque [qui] et per Esaiam \'uae.

qui dixerat eis, qui confiderent in monte Samariae, iam

et ipse eam restituere dignatus, de industria iubet ostendere se

sacerdotibus, — utique qui non erant nisi ubi et templum,

subiciens Samaritam Iudaeo, quoniam ex Iudaeis salus, licet

Israhelitae et Samaritae; tota enim promissio tribui Iudae

[Christus] fuit — ut scirent Hierosolymis esse et saeerdotes

et templum et matricem religionis et fontem, non puteum

salutis. et ideo, ut uidit agnouisse illos legem Hierosolymis

expungendam, ex fide iam iustificandos sine legis ordine remediauit.

unde et unum illum solutum ex decem memorem diuinae

gratiae Samariten miratus non mandat offerre munus ex lege,

quia satis iam obtulerat gloriam deo reddens, hoc et domino

uolente interpretari legem. et tamen cui deo gratiam reddidit

Samarites, quando nec Israhelites alium deum usque adhuc

didicisset? cui alii quam cui omnes retro remediati a Christo?

et ideo: fides tua te saluum fecit, audiit, quia intellexerat

ueram se deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet

actionem, apud uerum templum et uerum pontificem eius

Christum facere debere. Sed nec Pharisaei possunt uideri de

alterius dei regno consuluisse dominum, quando uenturum sit,

quamdiu alius a Christo editus deus non erat, nec ille de

alterius regno respondisse quam de cuius consulebatur. non

uenit, inquit, regnum dei cum obseruatione nec

dicunt: ecce hic, ecce illic; ecce enim regnum dei

intra uos est. quis non ita interpretabitur \'intra uos est\'

id est in manu, in potestate uestra, si audiatis, si faciatis dei

praeceptum? quodsi in praecepto est dei regnum, propone

igitur contra, secundum nostras antithesis, Moysen, et una

sententia est. praeceptum, inquit, excelsum non est

nec longe a te. non in caelo est, ut dicas: quis

ascendet in caelum et deponet nobis illud et auditum

illud faciemus? nec ultra mare est, ut dicas:

quis transfretabit et sumet illud nobis et auditum

illud faciemus? prope te est uerbum, in ore tuo et

in corde tuo et in manibus tuis facere illud.

hoc erit: \'non hic nec illic; ecce enim intra uos est

regnum dei.\' et ne argumentetur audacia haeretica de regno

creatoris, de quo consulebatur, non de suo respondisse eis

dominum, sequentia obsistunt. dicens enim filium hominis ante

multa pati et reprobari oportere ante aduentum <suum\\ in quo

et regnum substantialiter reuelabitur, suum ostendit et regnum,

de quo responderat, quod passiones et reprobationes ipsius

expectabat. reprobari autem habens et postea agnosci et adsumi

et extolli, etiam ipsum uerbum \'reprobari\' inde decerpsit, ubi

in lapidis aenigmate utraque reuelatio eius apud Dauid

canebatur, prima recusabilis, secunda honorabilis. lapis, inquit, .

quem reprobauerunt aedificantes, iste factus est

in caput anguli; a domino factum est hoc. uanum

enim, si credimus deum de contumelia aut gloria silicis alicuius

praedicasse, ut non eum portenderet et in lapidis, quem

et in petrae et in montis figura portenderat. Sed si de suo

loquitur aduentu, cur eum diebus Noe et Loth comparat tetris

et atrocibus deus mitis et lenis? cur admonet meminisse uxoris

Loth, quae praeceptum creatoris non impune contempsit, si

non cum iudicio ueniet uindicandorum praeceptorum suorum?

etiam si uindicat, ut et ille, si iudicat, me non debuit per

eius documenta formare, quem destruit, ne ille me formare

uideatur. si uero et hic non de suo loquitur aduentu sed de

Iudaei Christi, expectemus etiamnunc, ne quid de suo praedicet,

ill(ius ill)um interim esse credentes, quem omni loco praedicat.

Section 36

Nam et orandi perseuerantiam et instantiam mandans

parabolam iudicis ponit coacti audire uiduam instantia et

perseuerantia interpellationum eius. ergo iudicem deum ostendit

orandum, non se, si non ipse est iudex. sed (et) subiunxit

facturum deum uindictam electorum suorum. si ergo ipse erit

uindex qui et iudex, [si] creatorem ergo meliorem deum probauit,

quem electorum suorum clamantium ad eum die et nocte

uindicem ostendit. et tamen, cum templum creatoris inducit

et duos adorantes diuersa mente describit, Pharisaeum in

superbia, publicanum in humilitate, ideoque alterum reprobatum,

alterum iustificatum descendisse, utique docendo, qua

disciplina sit orandum, eum et hic orandum constituit, a quo

relaturi essent iam orandi. disciplinam, siue reprobatricem

superbiae siue iustificatricem humilitatis. alterius dei nec

templum nec oratores nec iudicium inuenio penes Christum,

nisi creatoris: illum iubet adorare in humilitate, ut adleuatorem

hurnilium, non in superbia, ut destructorem superborum.

quem alium adorandum mihi ostendit? qua disciplina? qua

spe? neminem, opinor. nam et quam docuit orationem creatori

probauimus conuenire. aliud est, si etiam adorari, qua

deus optimus et ultro bonus, non uult. \'Sed quis optimus

nisi unus, inquit, deus\'? non quasi ex duobus diis unum

optimum ostenderit, sed (unum) esse optimum deum solum, qui

sic unus sit optimus, qua solus deus. et utique optimus qui

pluit super iustos et iniustos et solem suum oriri

facit super bonos et malos, sustinens et alens et iuuans

etiam Marcionitas. Denique interrogatus ab illo quodam: praeceptor

optime, quid faciens uitam aeternam possidebo?

de praeceptis creatoris an ea sciret, id est faceret,

expostulauit, ad contestandum praeceptis creatoris uitam adquiri

sempiternam, cumque ille principaliora quaeque adfirmasset

obseruasse se ab adolescentia: unum, inquit, tibi deest:

omnia, quaecumque habes, uende et da pauperibus.

et habebis thesaurum in caelo, et ueni, sequere me.

age, Marcion, omnesque iam \'commiserones* et \'coodibiles\' eius,

haeretici, quid audebitis dicere? resciditne Christus priora

praecepta non occidendi non adulterandi non furandi non falsum

testandi diligendi patrem et matrem, an et illa seruauit

et quod deerat adiecit, — quamquam et hoc praeceptum

largitionis in egenos ubique diffusum sit in lege et prophetis — uti

gloriosissimus ille obseruator praeceptorum pecuniam multo

cariorem habiturus traduceretur? saluum eat igitur et hic

euangelio: non ueni dissoluere legem et prophetas, sed

potius adimplere. simul et cetera dubitatione liberauit

manifestando unius esse et \'dei\' nomen et (optimi), et uitam

aeternam\' et \'thesaurum in caelo\', et semetipsum cuius praecepta

supplendo et conseruauit et auxit, secundum Micheam

quoque hoc loco recognoscendus dicentem: si adnuntiauit

tibi homo, quid bonum? aut quid a te dominus exquirit

quam facere iudicium diligere misericordiam et

paratum esse sequi dominum deum tuum? et <homo\'

enim Christus adnuntians, quid sit bonum: scientiam legis:

praecepta, inquit, scis; \'facere iudicium\': uende, inquit,

quae habes; \'diligere misericordiam\': et da, inquit, egenis;

«paratum esse [inquitj ire cum domino\': et ueni, inquit,

sequere me. Tam distincta fuit a primordio Iudaea gens per

tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari

de genere potuisset, uel de recentibus Augustianis censibus

adhuc tunc fortasse pendentibus. Iesus autem Marcionis,

— et (si) natus non dubitaretur qui homo uidebatur - utique,

qua non natus, nullam potuerat generis sui in publico habuisse

notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex his, qui

quo(quo) modo ignoti habebantur. cum igitur praetereuntem

illum caecus audisset, cur exclamauit: Iesu, fili Dauid,

miserere mei, nisi quia filius Dauid, (id) est ex familia Dauid,

non temere deputabatur per matrem et fratres, qui aliquando,

ex notitia utique, adnuntiati ei fuerant? (sed antecedentes

increpabant caecum, uti taceret\'. merito, quoniam quidem uociferabatur,

non quia de Dauid filio mentiebatur. aut doce increpantes

illos scisse, quod Iesus non esset filius Dauid, ut

idcirco silentium caeco indixisse credantur. sed et si doceres.

facilius illos ignorasse praesumeres quam dominum falsam in

se praedicationem sustinere potuisse. \'sed patiens dominus\'.

non tamen confirmator erroris. immo etiam detector creatoris

ut non prius hanc caecitatem hominis illius enubilasset, ne

ultra Iesum filium Dauid existimaret? atquin, ne patientiam

eius infamaretis nec ullam rationem dissimulationis illi adfigeretis,

[ne filium Dauid negaretis manifestissime confirmauit

caeci praedicationem et ipsa remuneratione medicinae et testimonio

fidei: fides, inquit, tua te saluum fecit. quid

uis caecum credidisse? ab alio deo descendisse Iesum ad

detectionem creatoris, ad destructionem legis et prophetarum?

non illum esse, qui ex radice Iesse et ex fructu lumborum

Dauid destinabatur, caecorum quoque remunerator? sed nondum,

puto, eiusmodi tunc caeci erant qualis Marcion, ut haec

fuerit caeci illius fides, qua crediderit in uoce: Iesu, fili

Dauid. qui hoc se et cognouit et cognosci ab omnibus uoluit I

fidem hominis, etsi melius oculatam, etsi ueri luminis compotem,

exteriore quoque uisione donauit, ut et nos regulam

simulque mercedem fidei disceremus: qui uult uidere. Iesum

Dauid filium credat per uirginis censum; qui non ita credet,

non audiet ab illo: fides tua te saluum fecit, atque ita

caecus remanebit, ruens in antithesin, ruentem et ipsam (in)

antithesin. sic enim caecus caecum deducere solet. nam si,

(quia) aliquando Dauid in recuperatione Sionis offenderant

caeci, resistentes quominus admitteretur, — in figuram populi

proinde caeci, non admissuri quandoque Christum filium Dauid

— ideo Christus ex diuerso caeco subuenit, ut hinc se

ostenderet non esse filium Dauid, ut ex animi diuersitate bonus

caecis, quos ille iusserat caedi, id cur fidei et quidem prauae

praestitisse se dixit? atquin et hoc (filius Dauid\' (dat) antithesin

de suo retundendam. nam quia Dauid offenderant caeci, nunc

uero eiusdem t carnis homo supplicem se obtulerat filio Dauid,

idcirco ei satisfacienti quodammodo placatus filius Dauid restituit

lumina cum testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat

exorandum sibi esse filium Dauid. et tamen Dauid audacia

hominum, puto, offenderat, non ualitudo.

Section 37

Consequitur et Zacchei domus salutem. quo merito?

numquid uel ille crediderat Christum a (deo) Marcionis uenisse?

atquin adhuc in auribus erat omnium uox illa caeci: miserere

mei, Iesu, fili Dauid, et: omnis populus laudes referebant

deo, non Marcionis, sed Dauid. enimuero Zaccheus, etsi

allophylus, fortasse tamen aliqua notitia scripturarum ex commercio

Iudaico adflatus, — plus est autem, (si) et ignorans

Esaiam — praecepta eius impleuerat: confringito, inquit, panem

tuum esurienti et non habentes tectum in domum

tuam inducito — hoc cum maxime agebat, exceptum domo

sua pascens dominum — et nudum si uideris, contegito;

hoc cum maxime promittebat, in omnia misericordiae opera

dimidium substantiae offerens, dissoluens uiolentiorum contractuum

obnexus et dimittens conflictatos in laxamentum et

omnem conscriptionem iniquam dissipans dicendo: et si cui

quid per calumniam eripui, quadruplum reddo. itaque

dominus: hodie, inquit, salus huic domui. testimonium

dixit salutaria esse quae praeceperat prophetes creatoris. cum

uero dicit: uenit enim filius hominis saluum facere

quod periit, iam non contendo eum uenisse, ut saluum

faceret quod perierat cuius fuerat et cui perierat quod saluum

uenerat facere, sed in alterius quaestionis gradum dirigo. de

homine agi nulla dubitatio est. hic cum ex duabus substantiis

constet, ex corpore et anima, quaerendum est, ex qua substantiae

specie perisse uideatur. si ex corpore, ergo corpus

perierat, anima non. quod perierat saluum facit filius hominis:

habet igitur et caro salutem, si ex anima perierat, animae

perditio saluti destinatur: caro, quae non periit, salua est. si

totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo saluus

fiat necesse est, et elisa est sententia haereticorum negantium

carnis salutem. iam et Christus creatoris confirmatur, qui

secundum creatorem totius hominis salutem pollicebatur. Seruorum

quoque parabola, qui secundum rationem feneratae pecuniae

dominicae diiudicantur, iudicem ostendit deum (tuum) etiam

ex parte seueritatis, non tantum onerantem uerum et auferentem

quod quis uideatur habuisse. aut si et haec creatorem finxerit, (austerum,

tollentem quod non posuerit et metentem quod non seuerit,'

hic quoque me ille instruit, cuius pecuniam ut fenerem edocet.

Section 38

Sciebat Christus, baptisma Iohannis unde esset. et cur

quasi nesciens interrogabat? sciebat non responsuros sibi

Pharisaeos. et cur frustra interrogabat? an. ut ex ore ipsorum

iudicaret illos uel ex corde? refer ergo et haec ad excusati.

onem creatoris et ad comparationem Christi, et considera iam,

quid secuturum esset, si quid Pharisaei ad interrogationem

renuntiassent. puta illos renuntiasse humanum Iohannis baptisma:

statim lapidibus elisi- fuissent. existeret aliqui Marcion

aduersus Marcionem, qui diceret: o deum optimum, o deum

diuersum a creatoris exemplis! sciens praeceps ituros homines

ipse illos in praerupium imposuit. sic enim et de creatore in

arboris lege tractatur. \'sed de caelis fuit baptisma Iohannis).

et quare, inquit Christus, non credidistis ei? ergo qui credi

uoluerat Iohanni, increpaturus quod non credidissent, eius erat,

cuius sacramentum Iohannes administrabat. certe nolentibus

renuntiare, quid saperent. cum et ipse uicem opponit: et ego

non dico uobis, in qua uirtute haec facio, malum malo

reddidit. Reddite quae Caesaris Caesari, et quae sunt

dei deo. quae erunt dei, quae similia sint denario Caesaris?

imago scilicet et similitudo eius. hominem igitur reddi iubet

creatori, in cuius imagine et similitudine et nomine et materia

expressus est. quaerat sibi monetam deus Marcionis, Christus

denarium hominis suo Caesari iubet reddi. non alieno; nisi

quod necesse est, *** qui suum denarium non habet. Iusta

et digna praescriptio est in omni quaestione ad propositum

interrogationis pertinere debere sensum responsionis. ceterum

aliud consulenti aliud respondere dementis est, quo magis

absit a Christo quod ne homini quidem conuenit Saducaei,

resurrectionis negatores, de ea habentes interrogationem proposuerant

domino ex lege materiam mulieris, quae septem

fratribus ex ordine defunctis secundum praeceptum legale

nupsisset, cuius uiri deputanda esset in resurrectione. haec

fuit materia quaestionis, haec substantia consultationis; ad

hoc respondisse Christum necesse est. neminem timuit, ut

quaestiones aut declinasse uideatur aut per occasionem earum

quod alias palam non docebat subostendisse. respondit igitur

huius quidem aeui filios nubere, — uides quam pertinenter ad

causam, quia de aeuo uenturo quaerebatur, in quo neminem

nubere definiturus praestruxit hic quidem nubi, ubi sit et

mori — quos uero dignatus sit deus illius aeui possessione et

resurrectione a mortuis neque nubere neque nubi, quia nec

morituri iam sint, cum similes angelorum sint dei, resurrectionis

filii facti. cum igitur sensus responsionis non ad

aliud sit dirigendus quam ad propositum interrogationis, si

hoc sensu responsionis propositum absoluitur interrogationis,

non aliud responsio domini sapit quam quo quaestio absoluitur:

habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum,

non ex sua propria, sed ex resurrectionis quaestione, habes et,

ipsius resurrectionis confirmationem et totum quod Saducaei

sciscitabantur, non de alio deo interrogantes nec de proprio

nuptiarum iure quaerentes. quodsi ad ea facis respondisse

Christum, de quibus non est consultus, negas eum de quibus

interrogatus est respondere potuisse, Saducaeorum scilicet

sapientia captum. ex abundanti nunc et post praescriptionem

retractabo aduersus argumentationes cohaerentes. nacti enim

scripturae textum: quos autem dign atus est deus illius

aeui ita in legendo decurrunt, (ut 'illius aeui\') 'deo') adiungant,

quo alium deum faciant illius aeui, cum sic legi oportet:

quos autem dignatus est deus, ut facta hic distinctione

post 'deum') ad sequentia pertineat 'illius aeui\', id est: quos

dignatus sit deus illius aeui possessione et resurrectione. non

enim de deo, sed de statu illius aeui consulebatur, cuius uxor

futura esset post resurrectionem in illo aeuo. sic et de ipsis

nuptiis responsum subuertunt, ut \'filii huius aeui nubunt

et nubuntur) de hominibus dictum sit creatoris nuptias permittentis,

se autem, quos deus illius aeui, alter scilicet, dignatus

sit resurrectione, iam et hic non nubere, quia non sint

filii huius aeui. ***, quando de nuptiis illius aeui consultus,

non de huius, eas negauerit, de quibus consulebatur. itaque

qui ipsam uim et uocis et pronuntiationis et distinctionis

exceperant nihil aliud senserunt, quam quod ad materiam consultationis

pertinebat, atque adeo scribae: magister, inquiunt.

bene dixisti. confirmauerat enim [per] resurrectionem, formam

eius edendo aduersus Saducaeorum opinionem. denique testimonium

eorum, qui ita eum respondisse praesumpserant, non

recusauit. Si autem scribae Christum filium Dauid existimabant,

ipse autem Dauid dominum eum appellat, quid hoc ad Christum

non Dauid? errorem scribarum obtundebat? (non.) sed honorem

Christo Dauid procurabat, quem Christum dominum magis

quam filium Dauid confirmabat, quod non congrueret destructori

creatoris. at ei nostra parte quam conueniens interpretatio!

nam qui olim a caeco illo (filius Dauid\' fuerat inuocatus, quod

tunc reticuit non habens in praesentia scribas, nunc ultro

coram eis de industria protulit, ut se, quem caecus secundum

scribarum doctrinam filium tantum Dauid praedicarat, dominum

quoque eius ostenderet, remunerata quidem fide caeci,

qua filium Dauid crediderat [in] illum, pulsata uero traditione

scribarum, qua non et dominum eum norant. quodcumque ad

gloriam spectaret Christi creatoris sic non alius tueretur, quam

Christus creatoris..

Section 39

Olim constitit de nominum proprietate, ei illam *, qui

prior et Christum suum in homines adnuntiarit et legum

transnominarit. constabit itaque et de impudentia eius, qui

multos dicat uenturos in nomine ipsius, quod non sit ipsius,

si non Christus et Iesus creatoris est, ad quem proprietas

nominum pertinet. amplius et prohibeat eos recipi, quorum et

ipse par sit, ut qui proinde in nomine uenit alieno: si

non, ipsius erat a mendacio nominis praeuenire discipulos, qui

per proprietatem nominis possidebat ueritatem eius. uenient

denique illi dicentes: ego sum Christus: recipies eos, qui

consimilem recepisti; nec hic enim in nomine suo uenit. quid

nunc? quando et ipse ueniet nominum dominus, Christus et

Iesus creatoris, reicies illum P et quam iniquum, quam iniustum

et optimo deo indignum, ut non recipias eum in suo nomine

uenientem, qui alium in nomine eius recepisti! Videamus et

quae signa temporibus imponat: bella, opinor., et regnum super

regnum et gentem super gentem et pestem et fames terraeque

motus et formidines et prodigia de caelo, quae omnia seuero

et atroci deo congruunt. haec cum adicit etiam oportere fieri,

quem se praestat? destructorem an probatorem creatoris?

cuius dispositiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus

tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset,

si non ipsius fuissent ante haec autem persecutiones eis praedicat

et passiones euenturas, in martyrium utique et in salutem.

accipe praedicatum in Zacharia: dominus, inquit, omnipotens

proteget eos et consument illos, et lapidabunt

lapidibus fundae et bibent sanguinem illorum uelut

uinum et replebunt pateras quasi altaris, et saluos

eos faciet dominus illo die uelut oues, populum suum,

quia lapides sancti uolutant. et ne putes haec in passiones

praedicari, quae illos tot bellorum nomine ab allophylis

manebant, respice ad species. nemo in praedicatione bellorum

legitimis armis debellandorum lapidationem enumerat popularibus

coetibus magis et inermi tumultui familiarem; nemo,

tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate metitur

aut unius altaris cruentationi adaequat; nemo oues appellat

eos, qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes

cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes

potius semetipsos quam uindicantes trucidantur. denique:

quia lapides, inquit, sancti uolutant, non \'quia milites

pugnant\'. lapides enim sunt et fundamenta, super quae nos

aedificamur, exstructi secundum Paulum super fundamenta

apostolorum, qui lapides sancti oppositi omnium offensui

uolutant. et hic igitur ipse cogitari uetat, quid responderi

oporteat apud tribunalia, qui et Balaae quod non cogitauerat,

immo contra quam cogitauerat suggessit et Moysi

causato linguae tarditatem os repromisit. et sapientiam ipsam,

cui nemo resistet, per Esaiam demonstrauit: hic dicet: ego

dei sum, et (hic) clamabit: in nomine Iacob, et alius

inscribetur in nomine Israhelis. quid enim sapientius et

incontradicibilius confessione simplici et exerta in martyris

nomine, \'cum deo inualescentis\', quod est interpretatio Israhelis?

nec mirum, si is cohibuit praecogitationem, qui et ipse a patre

excepit pronuntiandi tempestiue sumministrationem: dominus

mihi dat linguam disciplinae, ** quando debeam proferre

sermonem, nisi Marcion Christum non subiectum patri

infert. a proximis quoque persecutiones et nominis, ex odio

utique, blasphemiam praedicatam non debeo rursus ostendere.

sed per tolerantiam, inquit, saluos facietis uosmetipsos,

de qua scilicet psalmus: tolerantia iustorum non periet

in finem, quia et alibi: honorabilis mors iustorum, ex

tolerantia sine dubio, quia et Zacharias: corona autem erit

eis, qui tolerauerint. sed ne audeas argumentari apostolos

ut alterius dei praecones a Iudaeis uexatos, memento prophetas

quoque, eadem a Iudaeis passos, tamen non alterius dei

apostolos fuisse quam creatoris. sed monstrato dehinc tempore

excidii, cum coepisset uallari exercitibus Hierusalem, signa

iam ultimi finis enarrat: solis et lunae siderumque prodigia

et in terra angustias nationum obstupescentium uelut a sonitu

maris fluctuantis pro expectatione imminentium orbi malorum.

quod et ipsae uires caelorum concuti habeant, accipe Iohelem:

et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et

ignem et fumi uaporem: sol conuertetur in tenebras

et in sanguinem luna, priusquam adueniat dies magnus

et inlustris domini. habes et Abacuc: fluminibus disrumpetur

terra, uidebunt te et parturient populi: dispergens

aquas gressu dedit abyssus sonum suum,

sublimitas timoris eius elata est: sol et luna constitit

in suo ordine, in lucem coruscationes tuae ibunt, in

fulgorem fulgur, scutum tuum: in comminatione tua

diminues terram et in indignatione tua depones nationes.

conueniunt, opinor, et domini pronuntiationes et prophetarum

de concussionibus mundi et orbis, elementorum et

nationum. post haec quid dominus? et tunc uidebunt

filium hominis uenientem de caelis cum plurima uirtute.

cum autem haec fient, erigetis uos et leuabitis

capita, quoniam adpropinquabit redemptio uestra, in

tempore scilicet regni, de quo subiecta erit ipsa parabola.

sic et uos, cum uideritis omnia haec fieri, scitote

adpropinquasse regnum dei. hic erit dies magnus domini

et inlustris uenientis de caelis filii hominis secundum Danihelem:

ecce cum caeli nubibus tamquam filius hominis

adueniens et cetera, et data est illi regia potestas

— quam in parabola postulaturus exierat relicta pecunia serais,

quae feneraretur, — et uniuersae nationes, — quas promiserat

ei in psalmo pater: postula de me, et dabo tibi

gentes hereditatem tuam — et gloria omnis seruiens

illi et potestas eius aeterna, quae non auferetur, et

regnum eius, quod non corrumpetur, quia nec morientur

in illo nec nubent, sed erunt sicut angeli. de eodem aduentu

filii hominis et fructu eius apud Abacuc: existi in salutem

populi tui ad saluos faciendos christos tuos, erecturos

scilicet se et capita leuaturos in tempore regni redemptos.

igitur cum et haec, quae sunt promissionum, proinde conueniant

sicut et illa, quae sunt concussionum, ex consonantia

propheticarum et dominicarum pronuntiationum nullam hic

poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem

referas ad creatorem. saeuitiae scilicet deum, quas nec sinere,

nedum expectare deberet deus optimus, promissiones uero deo

optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset.

aut si suas prophetauit, non distantes a promissionibus Christi

(tui). par erit in liber(ali)tate optimo deo, nec plus uidebitur a

Christo tuo repromitti quam a meo filio hominis. ipsum decursum

scripturae euangelicae ab interrogatione discipulorum usque

ad parabolam fici ita inuenies contextu sensus filio hominis

hinc atque illinc adhaerere, ut in illum compingat et tristia

et laeta et concussiones et promissiones nec possis separare

ab illo alteram partem. unius enim filii hominis aduentu constituto

inter duos exitus concussionum et promissionum necesse

est ad unum pertineant filium hominis et incommoda

nationum et uota sanctorum, quia ita positus est in medio,

ut communis (sit) exitibus ambobus, alterum conclusurus aduentu

suo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est uota

sanctorum, ut, siue mei Christi concesseris aduentum filii

hominis, quo mala imminentia ei reputes, quae aduentum eius

antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere, quae ab aduentu

eius oriuntur, *** cogaris mala quoque ei deputare. quae

aduentum eius antecedunt. tam enim mala cohaerent aduentui

filii hominis antecedendo quam et bona subsequendo. quaere

igitur, quem ex duobus Christis constituas in persona unius

filii hominis, in quam utraque dispositio referatur, aut et

creatorem optimum aut et deum tuum asperum dedisti natura.

in summa ipsius parabolae considera exemplum: adspicite

ficum et arbores omnes; cum fructum protulerint.

intellegunt homines aestatem adpropinquasse; sic et

uos, cum uideritis haec fieri, scitote in proximo esse

regnum dei. si enim fructificationes arbuscularum signum

aestiuo tempori praestant antecedendo illud, proinde et conflictationes

orbis signum praenotant regni praecedendo illud.

omne autem t signum eius est res, cuius est signum, et

omni rei ab eo imponitur signum, cuius est res. ita si conflictationes

signa sunt regni, sicut fructificationes aestatis, ergo

et regnum creatoris est, cuius conflictationes deputantur, quae

signa sunt regni. praemiserat oportere haec fieri tam atrocia

tam dira deus optimus, certe a prophetis et a lege praedicata:

adeo legem et prophetas non destruebat, cum quae praedicauerant

confirmat perfici oportere. Adhuc ingerit non transiturum

caelum ac terram, nisi omnia peragantur. quaenam ista? si quae

a creatore sunt (praedicata), merito sustinebunt elementa domini

\' sui ordinem expungi: si quae a deo optimo, nescio an sustineat

caelum et terra perfici quae aemulus statuit. hoc si patietur

creator, zelotes deus non est. transeat age nunc caelum et

terra, — sic enim dominus eorum destinauit — dum uerbum

eius maneat in aeuum, — sic enim et Esaias pronuntiauit —

admoneantur et discipuli, ne quando grauentur corda

eorum crapula et ebrietate et saecularibus curis et

insistat eis repentinus dies ille uelut laqueus, utique

oblitis deum ex plenitudine et cogitatione mundi — Moysei

erit admonitio —: adeo is liberabit a laqueo diei illius, qui hanc

admonitionem retro intulit. Erant et loca alia apud Hierusalem

ad docendum, erant et extra Hierusalem ad secedendum. sed

enim per diem in templo docebat, ut qui per Osee praedixerat:

in templo meo me inuenerunt et illic disputatum

est ad eos, ad noctem uero in elaeonem secedebat; sic enim

Zacharias demonstrarat: et stabunt pedes eius in monte

elaeon. erant horae quoque auditorio competentes; diluculo

conueniendum erat, quia per Esaiam cum dixisset: dominus

dat mihi linguam disciplinae, adiecit: adposuit mihi

mane aurem ad audiendum. si hoc est prophetias dissoluere,

quid erit adimplere?

Section 40

Proinde sciit, et quando pati oporteret eum, cuius passionem

lex figura(ra)t. nam ex tot festis Iudaeorum paschae diem

elegit in hoc enim sacramentum pronuntiarat Moyses: pascha

est domini. ideo et adfectum suum ostendit: concupiscentia

concupii pascha edere uobiscum, antequam

patiar. o legis destructorem, qui concupierat etiam pascha

seruare! nimirum uerbecina illum [in] Iudaica delectarat. an

ipse erat, qui, tamquam ouis ad uictimam adduci habens et

tamquam ouis coram tondente sic os non aperturus, figuram

sanguinis sui salutaris implere concupiscebat? poterat et ab

extraneo quolibet tradi, ne dicerem et in hoc psalmum expunctum:

qui mecum panem edit leuauit in me plantam.

poterat et sine praemio tradi. quanta enim opera traditoris

circa eum, qui populum coram offendens nec tradi magis

potuisset quam inuadi? sed hoc alii competisset Christo, non

qui prophetias adimplebat. scriptum est enim: pro eo quod

uenumdederunt iustum. nam et quantitatem et exitum pretii

postea Iuda paenitente reuocati et in emptionem dati agri

figuli, sicut in euangelio Mathei continetur, Hieremias praecanit:

et acceperunt triginta argentea pretium adpretiati

— uel honorati - et dederunt ea in agrum figuli.

professus itaque se concupiscentia concupisse edere pascha ut

suum, — indignum enim, ut quid alienum concupisceret deus —

acceptum panem et distributum discipulis corpus suum illum

fecit hoc est corpus meum dicendo, id est (figura. corporis

mei\'. figura autem non fuisset nisi ueritatis esset corpus.

ceterum uacua res, quod est phantasma, figuram capere non

posset. aut si propterea panem corpus sibi finxit, quia corporis

carebat uanitatem, ergo panem debuit tradere pro nobis.

faciebat ad uanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur. cur

autem panem corpus suum appellat et non magis peponem,

quem Marcion cordis loco habuit, non intellegens ueterem

fuisse istam figuram corporis Christi dicentis per Hieremiam:

aduersus me cogitauerunt cogitatum dicentes: uenite.

coiciamus lignum in panem eius, scilicet crucem in corpus

eius? itaque inluminator antiquitatum, quid tunc uoluerit

significasse panem, satis declarauit corpus suum uocans panemsic

et in calicis mentione testamentum constituens sanguine

suo obsignatum substantiam corporis confirmauit. nullius

enim corporis sanguis potest esse nisi carnis. nam et si qua

corporis qualitas non carnea opponetur nobis, certe sanguinem

nisi carnea non habebit. ita consistet probatio corporis de

testimonio carnis, probatio carnis de testimonio sanguinis. ut

autem et sanguinis ueterem figuram in uino recognoseas.

aderit Esaias: quis, inquit, qui aduenit ex Edom, rubor

uestimentorum eius ex Bosor? sic decorus in stola

uiolentia cum fortitudine? quare rubra uestimenta

tua, et indumenta sicut de foro torcularis, pleno conculcato?

spiritus enim propheticus, uelut iam contemplabundus

dominum ad passionem uenientem, carne scilicet uestitum

ut in ea passum, cruentum habitum carnis in uestimentorum

rubore designat, conculcatae et expressae ui passionis

tamquam in foro torcularis, quia et inde quasi cruentati

homines de uini rubore descendunt. multo manifestius Genesis

in benedictione Iudae, ex cuius tribu carnis census Christi

processurus, iam tunc Christum in Iuda deliniabat: lauabit,

inquit, in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum

suum, stolam et amictum carnem demonstrans et uinum

sanguinem. ita et nunc sanguinem suum in uino consecrauit

qui tunc uinum in sanguinem figurauit.

Section 41

Vae, ait, per quem traditur filius hominis. ergo

iam \'uae* constat imprecationis et comminationis inclamationem

intellegendam et irato et offenso deputandam, nisi si ludas

impune erat tantum sceleris relaturus. at si impune, uacat

\'uae\'; si non impune, utique ab eo puniendus, in quem scelus

traditionis admisit. porro si sciens passus est hominem, quem

ipse comitatui suo adsciuerat, in tantum scelus ruere, noli

iam de creatore circa Adam retractare quae in tuum quoque

deum retorquentur: aut ignorasse illum, qui non ex prouidentia

obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse, si (non) ignorabat,

aut noluisse, si et sciebat et poterat, atque ita malitiosum

iudicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire.

suadeo igitur agnoscas potius et in isto creatorem quam parem

illi deum optimum aduersus sententiam tuam facias. nam et

Petrum praesumptorie aliquid elocutum negationi potius destinando

zeloten deum tibi ostendit. debuit etiam osculo tradi,

propheticus scilicet Christus, ut eius scilicet filius, qui labiis

a populo diligebatur. Perductus in consessum, an ipse esset

Christus, interrogatur. de quo Christo Iudaei quaesissent nisi

de suo? cur ergo non uel tunc alium eis prodidit? \'ut pati

posset\', inquis, id est, ut ille optimus ignorantes adhuc in

scelus mergeret. atquin et si dixisset, passurus esset. si dixero

enim, inquit, uobis, non credetis. porro non credituri perseuerassent

in necem eius. et cur non magis passurus esset,

si alterius dei ac per hoc aduersarium creatoris (se) manifestasset?

ergo non, ut pateretur, alium se tunc quoque supersedit

ostendere, sed quoniam ex ore eius confessionem extorquere

cupiebant, nec confesso tamen credituri, qui eum ex operibus

scripturas adimplentibus agnouisse debuerant. ita eius fuit

occultasse se, cui ultro debebatur agnitio. et tamen adhuc eis

manum porrigens: abhinc, inquit, erit filius hominis

sedens ad dexteram uirtutis dei. suggerebat enim se esse

(de) Danihelis prophetia (filium hominis* et de psalmo Dauid

(sedentem ad dexteram dei\'. itaque ex isto dicto et scripturae

comparatione inluminati, quem se uellet intellegi: ergo, inquiunt,

tu dei filius es? cuius dei, nisi quem solum nouerant?

cuius dei, nisi quem in psalmo meminerant dixisse filio

suo: sede ad dexteram meam? <sed respondit: uos dicitis,

quasi: non ego\\ atquin confirmauit id se esse, quod illi dixerant,

dum rursus interrogant. unde autem probabis interrogatiuo

et non (et) ipsos confirmatiuo pronuntiasse: ergo tu filius dei

es, ut, quia oblique ostenderat se per scripturas filium dei

intellegendum, sic senserint: \'ergo tu dei es filius\', quod te

non uis aperte dicere? atque ita et ille (uos dicitis\' confirmatiue

respondit, et adeo sic fuit pronuntiatio eius, ut

perseuerauerint in eo, quod pronuntiatio sapiebat.

Section 42

perductum

enim illum ad Pilatum onerare coeperunt, quod se regem

diceret Christum, sine dubio (dei filium sessurum ad dei

dexteram). ceterum alio eum titulo grauassent, incerti an filium

se dei dixisset, (ni)si ('uos s dicitis* sic pronuntiasset, hoc se

esse, quod dicerent. Pilato quoque interroganti: tu es Christus?

proinde: tu dicis, ne metu potestatis uideretur amplius

respondisse, (respondit.) Constitutus est igitur dominus in iudicio

— et statuit in iudicio populum suum; ipse dominus

in iudicium uenit cum presbyteris et archontibuspopuli,

secundum Esaiam — atque exinde omne scriptum passionis

suae impleuit: tumultuatae suntibidem nationes et populi

meditati suntinania; adstiterunt reges terrae etarchontes

congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus

Christum eius: \'nationes\' Romani qui cum Pilato

fuerant; \'populi\' tribus Israhelis; (reges) in Herode, (archontes) in

summis sacerdotibus. nam et Herodi uelut munus a Pilato missus

Osee uocibus fidem reddidit. de Christo enim prophetauerat:

et uinctum eum ducent xenium regi. delectatus est

denique Herodes uiso Iesu nec uocem ullam ab eo audiuit.

tamquam agnus enim ante tondentem sic non aperuit

os suum, quia dominus dederat illi linguam disciplinae, ut

sciret, quando eum oporteret proferre sermonem, illam scilicet

linguam, quam in psalmo adglutinatam gutturi suo tunc probabat

non loquendo. Et Barrabas quidem nocentissimus uita

ut bonus donatur, Christus uero iustissimus ut homicida morti

expostulatur. sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter

iniquos scilicet deputaretur. uestitum plane eius a militibus

diuisum partim, (partim) sorti concessum Marcion abstulit

respiciens psalmi prophetiam: dispertiti sunt sibi uestimenta

mea et in uestitum meum sortem miserunt.

aufer igitur et crucem ipsam. idem enim psalmus de ea non

tacet: foderunt manus meas et pedes. totus in illo exitus

legitur: circumdederunt me canes, synagoga maleficorum

circumuallauit me. omnes, qui spectabant me,

naso inridebant me; locuti sunt labiis et capita mouerunt:

sperauit in deum, liberet eum. quo iam testimonium

uestimentorum? habe falsi tui praedam: totus psalmus

uestimenta sunt Christi. Ecce autem et elementa concutiuntur.

dominus enim patiebatur ipsorum. ceterum aduersario laeso

caelum luminibus loruisset, magis sol radiis insultasset, magis

dies stetisset, libenter spectans pendentem in patibulo Christum

Marcionis. haec argumentata quoque mihi competissent, et si

non fuissent praedicata: caelum, inquit Esaias, uestiam

tenebris; hic erit dies, de quo et Amos: et erit die illa,

dicit dominus, occidet sol meridie — habes et horae

sextae significationem — et contenebrabit super terram.

scissum est et templi uelum, angeli eruptione derelinquentis

filiam Sionis tamquam in uinea speculam et in cucumerario

casulam.s o quantum perseuerauit etiam tricesimo psalmo

Christus ipsum reddere! uociferatur ad patrem: ***, ut et

moriens ultima uoce prophetas adimpleret. hoc dicto expirauit.

quis? spiritus semetipsum an caro spiritum? sed spiritus

semetipsum expirare non potuit. alius est qui expirat, alius

qui expiratur. si spiritus expiratur, ab alio expiretur necesse

est. quodsi solus spiritus fuisset, discessisse potius diceretur

quam expirasse. quis igitur expirat spiritum nisi caro, quae

et spirat quando illum habet et ita eum cum amittit expirat?

denique si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma

autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum expirauit et expirando

discessit, sine dubio phantasma discessit, cum spiritus,

qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma

cum spiritu. nihil ergo remansit in ligno, nihil pependit etiam

post expirationem, nihil de Pilato postulatum, nihil de patibulo

detractum, nihil sindone inuolutum, nihil sepulcro nouo conditum?

atquin non nihil. quid ergo illud fuit? si phantasma,

adhuc ergo inerat et spiritus. si discesserat spiritus, ergo

abstulerat phantasma. superest impudentiae haereticae dicere

phantasma illic phantasmatis remansisse; sed scilicet Ioseph

corpus fuisse nouerat quod tota pietate tractauit, ille

Ioseph, qui non consenserat in scelere Iudaeis, beatus uir,

qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum

non stetit et in cathedra pestium non sedit.

Section 43

Oportuerat etiam sepultorem domini prophetari ac iam

tunc merito benedici, si nec mulierum illarum officium praeterit

prophetia, quae ante lucem conuenerunt ad sepulcrum cum

odorum paratura. de hoc enim per Osee: et quaerent, inquit,

faciem meam; ante lucem uigilabunt ad me dicentes:

eamus et conuertamur ad dominum, quia ipse eripuit

[dixit] et curabit nos, percussit et miserebitur nostri,

sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus.

quis enim haec non credat in recogitatu mulierum illarum

uolutata inter dolorem praesentis destitutionis, qua percussae

sibi uidebantur a domino, et spem resurrectionis ipsius, qua

restitutuiri se arbitrabantur? corpore autem non inuento sublata

erat sepultura eius de medio secundum Esaiam. sed et duo

ibidem angeli apparuerunt. tot fere laterensibus uti solebat in

duobus testibus consistens dei sermo. reuertentes quoque a

sepulcro mulieres et ab illa angelorum uisione prospiciebatEsaias:

mulieres, inquit, [uenite] uenientes a uisione, uenite, ad

renuntiandam scilicet domini resurrectionem. Bene autem,I

quod incredulitas discipulorum perseuerabat, ut in finem usque

defensio nostra consisteret Christum legum non alium se

discipulis edidisse quam prophetarum. nam cum duo ex illis

iter agerent et dominus eis adhaesisset, non comparens quod

ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae: nos

autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem

Israhelis, utique suum Christum, id est creatoris. adeo nec

alium se ediderat illis. ceterum non existimarent eum creatoris,I

et cum creatoris existimaretur, non sustinuisset hanc de se

existimationem, si non is esset, qui existimabatur. aut ipse!

erit auctor erroris et praeuaricator ueritatis aduersus dei optimi

titulum. sed nec post resurrectionem alium se eis ostendit

quam quem existimatum sibi dixerant. plane inuectus est in

illos: o insensati et tardi corde in non credendo omnibus,

\'quae locutus est ad uos.\' quaenam locutus? alterius

se dei esse? proba, et manus dedo. an eadem et angeli

ad mulieres: rememoramini, quae locutus sit uobis in

Galilaea dicens, quod oportet tradi filium hominis et

crucifigi et tertia die resurgere? et quare oportebat, nisi

quia ita a deo creatore scriptum? igitur increpuit illos ut

de sola passione scandalizatos et ut dubios de fide resurrectionis

adnuntiatae sibi a feminis, per quae non crediderant

ipsum fuisse, quem existimauerant. itaque quod existimauerant,

id uolens credi se eum se confirmabat, quem existimauerant,

creatoris scilicet Christum, redemptorem Israhelis. De corporis

autem ueritate quid potest clarius? cum haesitantibus eis, ne

phantasma esset, immo phantasma credentibus: quid turbati

estis? (in quit,) et quid cogitationes subeunt in corda

uestra? uidete manus meas et pedes, quia ipse ego

sum, quoniam spiritus ossa non habet, sicut me habentem

uidetis. et Marcion quaedam contraria sibi illa, credo,

industria eradere de euangelio suo noluit, ut ex his, quae

eradere potuit nec erasit, illa, quae erasit, aut negetur erasisse

aut merito erasisse dicatur; nec parcit nisi eis, quae non

minus aliter interpretando quam delendo subuertit. uult itaque

sic dictum: spiritus ossa non habet, sicut me uidetis

habentem, quasi ad spiritum referatur sicut me uidetis

habentem, id est non habentem ossa, sicut et spiritus. et

quae ratio tortuositatis istius, cum simpliciter pronuntiare

potuisset:. \'quia spiritus ossa non habet, sicut me uidetis non

habentem\'? cur autem inspectui eorum manus et pedes suos

offert, quae membra ex ossibus constant, si ossa non habebat?

cur adicit: et scitote, quia ego sum, quem scilicet corporeum

retro nouerant? aut si phantasma erat usquequaque,

cur illos phantasma credentes increpabat? atquin adhuc eis

non credentibus propterea cibum desiderauit, ut se ostenderet

etiam dentes habere.

Impleuimus, ut opinor, sponsionem. exhibuimus legum

Christum prophetarum doctrinis sententiis adfectibus sensibus

uirtutibus passionibus etiam resun-ectione non alium quam

creatoris, siquidem et apostolos mittens ad praedicandum

uniuersis nationibus in omnem terram exire sonum eorum et

in terminos terrae uoces eorum psalmum adimplendo praecepit.

misereor tui, Marcion; frustra laborasti. Christus enim Iesus

in euangelio tuo meus est.

Book 5

LIBER QVINTVS.

Section 1

Nihil sine origine nisi deus solus. quae quantum praecedit

in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est

etiam in retractatu earum, ut constare de statu possit, quia

nec habeas dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum

cognoueris unde sit. et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam

deuolutus apostoli quoque Pauli originem a Marcione

desidero, nouus aliqui discipulus nec ullius alterius auditor,

qui nihil interim credam nisi nihil temere credendum, temere

porro credi quodcumque sine originis agnitione credetur, quique

dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem, cum

is mihi adfirmatur apostolus, quem in albo apostolorum apud

euangelium non deprehendo. denique audiens postea eum a

domino adlectum iam in caelis quiescente, quasi improuidentiam

existimo, si non ante sciit illum sibi necessarium Christus,

sed iam ordinato officio apostolatus et in sua opera dimisso

ex incursu, non ex prospectu adiciendum existimauit, necessitate,

ut ita dixerim, non uoluntate. quamobrem, Pontice

nauclere, si numquam furtiuas merces uel inlicitas in acatos

tuas recepisti, si numquam omnino onus auertisti uel adulterasti,

+cautior utique et fidelior in dei rebus edas uelim nobis, quo

symbolo susceperis apostolum Paulum, quis illum tituli

charactere percusserit, quis transmiserit tibi, quis imposuerit,

ut possis eum constanter exponere. ne illius probetur, qui

omnia apostolatus eius instrumenta protulit, \'ipse se\', inquit,

\'apostolum est professus, et quidem non ab hominibus nec

per hominem, sed per legum Christum\'. plane profiteri potest

semetipsum quis, uerum professio eius alterius auctoritate

conficitur. alius scribit alius subscribit, alius obsignat alius

actis refert. nemo sibi et professor et testis est. praeter haec

utique legisti multos uenturos, qui dicant: ego sum Christus.

si est qui se Christum mentiatur, quanto magis qui se apostolum

praedicet Christi? adhuc ego in persona discipuli et

inquisitoris conuersor, ut iam hinc et fidem tuam obtundam,

qui unde eam probes non habes, et impudentiam suffundam,

qui uindicas et unde possis uindicare non recipis. sit Christus,

sit et apostolus nunc alterius, dum non probantur nisi

de instrumento creatoris. nam mihi Paulum etiam Genesis

olim repromisit. inter illas enim figuras et propheticas super

filios suos benedictiones Iacob, cum ad Beniamin direxisset:

Beniamin, inquit, lupus rapax; ad matutinum comedet

adhuc et ad uesperam dabit escam. ex tribu enim Beniamin

oriturum Paulum prouidebat, lupum rapacem ad matutinum

comedentem, id est prima aetate uastaturum pecora

domini ut persecutorem ecclesiaium, dehinc ad uesperam

escam daturum, id est deuergente iam aetate oues Christi

educaturum ut doctorem nationum. nam et Saulis primo

asperitas insectationis erga Dauid, dehinc paenitentia et satisfactio,

bona pro malis recipientis, non aliud portendebat quam

Paulum in Saule secundum tribus et legum in Dauid secundum

uirginis censum. haec figurarum sacramenta si tibi displicent,

certe Acta Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli

tradiderunt, a te quoque non negandum. inde apostolum ostendo

persecutorem non ab hominibus neque per hominem, inde et

ipsi credere inducor, inde te a defensione eius expello nec

timeo dicentem: tu ergo negas apostolum Paulum? non blasphemo

quem tueor. nego, ut te probare compellam; nego, ut

meum esse conuincam. aut, si ad nostram fidem spectas, recipe

quae eam faciunt; si ad tuam prouocas, ede quae eam praestruunt.

aut proba esse quae credis aut, si non probas, quomodo

credis? aut qualis es aduersus eum credens, a quo solo

probatur esse quod credis? habe nunc et apostolum de meo

sicut et Christum, quam meum apostolum quam et Christum:

isdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu prouocabimus

praescriptionis, oportere scilicet et apostolum, qui creatoris

negetur immo et aduersus creatorem proferatur, nihil docere,

nihil sapere, nihil uelle secundum creatorem, et inprimis tanta

constantia alium deum edicere, quanta a lege creatoris abrupit.

neque enim uerisimile est, ut auertens a Iudaismo non

pariter ostenderet, in cuius dei fidem auerteret, quia nemo

transire posset a creatore nesciens, ad quem transeundum sibi

esset. siue enim Christus iam alium deum reuelauerat, sequebatur

etiam apostoli testatio, uel ne non eius dei apostolus

haberetur, quem Christus reuelauerat, et quia non licebat

abscondi ab apostolo qui iam reuelatus fuisset a Christo; siue

nihil tale de deo Christus reuelauerat, [at] tanto magis ab apostolo

debuerat reuelari qui iam non posset ab alio, non credendus

sine dubio, si nec ab apostolo reuelatus. quod idcirco

praestruximus, ut iam hinc profiteamur nos proinde probaturos

nullum alium deum ab apostolo circumlatum, sicut probauimus

nec a Christo, ex ipsis utique epistolis Pauli, quas proinde

mutilatas etiam de numero forma iam haeretici euangelii

praeiudicasse debebit.

Section 2

Principalem aduersus Iudaismum epistolam nos quoque

confitemur quae Galatas docet. amplectimur etenim

omnem illam legis ueteris amolitionem, ut et ipsam de creatoris

uenientem dispositione, sicut saepe iam in isto ordine

tractauimus de praedicata nouatione a prophetis dei nostri.

quodsi creator quidem uetera cessura promisit, nouis scilicet

orituris, Christus uero tempus distinx(it decess)ionis istius, —

lex et prophetae usque ad Iohannem — terminum in

Iohanne statuens inter utrumque ordinem desinentium exinde

ueterum et incipientium nouorum, necessarie et apostolus in

Christo post Iohannem reuelato uetera infirmat, noua uero

confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat quam creatoris,

apud quem et uetera decessura praedicabantur. igitur

et legis destructio et euangelii aedificatio pro me faciunt in

ista quoque epistola ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes,

qua praesumebant Christum, ut puta creatoris, salua

creatoris lege credendum, quod adhuc incredibile uideretur

legem a suo auctore deponi. porro, si omnino alium deum

ab apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi

esse a lege eius dei, quem reliquissent alium secuti. quis

enim expectaret diutius discere, quod nonam deberet sectari

disciplinam qui nouum deum recepisset? immo quia eadem

quidem diuinitas praedicabatur in euangelio, quae semper nota

fuerat in lege, disciplina uero non eadem, hic erat totus

quaestionis status, an lex creatoris ab euangelio deberet excludi

in Christo creatoris. denique aufer hunc statum, et uacat

quaestio. uacante autem quaestione, ultro omnibus agnoscentibus

discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei

alterius, nulla apostolo materia competisset id tam presse

doctadi, quod ultro fides ipsa dictasset. igitur tota intentio

epistolae istius nihil aliud docet quam legis decessionem

uenientem de creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. si

item nullius noui dei exerit mentionem, quod nusquam magis

fecisset quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegandae

legis unica hac et sufficientissima definitione proponeret nouae

diuinitatis, apparet quomodo scribat: miror uos tam cito

transferri ab eo, qui uos uocauit in gratiam, ad aliud

euangelium, ex conuersatione aliud, non ex religione, ex

disciplina, non ex diuinitate, quoniam quidem euangelium

Christi a lege euocare deberet ad gratiam, non a creatore ad

alium deum. nemo enim illos mouerat a creatore, ut uiderentur

sic ad aliud euangelium transferri, quasi dum ad creatorem

transferuntur. nam et adiciens, quod aliud euangelium omnino

non esset, creatoris confirmat id, quod esse defendit. si enim

et creator euangelium repromittit dicens per Esaiam: ascende

in montem excelsum qui euangelizas Sioni, extolle

uocem in ualentia tua qui euangelizas Hierusalem;

item ad apostolorum personam: quam tempestiui pedes

euangelizantium pacem, euangelizantium bona, utique

et nationibus euangelizantium, quoniam et: in nomine eius,

inquit, nationes sperabunt, Christi scilicet, cui ait: posui

te in lumen nationum, est autem euangelium etiam dei

noui, quod uis tunc ab apostolo defensum, iam ergo duo sunt

euangelia apud duos deos, et mentitus erit apostolus dicens,

quod aliud omnino non est, cum sit et aliud, cum sic suum

euangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non

ut unum determinaret. sed fortasse, ut hinc fugias: (et ideo\',

dices, subtexuit: licet angelus de caelo aliter euangelizauerit,

anathema sit, quia et creatorem sciebat euangelizaturum').

rursus ergo te implicas. hoc est enim, quo adstringeris:

duo enim euangelia confirmare non est eius, qui aliud

iam negarit. tamen lucet sensus eius, qui suam praemisit

personam: sed et si nos aut angelus de caelo aliter

euangelizauerit. uerbi enim gratia dictum est. ceterum si

nec ipse aliter euangelizaturus, utique nec angelus. ita angelum

ad hoc nominauit, quo multo magis hominibus non esset credendum,

quando nec angelo, [et nec apostolo] non < quo> angelum

ad euangelium referret creatoris. Exinde decurrens ordinem

conuersionis suae de persecutore in apostolum scripturam

Apostolicorum confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius

materia recognoscitur, intercessisse quosdam, qui dicerent

circumcidi oportere et obseruandam esse Moysi legem, tunc

apostolos de ista quaestione consultos ex auctoritate spiritus

renuntiasse non esse imponenda onera hominibus, quae patres

ipsi non potuissent sustinere. quodsi et ex hoc congruunt

Paulo Apostolorum Acta, cur ea respuatis iam apparet, ut

deum scilicet non alium praedicantia quam creatorem nec

Christum alterius quam creatoris, quando nec promissio spiritus

sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento

Actorum, quae utique uerisimile non est ex parte quidem

apostolo conuenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimonium

ostendunt, ex parte uero dissidere, cum diuinitatem

in Christo creatoris adnuntiant, ut praedicationem quidem

apostolorum non sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae

legis accepit.

Section 3

Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum

ascendisse Hierosolyma post annos quatuordecim scribit, ut

conferret cum illis de euangelii sui regula, ne in uacuum tot

annis cucurrisset aut curreret, si quid scilicet citra formam

illorum euangelizaret. adeo ab illis probari et constabiliri

desiderarat, quos, si quando, uultis Iudaismi magis adfines

subintellegi. cum uero nec Titum dicit circumcisum, iam incipit

ostendere solam circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc

legis concussam ab eis, quos propterea falsos et superinducticios

fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseuerantiam

legis, ex fide sine dubio integra creatoris, atque

ita peruertentes euangelium, non interpolatione scripturae, qua

Christum creatoris effingerent, sed retentione ueteris disciplinae,

ne legem creatoris excluderent. ergo propter falsos, inquit,

superinducticios fratres, qui subintrauerant ad speculandam

libertatem nostram, quam habemus in Christo,

ut nos subigerent seruituti, t nec ad horam cessimus

subiectioni. intendamus enim et sensui ipsi et causae eius,

et apparebit uitiatio scripturae. cum praemittit: sed nec

Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, coactus

est circumcidi, dehinc subiungit: propter superinducticios

falsos fratres et reliqua, contrarii utique facti incipit

reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec

fecisset, [nec ostendisset] si illud, propter quod fecit, non

accidisset. denique dicas uelim, si non subintroissent falsi illi

fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subiectioni?

non opinor. ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos

cederetur. hoc enim rudi fidei et adhuc de legis obseruatione

suspensae competebat, ipso quoque apostolo ne in uacuum

cucurrisset aut curreret suspecto. itaque frustrandi erant falsi

fratres, speculantes libertatem Christianam, ne ante eam in

seruitutem abducerent ludaismi quam sciret se Paulus non (in)

uacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam

ex c(ons)ensu eorum in nationes praedicandi munus subiret.

necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei ratio constat Timotheum

circumcidendi et rasos introducendi in templum, quae

in Actis eduntur, adeo uera, ut apostolo consonent profitenti

factum se Iudaeis Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceret, et sub

lege agentem propter eos, qui sub lege agerent, sic et propter

superinductos illos, et omnibus nouissime omnia factum, ut

omnes lucraretur. si haec quoque intellegi ex hoc postulant.

id quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi praedicatorem

Paulum, cuius legem, quamuis excludens, interim tamen pro

temporibus admiserat, statim amoliendam, si nouum deum

protulisset. bene igitur, quod et dexteras Paulo dederunt

Petrus et Iacobus et Iohannes et de officii distributione

pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem.

tantum ut meminissent egenorum: et hoc secundum legem

creatoris, pauperes et egenos fouentis, sicut in euangelii uestri

retractatu probatum est. adeo constat de lege sola fuisse

quaestionem, dum ostenditur quid ex lege custodiri conuenerit.

\'sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad euangelii

ueritatem\'. plane reprehendit, non ob aliud tamen quam

ob inconstantiam uictus, quem pro personarum qualitate

uariabat, timens eos, qui erant ex circumcisione, non ob aliquam

diuinitatis diuersitatem, de qua et aliis in faciem restitisset

qui de minore causa conuersationis ambiguae Petro ipsi non

pepercit, si quomodo Marcionitae uolunt credi(disset.) De

cetero pergat apostolus negans ex operibus legis iustificari

hominem sed ex fide, eius dumtamen dei, cuius et lex. nec

enim laborasset fidem a lege discernere, quam diuersitas ipsius

diuinitatis ultro discreuisset, si fuisset. merito non reaedificabat

quae destruxit. destrui autem lex habuit, ex quo uox Iohannis

clamauit in eremo: parate uias domini, ut fierent riui et

colles et montes repleti et humiliati et tortuosa et aspera

in rectitudinem et in campos, id est legis difficultates in

euangelii facilitates. meminerat iam et psalmi esse tempus:

disrumpamus a nobis uincula eorum et abiciamus a

nobis iugum ipsorum, ex quo tumultuatae sunt gentes

et populi meditati sunt inania, adstiterunt reges

terrae et magistratus congregati sunt in unum aduersus

dominum et aduersus Christum ipsius, ut iam ex fidei

libertate iustificaretur homo, non ex legis seruitute, quia iustus

ex fide uiuit. quod si prophetes Abacuc pronuntiauit, habes

et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. eius

ergo dei erit fides, in qua uiuet iustus, cuius et lex, in qua

non iustificatur operarius. Proinde si in lege maledictio est,

in fide uero benedictio, utrumque habes propositum apud

creatorem: ecce posui, inquit, ante te maledictionem et

benedictionem. non potes distantiam uindicare - quae etsi rerum

est, non ideo auctorum — quae ab uno auctore proponitur.

cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio, ipso apostolo

edocente, manifestum est, quam nobiscum faciat, id est

secundum fidem creatoris. neque enim quia creator pronuntiauit:

maledictus omnis ligno suspensus, ideo uidebitur

alterius dei esse Christus et idcirco a creatore iam tunc in

lege maledictus. aut quomodo praemaledixisset eum creator,

quem ignorabat? cur autem non magis competat creatori filium

suum dedisse maledictioni suae quam illi deo tuo subdidisse

maledictioni, et quidem pro homine alieno? denique si atrox

uidetur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si

uero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo.

facilius enim credetur eius esse per maledictionem Christi

benedictionem prospexisse homini, qui et maledictionem aliquando

et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui

neutrum umquam sit apud te professus. \'accipimus igitur

benedictionem spiritalem per fidem,\' inquit: ex qua scilicet

uiuit iustus secundum creatorem. hoc est ergo, quod dico:

eius dei fidem esse, cuius est forma gratiae fides. Sed

et cum adicit: omnes enim filii estis fidei, ostenditur,

quid supra haeretica industria eraserit: mentionem scilicet

Abrahae, qua nos apostolus filios Abrahae per fidem adfirmat,

secundum quam mentionem hic quoque (filios fidei\' notauit.

ceterum quomodo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrahae?

si enim Abraham deo credidit et deputatum est (ei) iustitiae

atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari, nos

autem, credendo deo magis ***, proinde iustificamur, sicut

Abraham, et uitam proinde consequimur, sicut iustus ex fide

uiuit: sic fit, ut et supra filios nos Abrahae pronuntiarit, qua

patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum

fuerat repromissus. ipsum quod fidem a circumcisione

reuocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui in

carnis integritate crediderat? denique alterius dei fides ad

formam dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae

deputet, ut iustos (ex fide) uiuere faciat, ut nationes filios

fidei dicat. totum hoc eius est, apud quem ante iam notum

est.

Section 4

Sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu reuincatur.

adhuc, inquit, secundum hominem dico: dum essemus

paruuli, sub elementis mundi eramus positi

ad deseruiendum eis. atquin non est hoc humanitus dictum,

non enim exemplum est, sed ueritas. quis enim paruulus —

utique sensu, quod sunt nationes — non elementis subiectus

est mundi, quae pro deo suspicit? illud autem fuit, quod

tum secundum hominem dixit: sed tamen testamentum hominis

nemo spernit aut superordinat. exemplo enim humani

testamenti permanentis diuinum tuebatur: Abrahae dictae

sunt promissiones et semini eius. non dixit \'seminibus*,

quasi pluribus, sed \'semini\' tamquam uni, quod est

Christus. erubescat spongia Marcionis! nisi quod ex abundanti

retracto quae abstulit, cum ualidius sit illum ex his

reuinci, quae seruauit. cum autem euenit impleri tempus,

misit deus filium suum, utique is, qui etiam ipsorum

temporum deus est, quibus saeculum constat, qui signa quoque

temporum ordinauit, soles et lunas et sidera et stellas, qui

filii denique sui reuelationem in extremitatem temporum et

disposuit et praedicauit: in nouissimis diebus erit manifestus

mons domini, et: in nouissimis diebus effundam

de meo spiritu in omnem carnem, secundum Iohelem.

ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cuius erat etiam finis

temporis sicut initium. ceterum deus ille otiosus nec operationis

nec praedicationis ullius atque ita nec temporis alicuius,

quid omnino egit, quod efficeret tempus impleri et iam implendum

sustineri? si nihil, satis uanum est, ut creatoris tempora

sustinuerit seruiens creatori. cui autem rei misit filium suum?

ut eos, qui sub lege erant, redimeret - hoc est ut efficeret

tortuosa in uiam rectam et aspera in uias leues

secundum Esaiam, ut uetera transirent et noua orirentur: lex

noua ex Sion et sermo domini ex Hierusalem — et ut

adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae

filii non eramus. et ipse enim erit lux nationum et in

nomine eius nationes sperabunt. itaque ut certum esset

nos filios dei esse, misit spiritum suum in corda nostra

clamantem: abba, pater. in nouissimis enim, inquit,

diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem.

cuius gratia, nisi cuius et promissio gratiae? quis pater, nisi

qui et factor? post has itaque diuitias non erat reuertendum

ad infirma et mendica elementa. elementa autem apud Romanos

quoque etiam primae litterae solent dici. non ergo per mundialium

elementorum derogationem a deo eorum auertere

cupiebat, — etsi dicendo supra: (si ergo his, qui in natura

sunt dei, seruitis,\' physicae, id est naturalis, superstitionis

elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen

elementorum deum taxans — sed quae uelit intellegi elementa,

primas scilicet litteras legis, ipse declarat: dies obseruatis

at menses et tempora et annos. et sabbata, ut opinor, et

caenas puras et ieiunia et dies magnos. cessare enim ab his

quoque, sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris.

qui et per Esaiam: neomenias uestras et sabbata et diem

magnum non sustinebo, ieiunium etferias etcaerimonia

uestra odit anima mea; et per Amos: odi, reieci

caerimonias uestras, et non odorabor in frequentiis uestris;

item per Osee: auertam uniuersas iocunditates eius et

caerimonia eius et sabbata et neomenias eius et omnes

frequentias eius. \'quae ipse constituerat,\' inquis, \'erasit*?

magis quam alius; aut si alius, ergo ille adiuuit sententiam

creatoris, auferens quae et ille damnauerat. sed non huius loci

quaestio, cur leges suas creator infregerit. sufficit, quod infracturum

probauimus, ut confirmetur nihil apostolum aduersus

creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio legis a creatore

sit. Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium,

ita credo et Marcionem nouissimam Abrahae mentionem

dereliquisse, nulla magis auferenda, etsi ex parte conuertit. si

enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla et

alium ex libera, sed qui ex ancilla carnaliter natus est,

qui uero ex libera per repromissionem, — quae sunt

allegorica (id est aliud portendentia); haec sunt enim

duo testamenta (siue\'duae ostensiones\', sicut inuenimus interpretatum):

unum a monte Sina in synagogam Iudaeorum

secundum legem generans in seruitutem, alium super

omnem principatum generans uim dominationemet omne omne

nomen quod nominatur, non tantum in hoc aeuo sed

et in futuro, in quam repromisimus sanctam ecclesiam,

quae est mater nostra — ideoque adicit: propter quod,

fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, utique manifestauit

et Christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera

nato allegoriae habere sacramentum, sicut et ludaismi seruitutem

legalem in filio ancillae, atque ita eius dei esse utramque

dispositionem, apud quem inuenimus utriusque dispositionis

deliniationem. ipsum quod ait: qua libertate Christus nos

manumisit, nonne eum constituit manumissorem, qui fuit

dominus? alienos enim seruos nec Galba manumisit, facilius

liberos soluturus. ab eo igitur praestabitur libertas, apud quem

fuit seruitus legis. et merito non decebat manumissos rursus

iugo seruitutis, id est legis, adstringi, iam psalmo adimpleto:

disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis

iugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt

in unum aduersus dominum et aduersus Christum

ipsius. de seruitute igitur exemptis ipsam seruitutis notam

eradere perseuerabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet

propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam: et

circumcidimini praeputia cordis uestri; quia et Moyses:

circumcidetis duricordiam uestram, id est non carnem.

denique si circumcisionem ab alio deo ueniens eicludebat,

cur etiam praeputiationem negat quicquam ualere in Christo

sicut et circumcisionem? praeferre enim debebat aemulam

eius, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis deo esset.

porro, quia et circumcisio et praeputiatio uni deo deputabantur,

ideo utraque in Christo uacabant propter fidei praelationem,

illius fidei, de qua erat scriptum: et in nomine eius nationes

credent, illius fidei, quam dicendo per dilectionem perfici

sic quoque creatoris ostendit. siue enim dilectionem dicit

quae in deum, et hoc creatoris est: diliges deum ex toto

corde tuo et ex tota anima tua et ex totis uiribus

tuis, siue quae in proximum, et: proximum tuum

tamquam te creatoris est. Qui autem turbat uos iudicium

feret. a quo deo? ab optimo? sed ille non iudicat. a creatore?

(sed nec ille damnabit adsertorem circumcisionis\'. quodsi non

erit alius, qui iudicet, nisi creator, iam ergo non damnabit

legis defensores nisi quia ipse eam cessare constituit. quid

nunc, si et confirmat illam ex parte, qua debet? tota enim,

inquit, lex in uobis adimpleta est: diliges proximum

tuum tamquam te. aut si sic uult intellegi \'adimpleta est\',

quasi iam non adimplenda, ergo non uult, diligam proximum

tamquam me, ut et hoc cum lege cessauerit? sed perseuerandum

erit semper in isto praecepto. ergo lex creatoris etiam

ab aduersario probata est, nec dispendium, sed compendium

ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum.

sed nec hoc alii magis competit quam auctori. atque adeo

cum dicit: onera uestra inuicem sustinete, et sic adimplebitis

legem Christi, si hoc non potest fieri nisi quis

diligat proximum sibi tamquam se, apparet: diliges proximum

tibi tamquam te, per quod auditur: inuicem onera

uestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris, atque

ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris. Erratis,

deus non deridetur. atquin derideri potest deus

Marcionis, qui nec irasci nouit nec ulcisci. quod enim seuerit

homo, hoc et metet. ergo retributionis et iudicii deus

intentat. bonum autem facientes non fatigemur et: dum

habemus tempus, operemur bonum. nega creatorem bonum

facere praecepisse, et diuersa doctrina sit diuersae diuinitatis.

porro si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis

messis et uitae. tempore autem suo metemus, quia et

Ecclesiasticus: tempus, inquit, omni rei. Sed et mihi, famulo

creatoris, mundus crucifixus est, non tamen deus mundi,

et ego mundo, non tamen deo mundi. mundum enim quantum

ad conuersationem eius posuit, cui renuntiando mutuo

transfigimur et inuicem morimur. [persecutores uocat Christi.]

cum uero adicit stigmata Christi in corpore suo gestare se

— utique corporalia compedum — iam non putatiuam, sed

ueram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata

corporalia ostendit.

Section 5

Praestructio superioris epistolae ita duxit, ut de

titulo eius non retractauerim, certus et alibi retractari eum

posse, communem scilicet et eundem in epistulis omnibus.

quod non utique salutem praescribit eis, quibus scribit, sed

gratiam et pacem, non dico: quid illi cum Iudaico adhuc

more, destructori Iudaismi? — nam et hodie Iudaei in pacis

nomine appellant et retro in scripturis sic salutabant —

sed intellego illum defendisse officio suo praedicationem creatoris:

quam maturi pedes euangelizantium bona, euangelizantium

pacem. euangelizatur enim bonorum, id est

gratiae dei pacem, quam praeferendam sciebat. haec cum a

deo patre nostro et domino Iesu adnuntians communibus nominibus

utatur competentibus nostro quoque sacramento, non

puto dispici posse, quis deus pater et dominus Iesus praedicetur

nisi ex accidentibus, cui magis competant. primo quidem

patrem deum praescribo non alium agnoscendum quam

et hominis et uniuersitatis creatorem et institutorem; porro

patri etiam domini nomen accedere ob potestatem, quod et

filius per patrem capiat; dehinc gratiam et pacem non solum

eius esse, a quo praedicabantur, sed (et) eius, qui fuerit offensus.

nec gratia enim fit nisi offensae nec pax nisi belli. et populus

autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus

per naturae dissimulationem et deliquerat et rebellauerat aduersus

creatorem. deus autem Marcionis et quia ignotus non

potuit offendi et quia nescit irasci. quae ergo gratia a non

offenso? quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam

esse perituris, uirtutem autem et sapientiam dei salutem

consecuturis, et ut ostenderet, unde hoc eueniret, adicit: scriptum

est enim: perdam sapientiam sapientium et prudentiam

prudentium inritam faciam. si haec creatoris

sunt et ad causam crucis pertinent stultitiam deputatam,

ergo et crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit,

a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. aut si creator,

qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi,

scilicet aduersarii, stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid

ad crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem

ignorabat, cum praedicabat? sed et cur apud deum optimum

et profusae misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem

uirtutem et sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus

Christi crux stultitia reputatur? si non, creatoris est aliquam et

populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque

prudentiae multasse. hoc sequentia confirmabunt, cum dicit:

nonne infatuauit deus sapientiam mundi? cumque et

hic adicit, quare: quoniam in dei sapientia non intellexit

mundus per sapientiam deum, boni duxit deus per

stultitiam praedicationis saluos facere credentes. sed

prius de mundo disceptabo. quatenus subtilissimi haeretici hic

uel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos

autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma

simplici loquelae humanae, qua plerumque id, quod continet,

ponimus pro eo, quod continetur: \'circus clamauit\' et 'forum

locutum est\' et \'basilica fremuit\', id est qui in his locis rem

egerunt. igitur quia homo, non deus mundi in sapientia non

cognouit deum, (in) qua cognoscere debuerat, et Iudaeus in

sapientia scripturarum et omnis gens in sapientia operum, ideo

deus idem, qui sapientia (in sapientia) sua non erat adcognitus,

statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, saluos faciendo

credentes quosque in stultam crucis praedicationem. quoniam

Iudaei signa desiderant, qui iam de deo certi esse debuerant,

et Graeci sapientiam quaerunt, qui suam scilicet,

non dei sapientiam sistunt. ceterum si nouus deus praedicaretur,

quid deliquerant Iudaei signa desiderantes, quibus

crederent, aut Graeci sapientiam sectantes, cui magis crederent ?

ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten

deum confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et

iudice infatuauerit sapientiam mundi. quodsi eius sunt et

causae, cuius adhibentur scripturae. ergo de creatore tractans

apostolus non intellecto creatori utique docet intellegendo.

etiam quod scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam

super illo consignat creatoris dicentis per Esaiam: ecce posui

in Sion lapidem offensionis et petram scandali. (petra

autem fuit Christus\' etiam Marcion seruat. quid est autem

stultum dei sapientius hominibus, nisi crux et mors dei?

quid infirmum dei fortius hominibus, nisi natiuitas et caro

dei? ceterum si nec natus ex uirgine Christus nec carne constructus

ac per hoc neque crucem neque mortem uere perpessus est,

nihil in illo fuit stultum et infirmum, nec iam stulta mundi

elegit deus, ut confundat sapientia, nec infirma mundi

elegit deus, ut confundat fortia, nec inhonesta et

minima et contemptibilia, quae non sunt, id est quae

non uere sunt, ut confundat quae sunt, id est quae uere

sunt. nihil enim a deo dispositum uere modicum et ignobile

et contemptibile, sed quod ab homine. apud creatorem autem

iam uetera stultitiae et infirmitati et inhonestati et pusillitati

et contemptui deputari possunt. quid stultius, quid infirmius,

quam sacrificiorum cruentorum et holocaustomatum nidorosorum

a deo exactio? quid infirmius, quam uasculorum et grabattorum

purgatio? quid inhonestius, quam carnis iam erubescentis alia

dedecoratio? quid tam humile, quam talionis indictio? quid tam

contemptibile, quam ciborum exceptio ? totum, quod sciam, uetus

testamentum omnis haereticus inridet. stulta enim mundi elegit

deus, ut confundat sapientia — Marcionis deus nihil

tale, quia nec aemulatur contraria contrariis redarguere — ne

glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum est:

qui gloriatur, in deo glorietur. in quo? utique in eo, qui

hoc praecepit. nisi creator praecepit, ut in deo Marcionis gloriemur.

Section 6

Igitur per haec omnia ostendit, cuius dei sapientiam

loquatur inter perfectos, eius scilicet, qui sapientiam sapientium

abstulerit et prudentiam prudentium inritam fecerit, qui

infatuauerit sapientia mundi, stulta eligens eius et disponens

in salutem. hanc dicit sapientiam in occulto fuisse, quae

fuerit in stultis et in pusillis et (in) inhonestis, quae latuerit

etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus. reuelanda postmodum

in Christo, posito in lumen nationum a creatore promittente

per Esaiae uocem patefacturum se thesauros inuisibiles

et occultos. nam ut absconderit aliquid is deus, qui nihil egit

omnino, in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile.

ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta.

creator autem tam ipse notus quam et sacramenta

eius, palam scilicet decurrentia apud Israhel, sed de significantiis

obumbrata, in quibus sapientia dei delitiscebat.

inter perfectos narranda suo in tempore, proposita uero in

proposito dei ante saecula. cuius et saecula, nisi creatoris? si

enim et saecula temporibus structa sunt, tempora autem diebus

et mensibus et annis compinguntur, dies porro et menses et

anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur in hoc

ab eo positis, — et erunt enim, inquit, in signa mensium

et annorum — apparet et saecula creatoris esse et omne,

quod ante saecula propositum dicatur, non alterius esse, quam

cuius et saecula. aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat

et mundum ipsum, in quo saecula deputentur, uas quodammodo

temporum, et signa aliqua uel organa eorum. si nihil demonstrat,

reuertor, ut et illud dicam: cur autem ante saecula

creatoris proposuit gloriam nostram? posset uideri eam ante saecula

proposuisse, quam introductione saeculi reuelasset. at cum id

facit paene iam totis saeculis creatoris prodactis, uane ante

saecula proposuit et non magis intra saecula quod reuelaturus

erat paene post saecula. non enim eius est festinasse in proponendo,

cuius est retardasse in reuelando. creatori autem

competit utrumque: et ante saecula proposuisse et in fine

saeculorum reuelasse, quia et quod proposuit et reuelauit

medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis

praeministrauit. sed quia subicit de gloria nostra, quod

eam nemo ex principibus huius aeui scierit, ceterum si scissent,

numquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur

haereticus principes huius aeui dominum ***, alterius scilicet

dei Christum, crucifixerit, ut et hoc in ipsum redigat creatorem.

porro cui supra ostenderimus, quibus modis gloria

nostra a creatore sit t deputanda, praeiudicatum esse debebit

eam, quae in occulto fuerit apud creatorem, merito igno(ra)tam

etiam ab omnibus uirtutibus et potestatibus creatoris, quia

nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis

angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos

magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia

dispositionum creatoris. sed iam nec mihi competit

(principes huius aeui\' uirtutes et potestates interpretari

creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus. legum

enim et secundum nostrum euangelium diabolus quoque in

temptatione cognouit, et secundum commune instrumentum

spiritus nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum

uocari et in perditionem eorum uenisse. etiam parabola fortis

illius armati, quem alius ualidior oppressit et uasa eius occupauit,

***, si in creatoris accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse

ultra potuit creator dominum gloriae, dum ab eo opprimitur,

nec in cruce eum figere, aduersus quem ualere non potuit,

et superest, ut — secundum me quidem credibile sit — scientes

uirtutes et potestates creatoris dominum gloriae, Christum

suum, crucifixerint, qua desperatione et malitiae redundantia

serui quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant;

scriptum est enim apud me satanam in ludam introisse.

secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur

ignorantiam adscribi uirtutibus creatoris in gloriae dominum,

quia scilicet non illas uult intellegi principes huius aeui. quod

si non uidetur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de

saecularibus dixit, de populo principali, utique non inter nationes,

de ipsis archontibus eius, de rege Herode, etiam de

Pilato, et quo maior principatus huius aeui, Romana dignitas

praesidebat. ita et cum destruuntur argumentationes diuersae

partis, nostrae expositiones aedificantur. sed uis adhuc gloriam

nostram dei tui esse et apud eum in occulto fuisse. et quare

adhuc eodem et deus instrumento et apostolus nititur? quid

illi cum sententiis prophetarum ubique? quis enim cognouit

sensum domini, et quis illi consiliarius fuit? Esaiae

est. quid illi etiam cum exemplis dei nostri? nam quod architectum

se prudentem adfirmat, hoc inuenimus significari depalatorem

disciplinae diuinae a creatore per Esaiam: auferam

enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum.

et numqui non ipse tunc Paulus destinabatur, de

Iudaea, id est de Iudaismo, auferri habens in aedificationem

Christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus?

quia et de hoc per eundem prophetam creator:. ecce

ego, inquit, inicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum,

honorabilem, et qui in eum crediderit non confundetur.

nisi si structorem se terreni operis deus profitebatur,

ut non de Christo suo significaret, qui futurus esset

fundamentum credentium in eum. super quod prout quisque

superstruxerit, dignam scilicet uel indignam doctrinam, si opus.

eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur,

creatoris est, quia per ignem iudicatur nostra superaedificatio,

utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis

quod templum dei sitis et in uobis inhabitet spiritus.

dei? si homo et res et opus et imago et similitudo — et

caro per terram et anima per afflatum — creatoris est, totus

ergo in alieno habitat deus Marcionis, si non, creatoris sumus.

templum. quod si templum dei quis uitiauerit, uitiabitur,

utique a deo templi. ultorem intentans creatorem intentauit.

stulti estote, ut sitis sapientes. quare? sapientia.

enim huius mundi stultitia est penes deum. penes quem

deum? si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicauerunt,

bene, quod et hic adstruit: scriptum est enim:

deprehendens sapientes in nequitia illorum; et rursus:

dominus scit cogitationes sapientium, quod sint superuacuae.

in totum enim praescriptum a nobis erit nulla illum

sententia uti potuisse eius dei, quem destruere deberet, si

non illi doceret. ergo, inquit, nemo glorietur in homine,

et hoc secundum creatoris disciplinam: miserum hominem,

qui spem habet in hominem et: bonum est fidere in

deo, quam fidere in hominibus; ita et gloriari.

Section 7

Et occulta tenebrarum ipse inluminabit, utique per Christum,

qui Christum in lumen nationum repromisit quique se

lucernam pronuntiauit scrutantem renes et corda. ab illo erit

et laus unicuique, a quo et contrarium laudis, ut a iudice.

certe, inquis, uel hic mundum deum mundi interpretatur

dicendo: spectaculum facti sumus mundo, et angelis et

hominibus, quia, si mundum homines mundi significasset,

non etiam homines postmodum nominasset. immo, ne ita argumentareris,

prouidentia spiritus sancti demonstrauit, quomodo

dixisset: spectaculum facti sumus mundo, dum angelis,

qui mundo ministrant, et hominibus, quibus ministrant. uerebatur

nimirum tantae constantiae uir, ne dicam spiritus sanctus,

praesertim ad filios scribens, quos in euangelio generauerat,

libere deum mundi nominare, aduersus <quem) nisi exerte

non posset uideri praedicare. non defendo secundum legem

creatoris displicuisse illum, qui mulierem patris sui habuit —

communis et publicae religionis secutus sit disciplinam —: sed

cum eum damnat dedendum satanae, damnatoris dei praeco,

est. uiderit et quomodo dixerit: in interitum carnis, ut

spiritus saluus sit in die domini, dum et de carnis

interitu et de salute spiritus iudicarit et \'auferri\' iubens \'malum

de medio\' creatoris frequentissimam sententiam commemorauerit.

Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio,

sicut estis azymi. ergo azymi figurae erant nostrae

apud creatorem. sic et pascha nostrum immolatus est

Christus. quare pascha Christus, si non pascha figura Christi

per similitudinem sanguinis salutaris pecoris et Christi? quid

nobis et Christo imagines induit sollemnium creatoris, si non

erant nostrae? Auertens autem nos a fornicatione manifestat

carnis resurrectionem. corpus, inquit, non fornicationi,

sed domino, et dominus corpori, 'ut templum deo et

deus templo\'. templum ergo deo peribit et deus templo?

atquin uides: quem deus suscitauit et nos suscitabit, in corpore

quoque suscitauit, quia corpus domino et dominus corpori.

et bene quod aggerat: nescitis corpora uestra membra esse

Christi? quid dicet haereticus? membra Christi non resurgent,

quae nostra iam non sunt? empti enim sumus magno. plane

nullo, si phantasma fuit Christus nec habuit ullam substantiam

corporis, quam pro nostris corporibus dependeret. ergo et

Christus habuit quo nos redimeret, et si aliquo magno redemit

haec corpora, in quae admittenda fornicatio non erit ut

in membra iam Christi, non nostra, utique sibi salua praestabit

quae magno comparauit. iam nunc quomodo honorabimus,

quomodo tollemus deum in corpore perituro? Sequitur de

nuptiis congredi, quas Marcion constantior apostolo prohibet.

etenim apostolus, etsi bonum continentiae praefert, tamen

coniugium et contrahi permittit (et) usui esse, et magis retineri

quam disiungi suadet. plane Christus uetat diuortium, Moyses

uero permittit: Marcion totum concubitum auferens fidelibus

— uiderint enim catechumeni eius — repudium ante nuptias

iubens, cuius sententiam sequitur, Moysi an Christi? atquin

et apostolus, cum praecipit mulierem a uiro non discedere

aut, si discesserit, manere innuptam aut reconciliari uiro, et

repudium permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium

confirmauit, quod primo uetuit disiungi et, si forte

disiunctum, uoluit reformari. sed et continentiae quas ait

causas? quia tempus in collecto est. putaueram, \'quia

deus alius in Christo\'. et tamen (8) quo est collectio temporis.

ab eo erit et quod collectioni temporis congruit. nemo alieno

tempori consulit. pusillum deum adfirmas tuum, Marcion,

quem in aliquo coangustat tempus creatoris. certe praescribens

tantum in domino esse nubendum, ne qui fidelis ethnicum

matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris, allophylorum

nuptias ubique prohibentis. Sed et si sunt qui dicuntur

dei, siue in caelis siue in terris apparet quomodo dixerit:

non quasi uere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non

Sint. de idolis enim coepit, de idolothytis disputaturus: scimus

quod idolum nihil sit. creatorem autem et Marcion

deum non negat. ergo non potest uideri apostolus creatorem

quoque inter eos posuisse, qui dei dicantur et tamen non sint,

quando, et si fuissent, nobis tamen unus esset deus pater,

ex quo omnia.(ex quo omnia) nobis, nisi cuius omnia? quaenam

ista? habes in praeteritis: omnia uestra sunt, siue Paulus

siue Apollo siue Cephas siue mundus siue uita siue

mors siue praesentia siue futura. adeo omnium deum

creatorem facit, a quo et mundus et uita et mors, quae alterius

dei esse non possunt. ab eo igitur inter omnia et Christus.

Ei labore suo unumquemque docens uiuere oportere satis,

exempla praemiserat militum pastorum rusticorum; sed diuina

illis auctoritas deerat. legem igitur opponit creatoris ingratis,

quam destruebat- sui enim dei nullam talem habebat — boui,

inquit, terenti os non obligabis, et adicit: num quid de

bobus pertinet ad dominum? *** etiam [de] bobus propter

homines benignum? propter nos enim scriptum est, inquit.

ergo et legem allegoricam secundum nos probauit et de euangelio

uiuentibus patrocinantem, ac propter hoc non alterius

esse euangelizatores quam cuius lex, quae prospexit illis, cum

dicit: propter nos enim scriptum est. sed noluit uti legis

potestate, quia maluit gratis laborare. hoc ad gloriam suam

retulit, quam negauit quemquam euacuaturum, non ad legis

destructionem, qua alium probauit usurum. Ecce autem et in

petram offendit caecus Marcion, de qua bibebant in solitudine

patres nostri. si enim petra illa Christus fuit, — utique creatoris,

cuius et populus — cui rei figuram extranei sacramenti

interpretatur? an ut hoc ipsum doceret, figurata fuisse uetera

in Christum ex illis recensendum? nam et reliquum exitum

populi decursurus praemittit: haec autem exempla nobis

sunt facta. dic mihi: a creatore alterius et quidem ignoti

dei hominibus exempla sunt facta, an alius deus ab alio

mutuatur exempla, et quidem aemulo? de illo me terret sibi,

a quo fidem meam transfert, (an) meliorem me illi aduersarius

faciet? iam si deliquero eadem, quae et populus, eademne

passurus sum an non? atquin si non eadem, uane mihi timenda

proponit quae non sum passurus. passurus autem a quo ero?

si a creatore, qualia infligere ipsius est? et quale erit, ut,

peccatorem aemuli sui puniat magis quam e contrario foueat

deus zelotes? si ab illo deo, — atquin punire non nouit. ita

tota ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non ad

* disciplinam creatoris est. denique et in clausula praefationi

respondet: haec autem quemadmodum euenerunt illis

scripta sunt ad nos commonendos, in quos fines

aeuorum decucurrerunt. O creatorem et praescium iam et

admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo, si quando,

paria eorum, quae retractata sunt; quaedam et breuiter expungo.

magnum argumentum dei alterius permissio omnium opsoniorum

aduersus legem! quasi non et ipsi confiteamur legis onera

dimissa, sed ab eo, qui imposuit, qui nouationem repromisit

ita et cibos qui abstulit reddidit quod et a primordio praestitit.

ceterum si quis alius deus fuisset, destructor dei nostri,

nihil magis suos prohibuisset quam de copiis aduersarii uiuere.

Section 8

Caput uiri Christus est. quis Christus? qui non est

uiri auctor? \'caput\' enim ad auctoritatem posuit, auctoritas

autem non alterius erit quam auctoris. cuius denique uiri

caput est? certe de quo subicit: uir enim non debet caput

uelari, cum sit dei imago. igitur si creatoris est imago

— ille enim Christum sermonem suum intuens, hominem

futurum: faciamus, inquit, hominem ad imaginem et

similitudinem nostram — quomodo possum alterum habere

caput, non eum, cuius imago sum? cum enim imago sim

creatoris, non est in me locus capitis alterius. sed et

quare mulier potestatem super caput habere debebit? si

quia ex uiro et propter uirum facta est secundum institutionem

creatoris, sic quoque eius disciplinam apostolus curauit,

de cuius institutione causas disciplinae interpretatur. adicit

etiam: propter angelos. quos? id est cuius? si creatoris

apostatas, merito, ut illa facies, quae eos\' scandalizauit, notam

quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione decoris;

si uero propter angelos dei alterius, quid ueretur, si nec ipsi

Marcionitae feminas adpetunt? Saepe iam ostendimus haereses

apud apostolum inter mala ut malum poni et eos probabiles

intellegendos, qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis

et calicis sacramento iam in euangelio probauimus corporis

et sanguinis dominici ueritatem aduersus phantasma Marcionis,

sed et omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo

iudici, toto paene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus.

dico haec quoque, in Christum a creatore promissa ***, sub

illa praescriptione, iustissima opinor, qua non alterius credenda

sit exhibitio, quam cuius probata fuerit repromissio.

pronuntiauit Esaias: prodibit uirga de radice Iesse, et flos [de

radice] ascendet de uirga, et requiescet super eum

spiritus dei. dehinc species eius enumerat: spiritus sapientiae

et intellegentiae, spiritus consilii et ualentiae,

spiritus agnitionis et religionis, spiritus eum replebit

timoris dei. Christum enim in floris figura ostendit, oriturum

ei uirga profecta de radice Iesse, id est uirgine generis Dauid,

filii Iesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia

spiritus, non quasi postea obueutura illi, qui semper spiritus

dei fuerit, ante carnem quoque, - ne ex hoc argumenteris

prophetiam ad eum Christum pertinere, qui ut homo tantum

ex solo censu Dauid postea consecuturus sit dei sui spiritum, —

sed quoniam exinde, quo floruisset in carne sumpta ex stirpe

Dauid, requiescere in illo haberet omnis operatio gratiae spiritalis

et concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; sicut

et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu

creatoris, ablato a Iudaea sapiente et prudente architecto et

consiliario et propheta, ut hoc sit: lex et prophetae usque

ad Iohannem. accipe nunc, quomodo et a Christo in caelum

recepto charismata obuentura pronuntiarit: ascendit in sublimitatem,

id est in caelum; captiuam duxit captiuitatem,

id est mortem uel humanam seruitutem; data dedit

filiis hominum, id est donatiua, quae charismata dicimus.

eleganter \'filiis hominum\' ait, non passim (hominibus\\ nos ostendens

filios hominum, id est uere hominum, apostolorum. in

euangelio enim, inquit, ego uos generaui, et: filii mei,

quos parturio rursus, iam nunc et illa promissio spiritus

absoluta, facta per Iohelem: in nouissimis temporibus

effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt

filii filiaeque eorum, et super seruos et

ancillas meas de meo spiritu -effundam. et utique si in

nouissimos dies gratiam spiritus creator repromisit, Christus

autem spiritalium dispensator in nouissimis diebus apparuit

dicente apostolo: at ubi tempus expletum est, misit deus

filium suum, et rursus: quia tempus iam in collecto

est, apparet et de temporum ultimorum praedicatione hanc

gratiam spiritus ad Christum praedicatoris pertinere. compara

denique species apostoli et Esaiae. alii, inquit, datur per

spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias sapientiae

spiritum posuit; alii sermo scientiae: hic erit sermo

intellegentiae et consilii; alii fides in eodem spiritu:

hic erit spiritus religionis et timoris dei; alii donum curationum,

alii uirtutum: hic erit ualentiae spiritus; alii

prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum,

alii interpretatio linguarum: hic erit agnitionis

spiritus. uide apostolum et in distributione facienda unius

spiritus et in specialitate interpretanda prophetae conspirantem.

possum dicere: ipsum quod corporis nostri per multa et diuersa

membra unitatem charismatum uariorum compagini adaequauit,

eundem et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit,

qui merita charismatum noluerit esse in corpore spiritus,

quae nec (membrorum) in corpore humano collocauit, qui de

dilectione quoque omnibus charismatibus praeponenda

apostolum instruxerit principali praecepto quod probauit et Christus:

diliges dominum de totis praecordiis et totis

uiribus et tota anima et proximum tibi tamquam te. et

si quod in lege scriptum esset commemorat in aliis linguis

et in aliis labiis locuturum creatorem, cum hac commemoratione

charisma linguarum confirmat, nec hic potest uideri

alienum charisma creatoris praedicatione confirmasse. aeque

praescribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi

dumtaxat gratia loquantur, — ceterum prophetandi ius et illas

habere iam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti uelamen

imponit — ex lege accipit subiciendae feminae auctoritatem,

quam, ut semel dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem.

Sed ut iam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare

debebunt, quis nostrum temere deo suo uindicet et an nostrae

parti possit opponi haec, et si creator repromisit in suum

Christum nondum reuelatum, ut Iudaeis tantum destinatum, suas

habitura in suo tempore in suo Christo et in suo populo operationes.

exhibeat itaque Marcion dei sui dona, aliquos prophetas,

qui tamen non de humano sensu, sed de dei spiritu sint

locuti, qui et futura praenuntiarint et cordis occulta traduxerint;

edat aliquem psalmum, aliquam uisionem, aliquam orationem,

dumtaxat spiritalem, in ecstasi, id est in amentia, si qua

linguae interpretatio accessit; probet mihi etiam mulierem

apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis magnis,

dicam: si haec omnia facilius a me proferuntur et utique

conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris,

sine dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus.

habet professionem meam qui uoluerit eam exigere.

Section 9

interim

Marcionites nihil ex huiusmodi exhibebit, cui tum etiam pronuntiare,

cuius magis Christus nondum sit reuelatus: sicut

meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius

idcirco non est, quia non a primordio. sic melius nos

credimus in Christum futurum quam haereticus in ullum.

Mortuorum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint,

prius dispiciendum est. utique eodem modo quo et nunc;

siquidem semper resurrectio carnis negatur. ceterum animam

et sapientium plures diuinam uindicantes saluam repromittunt,

et uulgus ipsum ea praesumptione defunctos colit, qua animas

eorum manere confidit; ceterum corpora aut ignibus statim

aut feris aut, etiam diligentissime condita, temporibus tamen

aboleri manifestum est. si ergo [carnis] resurrectionem negantes

apostolus retundit, utique aduersus illos tuetur quod

illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. habes compendio

responsum. cetera iam ex abundanti. nam et ipsum, quod

mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates

uocabulorum \'mortuorum\' (et \'resurrectionis\'.) [ita] mortuum [uocabulum]

non est nisi quod amisit animam, de cuius facultate

uiuebat; corpus est quod amittit animam et amittendo fit

mortuum: ita mortui uocabulum corpori competit. porro si

resun\'ectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam

corpus, corporis erit resurrectio. sic et resurrectionis uocabulum

non aliam rem uindicat quam quae cecidit. surgere enim potest

dici et quod omnino non cecidit, quod semper retro iacuit.

resurgere autem non est nisi eius, quod cecidit; iterum enim

surgendo, quia cecidit, resurgere dicitur. (re) enim syllaba iterationi

semper adhibetur. cadere ergo dicimus corpus in terram

per mortem, sicut et res ipsa testatur ex dei lege. corpori enim

dictum est: terra es et in terram ibis. ita quod de terra

est ibit in terram, hoc cadit quod in terram ibit, hoc resurgit

quod cadit. Quia per hominem mors, et per hominem

resurrectio. hic mihi et Christi corpus ostenditur in nomine

hominis, qui constat ex corpore, ut saepe iam docuimus.

quodsi sic in Christo uiuificamur omnes, sicut mortificamur

in Adam, quando in Adam corpore mortificemur, sic necesse

est et in Christo [corpore] uiuificemur. ceterum similitudo

non constat, si non in eadem substantia mortificationi in

Adam uiuificatio concurrat in Christo. sed interposuit aliquid

adhuc de Christo et propter praesentem disceptationem non

omittendum. tanto magis enim probabitur carnis resurrectio,

quanto Christum eius dei ostendero, apud quem creditur carnis

resurrectio. cum dicit: oportet enim regnare eum, donec

ponat inimicos eius sub pedes eius, iam quidem et ex

hoc ultorem deum edicit atque exinde ipsum, qui hoc Christo

repromiserit: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos

tuos scabellum pedum tuorum. uirgam uirtutis

emittet dominus ex Sion et dominabitur in medio

inimicorum tuorum tecum. sed necesse est ad meam

sententiam pertinere defendam eas scripturas, quas et Iudaei

nobis auocare conantur. dicunt denique hunc psalmum in

Ezechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi et

hostes eius auerterit deus et absumpserit; propterea igitur et

cetera: ante luciferum ex utero generaui te in Ezechiam

conuenire et in Ezechiae natiuitatem. nos edimus euangelia

— de quorum fide aliquid utique iam in tanto opere istos

confirmasse debemus — nocturna natiuitate declarantia dominum,

ut hoc sit (ante luciferum\', et ex stella magis intellecta

et ex testimonio angeli, qui nocte pastoribus adnuntiauit

natum esse cum maxime Christum, et ex loco partus; in

diuersorium enim ad noctem conuenitur. fortassean et mystice

factum sit, ut nocte Christus nasceretur, lux ueritatis futurus

ignorantiae tenebris. sed nec generaui te dixisset deus,

nisi filio uero. nam etsi de toto populo ait: filios generaui,

sed non adicit: ex utero. cur autem adiecit: ex utero — tam

uane, quasi aliqui hominum ex utero natus dubitaretur, —

nisi quia curiosius uoluit intellegi in Christum: ex utero

generaui te, id est ex solo utero, sine uiri semine, carni

deputans (quod) ex utero, spiritui quod ex ipso? his accedit:

tu es sacerdos in aeuum. nec sacerdos autem Ezechias nec

in aenum, etsi fuisset. secundum ordinem, inquit, Melchisedec.

quid Ezechias ad Melchisedec, altissimi sacerdotem et

quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum iam

accepta decimarum oblatione benedixit? at in Christum conueniet

ordo Melchisedec, quoniam quidem Christus, proprius

et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex tum

in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi habebat,

agnituram se quandoque circumcisionem et Abrahae gentem,

cum ultimo uenerit, acceptatione et bene(dictione) dignabitur.

est et alius psalmus ita incipiens: deus, iudicium tuum

regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio

regis, id est populo Christi. filii enim eius sunt qui in ipso

renascuntur. sed et hic psalmus Solomoni canere dicitur. quae

tamen soli competunt Christo docere non poterunt etiam cetera

non ad Solomonem, sed ad Christum pertinere? descendet,

inquit, tamquam imber super uellus et uelut stillae

destillantes in terram, placidum descensum eius et insensibilem

describens de caelo in carnem. Solomon autem, etsi

descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia non de caelo.

sed simpliciora quaeque proponam. dominabitur, inquit, a

mari ad mare et a flumine usque ad terminos terrae:

hoc soli datum est Christo; ceterum Solomon uni et modicae

Iudaeae imperauit. adorabunt illum omnes reges: quem

omnes, nisi Christum? et seruient ei omnes nationes: cui

omnes, nisi Christo? sit nomen eius in aeuum: cuius nomen

aeternum, nisi Christi? ante solem manebit nomen eius:

ante solem enim sermo dei, id est Christus. et benedicentur

in illo uniuersae gentes: in Solomone nulla natio benedicitur,

in Christo uero omnis: quid nunc, si et deum eum

psalmus iste demonstrat? et beatum eum dicent; quoniam

benedictus dominus deus Israhelis, qui facit mirabilia

solus. benedictum nomen gloriae eius et replebitur

uniuersa terra gloria eius. contra Solomon, audeo dicere,

etiam quam habuit in deo gloriam amisit per mulierem in

idolatriam usque protractus. itaque cum in medio psalmo

illud quoque positum sit: inimici eius puluerem lingent,

subiecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit, propter

quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam defendi,

ut confirmauerim et regni gloriam et inimicorum subiectionem

secundum dispositionem creatoris consecuturum non alium

credendum quam creatoris.

Section 10

Reuertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem

proprio uolumine satisfecimus omnibus haereticis resistentes;

sed nec hic desumus, propter eos, qui illud opusculum ignorant.

quid, ait, facient qui pro mortuis baptizantur, si

mortui non resurgunt? uiderit institutio ista: kalendae, si

forte, Februariae respondebunt illi pro mortuis petere. noli

ergo apostolum nouum statim auctorem aut confirmatorem

eius denotare, ut tanto magis sisteret carnis resurrectionem,

quanto illi, qui uane pro mortuis baptizarentur, fide resurrectionis

hoc facerent. habemus illum alicubi unius baptismi

definitorem. igitur et pro (mortuis) tingi pro corporibus') est tingi,

— \'mortuum\' enim corpus ostendimus — *** quid facient qui

pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? atque

adeo recte hunc gradum figimus, ut et secundam apostolus

disceptationem aeque de corpore induxerit: sed dicent quidam:

quomodo mortui resurgent? quo autem corpore

uenient? defensa etenim resurrectione, quae negabatur, consequens

erat de qualitate corporis retractare, quae non uidebatur.

sed de ista cum aliis congredi conuenit. Marcion enim

in totum carnis resurrectionem non admittens et soli animae

salutem repromittens, non qualitatis, sed substantiae facit

quaestionem. porro et ex his manifestissime obducitur, quae

apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos, qui

dicunt: quomodo resurgent mortui? quo autem corpore

uenient? iam enim praedicauit resurrecturum esse corpus,

si de corporis qualitate tractauit. denique si proponit exempla

grani tritici uel alicuius eiusmodi, quibus det corpus deus

prout uolet, si unicuique seminum proprium ait corpus esse,

ut aliam quidem carnem hominum, aliam uero pecudum et

uolucrum, et corpora caelestia atque terrena, et aliam gloriam

solis et lunae aliam et stellarum aliam, — nonne carnalem

et corporalem portendit resurrectionem, quam per carnalia et

corporalia exempla commendat? nonne etiam ab eo deo eam

spondet, a quo sunt et exempla? sic et resurrectio, inquit.

quomodo? sicut et granum corpus seritur corpus resurgit.

seminationem denique uocauit dissolutionem corporis in terram,

quia seritur in corruptela *** in honestatem, in uirtutem.

cuius ille ordo in dissolutione, eius et hic in resurrectione,

corporis scilicet. [sicut et granum.] ceterum si auferas

corpus resurrectioni quod dedisti dissolutioni, ubi consistet

diuersitas exitus? proinde et si seritur (corpus) anima(le,)

resurgit spiritale, etsi habet aliquod proprium corpus anima

uel spiritus, ut possit uideri corpus animale animam significare

et corpus spiritale spiritum, non ideo animam dicit in resurrectione

spiritum futuram, sed corpus, quod cum anima

nascendo et per animam uiuendo animale dici capit, futurum

spiritale, dum per spiritum surgit in aeternitatem. denique si

non anima, sed caro seminatur in corruptela, dum soluitur

in terram, iam non anima erit corpus animale, sed caro,

quae fuit corpus animale, si quidem de animali efficitur spiritale,

sicut et infra dicit: non primum quod spiritale ***.

ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: factus primus

homo Adam in animam uiuam, nouissimus Adam in

spiritum uiuificantem, licet stultissimus haereticus noluerit

ita esse; (dominum) enim posuit nouissimum pro nouissimo

\'Adam\', ueritus scilicet ne, si et [dominum] nouissimum haberet

(Adam), et eiusdem Christum defenderemus in Adam nouissimo,

cuius et primum. sed falsum relucet. cur enim primus Adam,

nisi quia et nouissimus Adam? non habent ordinem inter se

nisi paria quaeque et eiusdem uel nominis uel substantiae uel

auctoris. nam etsi potest in diuersis quoque esse aliud primum

aliud nouissimum, sed unius auctoris. ceterum si et auctor

alius, et(si) ipse quidem potest nouissimus dici, quod tamen

intulerit primum est, nouissimum autem, si primo par sit.

par autem primo non est, quia non eiusdem auctoris est.

eodem modo et in nomine hominis reuincetur. primus, inquit,

homo de humo terrenus, secundus dominus de caelo.

quare secundus, si non homo, quod et primus? aut numquid

et primus dominus. si et secundus? sed sufficit: si in

euangelio filium hominis adhibet Christum, et hominem et in

homine Adam eum negare non poterit. sequentia quoque eum

comprimunt. cum enim dicit apostolus: qualis qui de terra,

homo scilicet, tales et terreni, homines utique, ergo et:

qualis qui de caelo homo, tales et qui de caelo homines.

non enim poterat hominibus terrenis non homines caelestes

opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in

appellationis societate. statu enim ac spe dicit terrenos atque

caelestes, homines tamen ex pari, qui secundum exitum aut

in Adam aut in Christo deputantur. et ideo iam ad exhortationem

spei caelestis: sicut portauimus, inquit, imaginem

terreni, portemus et imaginem caelestis, non ad substantiam

illam referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis

disciplinam. (portemus) enim, inquit, non \'portabimus\',

praeceptiue, non promissiue, uolens nos sicut ipse incessit ita

incedere, et a terreni, id est ueteris, hominis imagine abscedere,

quae est carnalis operatio. denique quid subiungit? hoc

enim dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei

non possidebunt, opera scilicet carnis et sanguinis, quibus

et ad Galatas scribens abstulit dei regnum, solitus et alias

substantiam pro operibus substantiae ponere, ut cum dicit

eos, qui in carne sunt, deo placere non posse. quando enim

placere poterimus deo, nisi dum in carne hac sumus? aliud

tempus operationis nullum, opinor, est. sed si, in carne quamquam

constituti, carnis opera fugiamus, tum non erimus in carne,

dum non in substantia carnis non sumus, sed in culpa. quodsi

in nomine carnis opera, non substantiam carnis iubemur

exponere, operibus ergo carnis, non substantiae carnis in

nomine carnis denegatur dei regnum. non enim id damnatur,

in quo male fit, sed id, quod fit. uenenum dare scelus est,

calix tamen, in quo datur, reus non est. ita et corpus carnalium

operum uas est, anima est autem, quae in illo uenenum

alicuius mali facti temperat. quale est autem ut, si anima,

auctrix operum carnis, merebitur dei regnum per expiationem

eorum, quae in corpore admisit, corpus, ministrum solummodo,

in damnatione permaneat? uenefico absoluto calix erit puniendus?

et tamen non utique carni defendimus dei regnum, sed

resurrectionem substantiae suae, quasi ianuam regni, per

quam aditur. ceterum aliud resurrectio aliud regnum. primo

enim resurrectio, dehinc regnum. resurgere itaque dicimus

carnem, sed mutatam consequi regnum. resurgent enim

mortui incorrupti — illi scilicet, qui fuerant corrupti

dilapsis corporibus in interitum — et nos mutabimur in

atomo, in oculi momentaneo motu; oportet enim corruptiuum

hoc — tenens utique carnem suam dicebat

apostolus — induere incorruptelam et mortale hoc

inmortalitatem — ut scilicet habilis substantia efficiatur regno

dei; erimus enim sicut angeli —: haec erit demutatio carnis, sed

resuscitatae. aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam

et inmortalitatem ? aliud igitur facta per demutationem tunc

consequetur dei regnum, iam non caro nec sanguis, sed quod

illi corpus deus dederit. et ideo recte apostolus: caro et

sanguis regnum dei non consequentur, demutationi

illud adscribens, quae accedit resurrectioni. si autem tunc

fiet uerbum, quod scriptum est apud creatorem: ubi

est, mors. [uictoria, ubi] contentio tua? ubi est, mors,

aculeus tuus? — uerbum autem hoc creatoris est per prophetam

(Osee) —, eius erit et res, id est regnum, cuius et

uerbum fit in regno. nec alii deo gratias dicit, quod nobis

uictoriam, utique de morte, referre praestiterit, quam illi, (a)

quo uerbum insultatorium de morte et triumphatorium accepit.

Section 11

Si \'deus\' commune uocabulum factum est uitio

erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur

in saeculo, benedictus tamen deus domini nostri Iesu

Christi non alius quam creator intellegetur, qui et uniuersa

benedixit — habes Genesim — et ab uniuersis benedicitur

— habes Danihelem —; proinde si \'pater* potest dici sterilis

deus, [nullius magis nomine quam creatoris] misericordiarum

tamen pater idem erit, qui misericors et miserator

et misericordiae plurimus dictus est. habes apud Ionam cum

ipso misericordiae exemplum, quam Niniuitis exorantibus praestitit,

facilis et Ezechiae fletibus flecti, et Achab, marito

Iezabel, deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae, et Dauid

agnoscenti delictum statim indulgens, malens scilicet paenitentiam

peccatoris quam mortem, utique ex misericordiae adfectu.

si quid tale Marcionis deus edidit uel edixit, agnoscam

\'patrem misericordiarum\'. si uero ex eo tempore hunc titulum

ei adscribit, quo reuelatus, quasi exinde sit (pater misericordiarum),

quo liberare instituit genus humanum, atquin nos et

ex eo tempore negamus illum, ex quo dicitur reuelatus. si

enim prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei posset.

accidens enim est quod adscribitur, accidentia autem antecedit

ipsius rei ostensio, cui accidunt. non potest igitur aliquid ei

adscribere, quem tunc ostendit, cum aliquid ei adscribit; maxime

cum iam alterius est quod adscribitur ei, qui prius non sit

. ostensus. tanto (enim) magis negabitur esse, quanto per

quod adfirmatur esse, eius est, qui iam ostensus est. Sic et

\'testamentum nouum\' non alterius erit quam qui illud repromisit,

etsi non litterae at eius spiritus - hoc erit nouitas-,

(is) denique, qui litteram tabulis lapideis inciderat, idem et de

spiritu edixerat: effundam de meo spiritu in omnem

carnem; et si litter a occidit, spiritus uero uiuificat,

eius utrumque est, qui ait: ego occidam et ego uiuificabo,

percutiam et sanabo. olim duplicem uim creatoris

uindicauimus. et iudicis et boni, littera occidentis per legem

et spiritu uiuificantis per euangelium. non possunt duos deos

facere quae, etsi diuersa, apud unum recenseri praeuenerunt.

Commemorat et de uelamine Moysei, quo faciem tegebat

incontemplabilem filiis Israhel. si ideo, ut claritatem maiorem

defenderet noui testamenti, quod manet in gloria, quam ueteris,

quod euacuari habebat, hoc et meae conuenit fidei praeponenti

euangelium legi. et uide, ne magis meae: illic enim erit superponi

quid, ubi fuerit et illud, cui superponitur. at cum dicit:

sed obtunsi sunt sensus mundi, — non utique creatoris,

sed populi, qui in mundo est; de Israhele enim dicit:

ad hodiernum usque uelamen id ipsum in corde

eorum — figuram tum ostendit fuisse uelamen faciei in Moyse

uelaminis cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur

Moyses corde, sicut nec facie tunc. quid est ergo \'adhuc\'

uelatum in Moyse, quod pertineat ad Paulum, si Christus

creatoris a Moyse praedicatus nondum uenit? quomodo, iam

apertius, et uelata adhuc denotantur corda Iudaeorum, nondum

exhibitis praedicationibus Moysi, id est de Christo, in quo

eum intellegere deberent? quid ad apostolum Christi alterius,

si dei sui sacramenta Iudaei non intellegebant, nisi quia

uelamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant

Christum Moysei, pertinebat? denique quod sequitur: cum

uero conuerterit ad deum, auferetur uelamen, hoc

- Iudaeo proprie dicit, ad quem et est uelamen Moysei, qui,

cum transierit in fidem Christi, intelleget Moysen de Christo

praedicasse. ceterum quomodo auferetur uelamentum creatoris

in Christo dei alterius, cuius sacramenta uelasse non potuit

creator, ignoti uidelicet ignota? dicit ergo nos iam aperta

facie — utique cordis, quod uelatum est in Iudaeis — contemplantes

Christum eadem imagine transfigurari a gloria, qua

scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in gloriam.

ita corporalem Moysei inluminationem de congressu domini

et corporale uelamen de infirmitate populi proponens et spiritalem

reuelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens,

— tamquam a domino, inquit, spirituum —

totum ordinem Moysei figuram ignorati apud Iudaeos, agniti

uero apud nos Christi fuisse testatur. Scimus quosdam sensus

ambiguitatem pati posse de sono pronuntiationis aut de modo

distinctionis, cum duplicitas earum intercedit. hanc Marcion

captauit sic legendo: in quibus deus aeui huius, ut

creatorem ostendens deum huius aeui, alium suggerat deum

alterius aeui. nos contra sic distinguendum dicimus: in quibus

deus, dehinc: aeui huius excaecauit mentes infidelium.

in quibus: Iudaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus

euangelium adhuc sub uelamine Moysei. illis enim deus, labiis

diligentibus eum, corde autem longe absistentibus ab eo,

minatus fuerat: aure audietis et non audietis, oculis

uidebitis et non uidebitis, et: nisi credideritis nec

intellegetis, et: auferam sapientiam sapientium et

prudentiam prudentium inritam faciam. haec autem

non utique de euangelio dei ignoti abscondendo minabatur.

ita etsi huius aeui deus, sed infidelium huius aeui excaecat

cor, quod Christum eius non ultro recognouerint de scripturis

intellegendum. et positum in ambiguitate distinctionis hactenus

tractasse, ne aduersario prodesset, contentus, uictoriae ne

ultro **, possum et in totum contentionem hanc praeterisse.

simpliciori responsu prae manu erit esse huius aeui deum

diabolum interpretari. qui dixerit propheta referente: ero

similis altissimi, ponam in nubibus thronum meum,

sicut et tota huius aeui superstitio illi mancipata est, qui

excaecet infidelium corda et inprimis apostatae Marcionis.

denique non uidit occurrentem sibi clausulam sensus: quoniam

deus, qui dixit ex tenebris lucem lucescere,

reluxit in cordibus nostris ad inluminationem

agnitionis(gloriae)suae in persona Christi.quis dixit:

fiat lux? et (de) inluminatione mundi quis Christo ait: posui

te in lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris et

in umbra mortis? cui respondent spiritus in psalmo ex prouidentia

futuri: significatum est [inquit] super nos lumen

personae tuae, domine. persona autem dei Christus dominus,

unde et apostolus supra, qui est imago. inquit, dei.

igitur si Christus persona creatoris dicentis: fiat lux, et

Christus [etj apostoli et euangelium et uelamen et Moyses et

tota series secundum testimonium clausulae creatoris est, dei

huius aeui, certe non eius, qui numquam dixit: fiat lux.

(praetereo hic et de alia epistola, quam nos ad Ephesios praescriptam

habemus, haeretici uero ad Laodicenos. ait enim

meminisse nationes, quod illo in tempore, cum essent sine

Christo, alieni ab Israhele, sine conuersatione et testamentis

et spe promissionis, etiam sine deo essent in mundo, utique

etsi de creatore. ergo si nationes sine deo dixit esse, deus

autem illis diabolus est, non creator, apparet deum aeui huius

eum intellegendum, quem nationes pro deo receperunt, non

creatorem, quem ignorant.) quale est autem, ut non eiusdem

habeatur thesaurus in fictilibus uasis, (id est in corporibus)

nostris, cuius et uasa sunt? iam si (gloria) dei est, in fictilibus

uasis tantum thesauri haberi, uasa autem fictilia creatoris

sunt, ergo et gloria creatoris est, cuius uasa eminentiam

uirtutis dei sapiunt, et uirtus ipsa, quia propterea in uasa

fictilia commissa sit, ut eminentia eius probaretur. ceterum

alterius dei iam non erit gloria ideoque nec uirtus, — sed magis

dedecus et infirmitas — cuius eminentiam fictilia et quidem

aliena ceperunt. Quodsi haec sunt fictilia uasa, in quibus tanta

nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus

domini, satis ingratus deus et iniustus, si non et hanc substantiam

resuscitaturus est, in qua pro fide eius tanta tolerantur,

in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia

uirtutis consecratur. sed enim proponit: ut et uita

Christi manifestetur in corpore nostro, scilicet sicut

et mors eius circumfertur in corpore. de qua ergo Christi uita

dicit? qua nunc uiuimus in illo? et quomodo in sequentibus

non ad uisibilia nec ad temporalia, sed ad inuisibilia et ad

aeterna, id est non ad praesentia, sed ad futura exhortatur?

quodsi de futura uita dicit Christi, in corpore eam dicens

apparituram, manifeste carnis resurrectionem praedicauit, exteriorem

quidem hominem nostrum corrumpi dicens, sed non quasi

aeterno interitu post mortem, uerum laboribus et incommodis,

de quibus praemisit, adiciens: et non deficiemus. nam et interiorem

hominem nostrum renouari de die in diem dicens hic utrumque

demonstrat: et corporis corruptionem ex uexatione temptationum

et animi renouationem ex contemplatione promissionum.

Section 12

*** terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum

aeternam, non manu factam in caelo, quia quae manu facta

sit, creatoris, intereat in totum, dissoluta post mortem. haec

enim ad mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem

consolandam retractans etiam per sequentia manifestus,

cum subicit ingemere nos de isto tabernaculo corporis terreni.

quod de caelo est superinduere cupientes: siquidem et

despoliati non inueniemur nudi — id est: recipiemus

quod despoliati sumus, id est corpus, et rursus:

etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis

in gemimus, quod grauemur no lentes exui, sed superindui.

hic enim expressit quod in prima epistola strinxit: et

mortui resurgent incorrupti, qui iam obierunt, et nos

mutabimur, qui in carne fuerint reprehensi a deo hic. et illi

enim resurgent incorrupti, recepto scilicet corpore et quidem

integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter temporis ultimum

iam momentum et propter merita uexationum antichristi

compendium mortis, sed mutati, consequentur, superinduti

magis quod de caelo est quam exuti corpus. ita si hi super

corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient corpus,

super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo, quia

et de illis ait: necesse est corruptiuum istud induere

incorruptelam et mortale istud inmortalitatem.

illi induunt, cum receperint corpus, isti superinduunt, quia non

amiserint corpus, et ideo (non) temere dixit: nolentes exui

corpore, sed superindui, id est nolentes mortem experiri, sed

uita praeueniri, uti deuoretur mortale hoc a uita, dum

eripitur morti per superindumentum demutationis. ideo quia

ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si forte,

praeuentu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi

pigneratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino,

quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere

abesse potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem

libenter excipiamus. atque adeo omnes ait nos oportere manifestari

ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae

per corpus admisit siue bonum siue malum. si enim tunc

retributio meritorum, quomodo iam aliqui cum domino poterunt

deputari? et tribunal autem nominando et dispunctionem boni

ac mali operis utriusque sententiae iudicem ostendit et corporalem

omnium repraesentationem confirmauit. non enim poterit

quod corpore admissum est non corpore iudicari. iniquus enim

deus. si non per id punitur quis aut iuuatur, per quod operatus

est Si qua ergo conditio noua in Christo, uetera

transierunt, ecce noua facta sunt omnia: impleta est

Esaiae prophetia. si etiam iubet, ut mundemus nos ab inquinamento

carnis et sanguinis, non substantiam *** capere

regnum dei. si et uirginem sanctam destinat ecclesiam adsignare

Christo, utique ut sponsam sponso, non potest imago

coniungi inimico ueritatis rei ipsius. si et pseudoapostolos

dicit operarios dolosos transfiguratores sui, per hypocrisin

scilicet, conuersationis, non praedicationis adulteratae reos

taxat. adeo de disciplina, non de diuinitate dissidebatur. si

satanas transfiguratur in angelum lucis, non potest

hoc dirigi in creatorem. deus enim, non angelus, creator in

deum lucis. non in angelum, transfigurare se dictus esset. si

non eum satanam significaret, quem et nos et Marcion angelum

nouimus. (De paradiso\' suus stilus est ad omnem quam patitur

quaestionem. hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere

paradisum deus nullius terrenae dispositionis; nisi si etiam

paradiso creatoris precario usus est, sicut et mundo. et tamen

hominem tollere ad caelum creatoris exemplum est in Helia.

magis uero mirabor deum optimum, percutiendi et saeuiendi

alienum, nec proprium saltem, sed creatoris angelum

satanae colaphizando apostolo suo adplicuisse et ter ab eo

obsecratum non concessisse. emendat igitur et deus Marcionis

secundum creatorem, elatos aemulantem et deponentem scilicet

de solio dynastas. aut numquid ipse est, qui et in corpus Iob

dedit satanae potestatem, ut uirtus in infirmitate comprobaretur?

Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator,

in tribus testibus praefiniens staturum omne uerbum? quid

et non parsurum se peccatoribus comminatur lenissimi dei

praedicator, immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem

a domino datam sibi adfirmat? nega nunc, haeretice,

timeri deum tuum, cuius apostolus timebatur.

Section 13

Quanto opusculum profligatur, breuiter iam retractanda

sunt quae rursus occurrunt, quaedam uero et tramittenda,

quae saepius occurrerunt. piget de lege adhuc congredi,

qui totiens probauerim concessionem eius nullum

argumentum praestare diuersi dei in Christo, praedicatam

scilicet et repromissam in Christum apud creatorem, quatenus

et ipsa (ista) epistola legem plurimum uidetur excludere. sed et

iudicem deum ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus

et in iudice ultorem et creatorem in ultore. itaque et hic,

cum dicit: non enim me pudet euangelii; uirtus enim

dei est in salutem omni credenti, Iudaeo et Graeco,

quia iustitia dei in eo reuelatur ex fide in fidem,

sine dubio et euangelium et salutem iusto deo deputat, non

bono, — ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem —

transferenti ex fide legis in fidem euangelii, suae utique legis et

sui euangelii, quoniam et iram (dei) dicit reuelari de caelo super

impietatem et iniustitiam hominum, qui ueritatem (in) iniustitia

detineant. cuius dei ira? utique creatoris. ergo et ueritas eius

erit, cuius et ira, quae reuelari habet in ultionem ueritatis.

etiam adiciens: scimus autem iudicium dei secundum

ueritatem esse et iram ipsam probauit, ex qua uenit

iudicium pro ueritate, et ueritatem rursus eiusdem dei confirmauit,

cuius iram probauit probando iudicium. aliud est, si

ueritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus

ulciscitur. quantas autem foueas in ista uel maxime epistola

Marcion fecerit auferendo quae uoluit, de nostri instrumenti

integritate parebit. mihi sufficit, quae proinde eradenda non

uidit quasi neglegentias et caecitates eius accipere. si enim

iudicabit deus occulta hominum, tam eorum qui in

lege deliquerunt quam eorum qui sine lege, — quia et hi (etsi)

legem ignorant, at natura faciunt quae sunt legis — utique is

deus iudicabit, cuius sunt et lex et ipsa natura, quae legis

est instar ignorantibus legem. iudicabit autem quomodo? secundum

euangelium, inquit, per Christum. ergo et

euangelium et Christus illius sunt, cuius et lex et natura,

quae per euangelium et Christum uindicabuntur a deo illo

iudicio, de quo et supra: secundum ueritatem. ergo qua

(ad) defendenda (ea) reueletur de caelo ira non nisi a deo irae,

ita et hic sensus, pristino cohaerens, in quo iudicium creatoris

edicitur, non potest in alium deum referri, qui nec iudicat

nec irascitur, sed in illum, cuius dum haec sunt, iudicium

dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est, per quae haec

habent transigi, euangelium et Christus. et ideo uehitur in

transgressores legis docentes non furari et furantes, ut homo

dei legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et

furari uetans fraudem mandauerit in Aegyptios auri et argenti,

quemadmodum et cetera in illum retorquent. scilicet apostolus

uerebatur conuicium deo palam facere, a quo non uerebatur

diuertisse. adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit

propheticam increpationem: propter uos nomen dei blasphematur.

quam ergo peruersum, ut ipse blasphemaret eum,

cuius blasphemandi causa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem

cordis praeputi. atenim apud deum legis est facta

circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non littera.

quodsi haec est circumcisio Hieremiae - et circumcidemini

praeputia cordis - sicut et Moysei - et circumcidemini

duricordiam uestram —, eius erit spiritus circumcidens cor,

cuius et littera metens carnem, eius et Iudaeus, qui in

occulto, cuius et Iudaeus in aperto, quia nec Iudaeum

nominare uellet apostolus non Iudaeorum dei seruum. Tunc

lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. quae est ista

distinctio? seruiuit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei

tempus et legi eius? an eius tunc, cuius et nunc? eius lex

cuius et fides Christi? distinctio dispositionum est, non deorum.

Monet iustificatos ex fide Christi. non ex lege, pacem ad

deum habere. ad quem? cuius numquam fuimus hostes an cuius

legi et naturae rebellauimus? nam si in eum competit pax,

cum quo fuit bellum. ei et iustificabimur; et eius erit Christus,

ex cuius fide iustificabimur, ad cuius pacem competit

redigi hostes eius aliquando. Lex aut em, inquit, subintroiuit,

ut abundaret delictum. quare? ut superabundaret,

inquit, gratia. cuius dei gratia, si non cuius et lex?

nisi si creator ideo legem intercalauit, ut negotium procuraret

gratiae dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut,

quemadmodum apud ipsum regnauerat peccatum in

mortem, ita et gratia regnaret in iustitia in uitam

per Iesum Christum (apud) aduersarium ipsius. propter

hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum et

totum mundum deduxerat in reatum et omne os obstruxerat,

ne qui gloriaretur per illam, ut gratia seruaretur in gloriam

Christi non creatoris, sed Marcionis ! Possum et hic de substantia

Christi praestruere ex prospectu quaestionis subsecuturae.

mortuos enim nos inquit legi (per corpus Christi.) ergo

corpus Christi est. \'potest corpus contendi, non statim caro! sed

et quaecumque substantia sit, cum eius nominat corpus, quem

subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud corpus intellegi

quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem

et testimonium perhibet legi et causa delicti eam excusat:

quid ergo dicemus? quia lex peccaturn? absit! - eru.

besce, Marcion, [absit] abominanti apostolo criminationem legissed

ego delictum non scio nisi per legem. o summum

ex hoc praeconium legis, per quam (non) licuit delictum

latere! non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem.

quid deo imputas legis quod legi eius apostolus

imputare non audet? atquin et adcumulat: lex sancta et

praeceptum eius iustum et bonum. si taliter ueneratur

legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. quis discernit

duos deos, iustum alium bonum alium, cum is utrumque debeat

credi, cuius praeceptum et bonum et iustum est? si autem et

spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et

figuratam. debeo enim et hinc constituere Christum in lege

figurate praedicatum, quo et a Iudaeis omnibus potuerit agnosci.

Section 14

Hunc si pater misit in similitudinem carnis peccati,

non ideo phantasma dicetur caro, quae in illo uidebatur. peccatum

enim carni supra adscripsit et illam fecit legem peccati

habitantem in membris suis et aduersantem legi sensus. ob

hoc igitur missum filium in similitudinem carnis peccati, ut

peccati carnem simili substantia redimeret, id est carne, quae

peccatrici carni similis esset, cum peccatrix ipsa non esset.

nam et haec erit dei uirtus in substantia pari perficere salutem.

non enim magnum, si spiritus dei carnem remediaret,

sed si caro, consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati.

ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae

mendacium. nam nec addidisset \'peccati\', si substantiae

similitudinem uellet intellegi, ut negaret ueritatem; tantum

enim (carnis) posuisset, non et (peccat ? . cum uero tunc sic

struxit: \'carnis peccati\', et substantiam confirmauit, id

est carnem, et similitudinem ad uitium substantiae retulit, id

est ad peccatum. puta nunc similitudinem substantiae dictam:

non ideo negabitur substantiae ueritas. (cur ergo similis,

(si) uera\'? quia uera quidem, sed non ex semine: de statu

similis et uera, de censu non uero dissimilis. ceterum similitudo

in contrariis nulla est. spiritus non diceretur carnis similitudo,

— quia nec caro similitudinem spiritus caperet — sed

phantasma diceretur, si id quod non erat uidebatur. similitudo

autem dicitur, cum est quod uidetur. est enim, dum alterius

par est. phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo.

Et hic autem ipse edisserens, quomodo nolit nos esse

in carne, cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus

carnis, ostendit hac ratione scripsisse: caro et sanguis

regnum dei non consequentur, non substantiam damnans,

sed opera eius; quae, (quia) possunt non admitti a nobis in

carne adhuc positis, non ad reatum substantiae, sed ad conuersationispertinebunt.

Item si corpusquidem mortuum

propter delictum, — adeo non animae, sed corporis mors

est - spiritus autem uita propter iustitiam, ***

cui mors obuenit propter delictum, id est corpori. non enim

alii quid restituitur, nisi qui illud amisit, et ita erit resurrectio.

mortuorum dum est, corporum. nam et subiungit: qui

suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia

corpora uestra. adeo et carnis resurrectionem confirmauit,

absque qua nec corpus aliquid dici capit nec mortale

aliquid intellegi, et Christi substantiam corporalem probauit;

siquidem proinde uiuificabuntur et mortalia corpora nostra,

quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde, nisi

quia in corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae

scripturae, sed adprehendo testimonium perhibentem apostolum

Israheli, quod zelum dei habeant, sui utique, non tamen per

scientiam. deum enim, inquit, ignorantes et suam iustitiam

sistere quaerentes non subiecerunt se iustitiae

dei; finis etenim legis Christus in iustitiam

omni credenti, hic erit argumentatio haeretici, quasi deum

superiorem ignorauerint Iudaei, qui aduersus eum iustitiam

suam, id est legis suae, constituerint, non recipientes Christum,

finem legis. cur ergo zelo eorum erga deum proprium

testimonium perhibet, si non et inscitiam erga eundem deum

eis exprobrat, quod zelo quidem dei agerentur, sed non per

scientiam, ignorantes scilicet eum, dum dispositiones eius in

Christo ignorant consummationem legi staturo atque ita suam

iustitiam tuentur aduersus illum. atque adeo ipse creator et

ignorantiam erga se eorum contestatur: Israhel me non

agnouit et populus me non intellexit, et quod iustitiam

suam magis sisterent: docentes doctrinas praecepta

hominum, nec non et congregati essent aduersus

dominum et aduersus Christum ipsius, ex inscitia scilicet

nihil igitur potest in alium deum exponi, quod competit in

creatorem, quia et alias inmerito apostolus Iudaeos de

ignorantia suggillasset erga deum ignotum. quid enim deliquerant,

si iustitiam dei sui aduersus eum sistebant, quem ignorabant?

atquin exclamat: (o profundum diuitiarum et sapientiae dei et

inuestigabiles uiae eius unde ista eruptio? ex recordatione

scilicet scripturarum, quas retro reuoluerat, ex contemplatione

sacramentorum, quae supra disseruerat in fidem Christi ex

lege uenientem. haec si Marcion de industria erasit, quid

apostolus eius exclamat, nullas intuens diuitias dei, tam pauperis

et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicauit, nihil

denique habuit, ut qui in aliena descendit? sed enim et apostolus

et diuitiae creatoris olim absconditae nunc reseratae. sic enim

repromiserat: et dabo illis thesauros occultos, inuisibiles

aperiam eis. inde ergo exclamatum est: o profundum

diuitiarum et sapientiae dei! cuius iam

thesauri patebant. id Esaiae et sequentia de eiusdem prophetae

instrumento: quis enim cognouit sensum domini, aut

quis consiliarius (eius) fuit? quis porrexit ei et

retribuetur illi? qui tanta de scripturis ademisti, quid

ista seruasti, quasi non et haec creatoris? Plane noui dei

praecepta uideamus: odio, inquit, habentes malum et

bono adhaerentes — aliud est enim apud creatorem: auferte

malum de uobis et: declina a malo et fac bonum —;

amore fraternitatis inuicem adfectuosi - non enim

id ipsum est: diliges proximum tamquam te —; spe

gaudentes, utique dei — bonum est enim sperare in

domino, quam sperare in magistratus-; pressuram

s sustinentes tes - exa udiet en im te dom in us in die pressurae

[habes psalmum] —; benedicite et nolite maledicere

— quis hoc docebit quam qui omnia benedictionibus condidit?

—; non altum sapientes, sed humilibus adsectantesne

sitis apud uos sapientes - \'uae\' enim audiunt

per Esaiam —; malum pro malo nemini retribueritiset

malitiae fratris tui ne memineris -; nec uosmet

ipsos ulciscentes; \'mihi enim uindictam et ego

uindicabo\', dicit dominus; pacem cum omnibus

(hominibus) habetote. ergo et legalis talio non retributionem

iniuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis

comprimebat. merito itaque totam creatoris disciplinam principali

praecepto eius conclusit: diliges proximum tamquam

te. hoc legis supplementum si ex ipsa lege est, quis

sit deus legis, iam ignoro; metuo, ne deus Marcionis. si uero

euangelium Christi hoc praecepto adimpletur, Christi autem

non est creatoris, quo iam contendimus? dixerit Christus aut

non: (non) ego ueni legem dissoluere sed implere,

frustra de ista sententia neganda Ponticus laborauit: si euangelium

legem non adimpleuit, ecce lex euangelium adimpleuit. bene

autem, quod et in clausula tribunal Christi comminatur, utique

iudicis et ultoris, utique creatoris, illum certe constituens promerendum,

quem intentat timendum, etiamsi alium praedicaret.

Section 15

Breuioribus quoque epistulis non pigebit intendere. est

sapor et in paucis. occiderant Iudaei prophetas suos. possum dicere:

quid ad apostolum dei alterius et quidem optimi, qui nec suorum

delicta damnare dicatur quique et ipse prophetas eosdem destruendo

quodammodo perimat? quid mali admisit apud illum Israhel,

si occidit quos et ille reprobauit, si prior inimicam in eos sententiam

statuit? \'deliquit autem apud deum ipsorum\': is exprobrabit

iniquitatem, ad quem pertinet laesus; certe quiuis alius

quam aduersarius laesi. sed nec onerasset illos imputando etiam

domini necem qui et dominum interfecerunt dicendo

et prophetas suos, licet \'suos\' adiectio sit haeretici. quid

enim tam acerbum, si alterius dei praedicatorem Christum

interemerunt qui sui dei prophetas contrucidauerunt? status

autem (est) exaggerationis, quod et dominum et famulos eius

peremissent. denique si alterius dei Christum alterius prophetas

peremerunt, aequauit impietatem, non exaggerauit. aequanda

autem non fuit: ergo exaggerari non potuit, nisi in eundem

deum commissa ex utroque titulo. ergo eiusdem dei Christus

et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram (uoluntatem

dei\' dicat, ex contrariis, quae prohibet, agnoscere est — abstinere

enim, inquit, a stupro, non a matrimonio; scire

unumquemque uas suum in honore tractare. quomodo?

dum non in libidine, qua gentes. libido autem nec

apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinarils et non

naturalibus et portentosis luxuriae —: est turpitudini quaque et

inmunditiae contraria, quae non matrimonium excludat, sed

libidinem, quae uas nostrum in honore matrimonii tractet.

hunc autem locum salua alterius, id est plenioris sanctitatis

praelatione tractauerim, continentiam et uirginitatem nuptiis

anteponens, sed non prohibitis. destructores enim dei nuptiarum,

non sectatores castitatis retundo. Ait eos, qui remaneant

in aduentum Christi cum eis, qui mortui in Christo

primi resurgent, quod in nubibus auferentur in aerem obuiam

domino. agnosco his iam tunc prospectis mirari substantias

caelestes ipsam Hierusalem, quae sursum est, et per Esaiam

pronuntiare: quinam huc uelut nubes uolant, tamquam

columbae cum pullis ad me? hunc ascensum si

Christus nobis praeparabit, ille erit Christus, de quo Osee:

qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi

et suis. exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audiui

? Quem spiritum prohibet extingui et quas prophetias uetat

nihil haberi? utique non creatoris spiritum nec creatoris prophetias

secundum Marcionem. quae enim destruit, ipse iam

extinxit et nihil fecit, nec potest prohibere quae ipse fecit. ergo

incumbit Marcioni exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde

spiritum dei sui, qui non sit extinguendus, et prophetias, quae

non sint nihil habendae. et si exhibuit quod putat, sciat nos

quodcumque illud ad formam spiritalis et propheticae gratiae

atque uirtutis prouocaturos, ut et futura praenuntiet et occulta

cordis reuelet et sacramenta edisserat. cum nihil tale protulerit

ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias creatoris

secundum ipsum praedicantes. atque ita constabit apostolus

de quibus dixerit, de eis scilicet, quae futura erant in ecclesia

eius dei, qui dum est, spiritus quoque eius operatur et promissio

celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis et,

si quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud nescio

quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo

apostolus omnes in nobis substantias certis nominibus distinxit

et omnes in uno uoto constituit salutis, optans, ut spiritus

noster et corpus et anima sine querela in aduentu domini et

salutificatoris nostri Christi conseruentur? nam et animam

posuit et corpus, tam duas res quam diuersas. licet enim et

anima I et] corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus,

cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet

<autem) anima suum uocabulum proprium, non egens communi

uocabulo corporis, id relinquitur carni, quae non nominata

proprio, communi utatur necesse est. etenim aliam substantiam

in homine non uideo post spiritum et animam, cui uocabulum

corporis accommodetur praeter carnem, hanc totiens in corporis

nomine intellegens, quotiens non nominatur; multo magis

hic, cum quae dicitur corpus suo nomine appellatur.

Section 16

Cogimur quaedam identidem iterare, ut cohaerentia

eis confirmemus. dominum et hic retributorem utriusque

meriti dicimus circumferri ab apostolo, aut creatorem aut,

quod nolit Marcion, parem creatoris, apud quem iustum sit

adflictatoribus nostris rependi adflictationem et nobis, qui

adflictemur, requietem in reuelatione domini Iesu uenientis

a caelo cum angelis uirtutis suae et in flamma ignis. sed

flammam et ignem delendo haereticus extinxit, ne scilicet

nostratem deum faceret. lucet tamen uanitas liturae. cum

enim ad ultionem uenturum scribat apostolus dominum

exigendam de eis, qui deum ignorent et qui non obaudiant

euangelio, quos ait poenam luituros exitialem aeternam a

facie domini et a gloria ualentiae eius, sequitur,

ut flammam ignis inducat, scilicet ueniens ad puniendum.

ita et in hoc, nolente Marcione, crematoris dei Christus est, et

in illo creatoris [est], quod etiam de ignorantibus dominum

ulciscitur, id est de ethnicis. seorsum enim posuit *** euangelio

non obaudientes, siue Christianos peccatores siue Iudaeos.

porro de ethnicis exigere poenas, qui euangelium forte non

norint, non est dei eius, qui naturaliter sit ignotus nec usquam

nisi in euangelio sit reuelatus, non omnibus scibilis. creatori

autem etiam naturalis agnitio debetur, ex operibus intellegendo

et exinde in pleniorem notitiam requirendo. illius est ergo

etiam ignorantes deum plectere, quem non liceat ignorari.

ipsum quod ait: a facie domini et a gloria ualentiae

eius, uerbis usus Esaiae et ex ipsa causa, eundem sapit dominum,

consurgentem ut comminuat terram. Quis autem est

homo delicti, filius perditionis, quem reuelari prius

oportet ante domini aduentum, extollens se super omne quod

deus dicitur et omnem religionem, consessurus in templo dei

et deum se iactaturus? secundum nos quidem antichristus, ut

docent ueteres ac nouae prophetiae, ut Iohannes apostolus,

qui iam antichristos dicit processisse in mundum, praecursores

antichristi spiritus, negantes Christum in carne uenisse et

soluentes Iesum, scilicet in deo creatore; secundum uero

Marcionem nescio, ne Christus sit creatoris. nondum (enim) uenit

apud illum. quisquis est autem ex duobus, quaero, cur ueniat

in omni uirtute et signis et ostentis mendacii. propterea,

inquit, quod dilectionem ueritatis non susceperint, ut

salui essent; et propter hoc erit eis (in) instinctum

fallaciae, ut (credant mendacio, ut) iudicentur omnes,

qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati.

igitur si antichristus est secundum creatorem, deus erit

creator, qui eum mittit ad impingendos eos in errorem, qui non

crediderunt ueritati, ut salui fierent; eiusdem erit ueritas et salus,

qui eas summissu erroris ulciscitur, id est creatoris, cui et

competit zelus ipse, errore decipere quos ueritate non cepit. si

uero non est antiohristus secundum nos, ergo Christus est

creatoris secundum Marcionem. et quale erit, ut ad ulciscendam

ueritatem suam Christum creatoris summittat? sed et (si)

de antichristo consentit, proinde dixerim: quale est, ut illi

satanas, angelus creatoris, sit necessarius et occidatur ab

eo, habens fallaciae operatione fungi creatori? in summa, si

indubitatum est eius esse et angelum et ueritatem et salutem,

cuius et ira et aemulatio et fallaciae inmissio aduersus

contemptores et desultores, etiam aduersus ignorantes — ut

iam et Marcion de gradu cedat, deum quoque suum zeloten

concedens —, quis dignius irascetur? puto qui a primordio

rerum naturam operibus beneficiis plagis praedicationibus testibus

ad agnitionem sui praestruxit nec tamen agnitus est, non

qui semel unico euangelii instrumento, et ipso incerto nec palam

alium deum praedicante, productus est. ita cui competit uindicta,

ei competet materia uindictae, euangelium dico et ueritas

et salus. Iubere autem operari eum, qui uelit manducare, eius

disciplina est, qui boui trituranti os liberum iussit.

Section 17

Ecclesiae quidem ueritate epistolam istam ad Ephesios

habemus emissam, non ad Laodicenos; sed Marcion et

titulum aliquando interpolare gestit, quasi et in isto diligentissimus

explorator. nihil autem de titulis interest, cum

ad omnes apostolus scripserit dum ad quosdam, certe tamen

eum deum praedicans in Christo, cui competunt quae praedicantur.

cui ergo competet secundum boni existimationem,

quam proposuerit in sacramento uoluntatis

suae, in dispensationem adimpletionis temporum

— ut ita dixerim, sicut uerbum illud in Graeco sonat —

recapitulare — id est ad initium redigere uel ab initio

recensere — omnia in Christum, quae in caelis et quae

in terrisnisi cuius erunt omnia ab initio, etiam ipsum initium,

a quo et tempora et temporum adimple(tio et adimple)tionis

dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo?

alterius autem dei quod initium, id est unde, cuius opus

nullum? quae tempora sine initio? quae adimpletio sine temporibus?

quae dispensatio sine adimpletione? denique quid in

terris egit iam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum

dispensatio reputetur ad recensenda omnia in Christo, etiam

quae in caelis? nec in caelis autem res ab altero actas existimabimus,

quaecumque sunt, quam ab eo, a quo et in terris

actas omnibus constat. quodsi non capit alterius <omnia) ista

deputari ab initio quam creatoris, quis credet ab alio ea

recenseri in Christum alium, et non a suo auctore et in suum

Christum? si creatoris sunt, diuersa sint necesse est a diuerso

deo; si diuersa, utique contraria. quomodo ergo contraria

recenseantur in eum, a quo denique destruuntur? nam et sequentia

quem renuntiant Christum, cum dicit: ut simus in

laudem gloriae (eius) nos, qui praesperauimus in

Christum? qui enim praesperasse potuerunt, id est ante sperasse

in deum quam uenisset, nisi Iudaei, quibus Christus praenuntiabatur

ab initio? qui ergo praenuntiabatur, ille et praesperabatur.

atque adeo hoc ad se, id est ad Iudaeos, refert, ut

distinctionem faciat conuersus ad nationes: in quo et uos,

cum audissetis sermonem ueritatis, euangelium,

in quo credidistis et signati estis spiritu promissionis

eius sancto. cuius promissionis? factae per Iohelem:

in nouissimis diebus effundam de meo spiritu in

omnem carnem, id est et in nationes. ita (et) spiritus et

euangelium in eo erit Christo, qui praesperabatur, dum praedicabatur.

Sed et 'pater gloriae\' ille est, cuius Christus rex

gloriae canitur in psalmo ascendens: quis est iste rex

gloriae? dominus uirtutum ipse est rex gloriae;

ab illo \'spiritus sapientiae\' optatur, apud quem haec quoque

spiritalium species enumeratur inter septem spiritus per

Esaiam; ille dabit (inluminatos cordis oculos\', qui etiam exteriores

oculos luce ditauit, cui displicet caecitas populi: et

quis caecus nisi pueri mei? et excaecati sunt

famuli dei; apud illum sunt et \'diuitiae hereditatis in sanctis\'.

qui eam hereditatem ex uocatione nationum repromisit:

postula de me, et dabo tibi gentes hereditatem

tuam; ille \'inoperatus est in Christum ualentiam suam suscitando

eum a mortuis et collocando eum ad dexteram suam

subiciendo omnia\', qui et dixit: sede ad dexteram meam,

donec ponam inimicos tuos scabellum pedum

tuorum; quia et alibi spiritus ad patrem de filio: omnia

subiecisti sub pedibus eius. si ex his alius deus et

alius Christus infertur, quae recognoscuntur in creatore, quaeramus

iam creatorem. plane, puto, inuenimus, cum dicit illos

delictis mortuos, [non] in quibus ingressi erant secundum aeuum

mundi huius, secundum principem potestatis aeris,

qui operatur in filiis incredulitatis. sed mundum

non potest et hic pro deo mundi Marcion interpretari. non

enim simile est creatum creatori, factum factori, mundus deo.

sed nec princeps potestatis aeris dicetur qui est princeps potestatis

saeculorum. numquam enim praeses superiorum de

inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur. sed nec

incredulitatis operator uideri potest, quam ipse potius et a

Iudaeis et a nationibus patitur. sufficit igitur, si haec non

cadunt in creatorem. si autem et est, in quem magis competant,

utique magis hoc apostolus sciit. quis iste? sine dubio

ille, qui ipsi creatori filios incredulitatis obstruit, aere isto

potitus, sicut dicere eum propheta refert: ponam in nubibus

thronum meum: ero similis altissimo. hic erit

diabolus, quem et alibi, si tamen ita et apostolum legi uolunt,

deum aeui huius agnoscemus. ita enim totum saeculum mendacio

diuinitatis impleuit. qui plane si non fuisset, tunc haec

in creatorem spectasse potuissent. sed et (si) in Iudaismo conuersatus

fuerat apostolus, non quia interposuit de delictis:

in quibus et nos omnes conuersati sumus, ideo delictorum

dominum et principem aeris huius creatorem praestat

intellegi, sed quia in Iudaismo unus fuerat de filiis incredulitatis

diabolum habens operatorem, cum persequeretur ecclesiam

et Christum creatoris, propter quod et: incredulitatis

fuimus, inquit. sed natura, ne, quia filios appellauit

Iudaeos creator, argumentetur haereticus dominum irae creatorem.

cum enim dicit: fuimus natura filii iracundiae

creatoris autem non natura sunt filii Iudaei, sed adlectione

patrum, irae filios ad naturam retulit, non ad creatorem. ad

summam subiungens: sicut et ceteri, qui utique filii dei

non sunt, apparet communi naturae omnium hominum et

delicta et concupiscentias carnis et incredulitatem et iracundiam

reputans, diabolo tamen captante naturam, quam et ipse

iam (in)fecit delicti semine inlato. Ipsius, inquit, sumus

factura, conditi in Christo. aliud est enim facere, aliud

condere. sed utrumque uni dedit. homo autem factura creatoris

est: idem ergo condidit in Christo, qui et fecit. quantum

enim ad substantiam, fecit, quantum ad gratiam, condidit.

Inspice et cohaerentia: memores uos, aliquando

nationes in carne, qui appellamini praeputiatio

ab ea quae dicitur circumcisio in carne

manu facta, quod essetis illo in tempore sine

Christo, alienati a conuersatione Israhelis et peregrini

testamentorum et promissionis eorum spem

non habentes et sine deo in mundo. sine quo autem

deo fuerunt nationes et sine quo Christo? utique eo, cuius

erat conuersatio Israhelis et testamenta et promissio. at nunc,

inquit, in Christo uos, qui eratis longe, facti estis

prope in sanguine eius. a quibus erant retro longe? a

quibus supra dicit: a Christo creatoris, a conuersatione Israhelis,

a testamentis, a spe promissionis, a deo ipso. si haec

ita sunt, ergo his prope fiunt nunc nationes in Christo, a

quibus tunc longe fuerunt. si autem conuersationi Israhelis,

quae est in religione dei creatoris, et testamentis et promissioni

et ipsi deo eorum proximi sumus facti in Christo, ridiculum

satis, si nos alterius dei Christus de longinquo admouit

creatori. meminerat apostolus ita praedicatum de nationum

uocatione ex longinquo uocandarum: qui longe erant a me

adpropinquauerunt iustitiae meae. tam enim iustitia

quam et pax creatoris in Christo adnuntiabatur, ut saepe iam

ostendimus. itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit

duo unum — Iudaicum scilicet et gentile, quod prope et

quod longe — soluto medio pariete inimicitiae in carne

sua. sed Marcion abstulit (sua), ut inimicitiae daret \'carne\',

quasi carnali uitio [non J Christo aemulae. sicubi alibi dixi, et

hic, non Marrucine, sed Pontice: cuius supra sanguinem confessus

es, hic negas carnem? Si legem praeceptorum sententiis

uacuam fecit, — adimplendo certe legem; uacat enim

iam: non adulterabis, cum dicitur: (nec uidebis ad concupiscendum\',

uacat: non occides, cum dicitur: (nec maledices);

aduersarium legis de adiutore non potes facere — ut

duos conderet in semetipso — qui fecerat idem condens,

secundum quod et supra: ipsius enim factura sumus conditi

in Christo — in unum nouum hominem, faciens

pacem — si uere nouum, uere et hominem, non phantasma,

nouum autem, ut noue natum ex uirgine dei spiritu — ut

reconciliet ambos deo — et deo, quem utrumque genus

offenderat, et Iudaicum et gentile — in uno corpore, inquit,

cum inter fecisset inimicitiam in eo per crucem: ita et

hic caro corpus in Christo, quod crucem pati potuit. hoc

itaque adnuntiante pacem eis qui prope et eis qui longe,

accessum consecuti simul ad patrem iam non sumus peregrini

et aduenae, sed conciues sanctorum, sed domestici

dei, — utique eius, a quo supra ostendimus alienos

fuisse nos et longe constitutos — superaedificati super

fundamentum apostolorum. abstulit haereticus: et prophetarum,

oblitus dominum posuisse in ecclesia sicut apostolos

ita et prophetas, si non timuit, ne et super ueterum

prophetarum fundamentum aedificatio nostra constaret in

Christo, cum ipse apostolus ubique nos de prophetis exstruere

non cesset unde enim accepit summum angularem dicere Christum,

nisi de psalmi significatione: lapis, quem reprobauerunt

aedificantes, iste factus est in summo anguli?

Section 18

De mania haeretici praecidendi non miror, (miror) si

syllabas subtrahit, cum paginas totas plerumque subducit. datam

inquit sibi apostolus gratiam nouissimo omnium inluminandi

omnes, quae dispensatio sacramenti occulti ab

aeuis in deo, qui omnia condidit. rapuit haereticus \'in* praepositionem

et ita legi facit: \'occulti ab aeuis deo, qui omnia condidit\'.

sed emicat falsum. infert enim apostolus: ut nota fiat

principatibus et potestatibus in supercaelestibus per

ecclesiam multifaria sapientia dei. cuius dicit principatibus

et potestatibus? si creatoris, quale est, ut principatibus et potestatibus

eius ostendi uoluerit deus ille sapientiam suam. ipsi

autem non. quando nec potestates sine suo principe potuissent

quid cognoscere? aut si ideo deum non nominauit hic, quasi in

illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum

principatibus et potestatibus eius, qui omnia condidit, pronuntiasset,

proinde in illis deputans ipsum. quod si illi dicit occultatum,

illi debebat dixisse manifest(at)um. ergo non (deo) erat occultatum,

sed (in deo\', omnium conditore, occultum autem principatibus

et potestatibus eius. quis enim cognouit sensum domini

aut quis ei consiliarius fuit? hic captus haereticus

fortasse mutabit, uti dicat deum suum suis potestatibus et

principatibus notam facere uoluisse dispensationem sui sacramenti,

quam ignorasset deus, conditor omnium. et quo competebat

praetendere ignorantiam creatoris extranei et longa separatione

discreti, cum domestici quoque superioris dei nescissent?

tamen et creatori notum erat futurum. an non utique notum

quod sub caelo et in terra eius habebat reuelari? ergo (et> ex

hoc confirmatur quod supra struximus. si enim creator cogniturus

erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum

et ita scriptura habebat: \'occulti deo, qui omnia condidit,\'

sic inferre debuerat: \'ut nota fiat illi multifaria sapientia dei,\'

tunc: \'et potestatibus et principatibus cuiuscumque dei, cum

quibus sciturus esset creator. adeo subtractum constat quod

et sic ueritati suae saluum est. Volo nunc et ego tibi de

allegoriis apostoli controuersiam nectere, quas non uis in prophetis

habuisse formas: captiuam, inquit, duxit captiuitatem.

quibus armis? quibus proeliis? de cuius gentis uastatione?

de cuius ciuitatis euersione? quas feminas, quos pueros

quosue regulos catenis uictor inseruit? nam et cum apud

Dauid Christus canitur \'succinctus gladio super femur* aut

apud Esaiam \'spolia accipiens Samariae et uirtutem Damasci\'.

uere eum et uisibilem extundis proeliatorem. agnosce igitur

iam et armaturam et militiam eius spiritalem, si iam didicisti

esse captiuitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, uel

quia et captiuitatis huius mentionem de prophetis apostolus

sumpsit, a quibus et mandata: deponentes mendacium

loquimini ueritatem ad proximum quisque, et: irascimini

et nolite delinquere — ut ipsis uerbis, quibus

psalmus, exponeret sensus eius —; sol non occidat super

iracundiam uestram; nolite communicare operibus

tenebrarum — cum iusto enim iustus eris et cum peruerso

peruerteris, et: auferte malum de medio uestrum,

et: exite de medio eorum et inmundum ne adtigeritis;

separamini, qui fertis uasa domini —. sic et \'inebriari

uino dedecore\' inde est, ubi sanctorum inebriatores increpantur:

et potum dabatis sanctis meis uinum, quod

prohibitus erat potare et Aaron et filii eius, cum adirent

ad sancta. et psalmis et hymnis deo canerent docere illius

est, qui cum tympanis potius et psalteriis uinum bibentes

incusari a deo norat. ita cuius inuenio praecepta et semina

praeceptorum uel augmenta, eius apostolum agnosco. Ceterum

mulieres uiris subiectas esse debere unde confirmat? quia

uir, inquit, caput est mulieris. dic mihi, Marcion, de opere

creatoris deus tuus legi suae adstruit auctoritatem? hoc iam

plane minus est, cum et ipsi Christo suo et ecclesiae eius

inde statum sumit: sicut et Christus caput est ecclesiae.

similiter et cum dicit: carnem suam diligit qui uxorem

suam diligit, sicut et Christus ecclesiam, uides comparari

operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam. quantum

honoris carni datur in ecclesiae nomine! Nemo, inquit,

carnem suam odio habet, — nisi plane solus Marcion — sed

et nutrit et fouet eam, sicut Christus ecclesiam. at tu

(ut) eam solus odisti, auferens illi resurrectionem, odisse debebis

et ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. at enim Christus

amauit et carnem sicut ecclesiam. nemo non diliget imaginem

quoque sponsae, immo et seruabit illam et honorabit et coronabit.

habet similitudo cum ueritate honoris consortium. laborabo

ego nunc eundem deum probare masculi et Christi,

mulieris (et) ecclesiae, carnis et spiritus, ipso apostolo sententiam

creatoris adhibente, immo et disserente?: propter hanc

relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in

carne una. sacramentum hoc magnum est. sufficit

interim, ista si creatoris magna sunt apud apostolum sacramenta,

minima apud haereticos; sed ego autem dico, inquit,

in Christum et ecclesiam. habes interpretationem, non

separationem sacramenti. ostendit figuram (sacra)menti ab eo

praeministratam, cuius erat utique sacramentum. quid uidetur

Marcioni? creator quidem ignoto deo figuras praeministrare

non potuit, etiam quia aduersario, si noto; deus superior ab

inferiore et a destruendo potius mutuari nihil debuit. Obaudiant

et parentibus filii: nam — etsi Marcion abstulit: hoc

enim est primum in promissione praeceptum — lex loquitur:

honora patrem et matrem; et parentes, enutrite

filios in disciplina et correptione domini: audisti enim

et ueteribus dictum: narrabitis haec in auribus filiorum

uestrorum et filii uestri aeque in auribus filiorum

suorum. quo iam mihi duos deos, si una est disciplina?

et si duo sunt, illum sequar, qui prior docuit. Sed

aduersus munditenentes luctatio si nobis, o quanti iam dii

creatores! cur enim non at non uindicem, unum munditenentem

nominari debuisse, si creatorem significabat, cuius essent quas

praemisit potestates? porro, cam supra quidem induere nos

iubeat armaturam, in qua stemus ad machinationes diaboli,

iam ostendit diaboli esse quae diabolo subiungit, potestates et

munditenentes tenebrarum istarum, quae et nos diabolo depu

tamus. ant si diabolus creator est, quis erit diabolus apud

creatorem? an sicut duo dii ita et duo diaboli, et pluraliter

potestates et munditenentes? sed quomodo creator et diabolus

et deus idem, cum diabolus non idem et deus et diabolus?

aut enim ambo et dei, si ambo diaboli, aut qui deus, hic non

et diabolus, sicut nec diabolus deus. ipsum uoeabulum diaboli

quaero, ex qua delatura competat creatori., fortasse detulit

aliquam dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo

passus est, et quidem mentito. non ideo enim interdixerat

illius arbusculae gustum, ne dei fierent, sed ne de transgressione

morerentur. nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem

significabunt, quia. adiecit: in caelis. sciebat enim et

apostolus in caelis operata esse spiritalia nequitiae, angeloram

scandalizaterum, ia filias hominum. et quale erit, ut ambiguitatibus

et per aenigmata nescio quae creatorem taxaret qui,

in catenis iam constitutus [quo ob libertatem praedicationis,

constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam

sibi expostulare a deo mandabat, ecclesiae utique praestabat?

Section 19

Soleo in praescriptione aduersus haeresis: omnes de

testimomio temporum compendium figere, priorem

uindicans regulam nostram omni haeretica posteritate. hoc nunc

probabit et apostolus dicens: de spe reposita ia caelis

quam audistis in sermone ueritatis euangelii, quod

peruenit ad uos sicut et in totum mundum. nam

si iam tunc traditio euangelica ubique manauerat, quanto

magis nunc? porro, si nostra est quae ubique manauit, magis

quam omnis haeretica, nedum Antoniniani Marcionis, nostra

erit apostolica. Marcionis autem cum totum impleuerit mundum,

ne tunc quidem se defendere poterit de apostolica. eam

enim et sic constabit esse, quae prior mundum repleuit, illius

scilicet dei euangelio, qui et hoc cecinit de praedicationibus

eius: in omnem terram exiit sonus eorum et in terminos

orbis uerba eorum. Inuisibilis dei imaginem ait

Christum. sed nos enim inuisibilem dicimus patrem Christi,

scientes filium semper retro uisum, si quibus uisus est, in

dei nomine, ut imaginem ipsius; ne quam et hinc differentiam

scindat dei uisibilis et inuisibilis, cum olim dei nostri sit

definitio: dominum nemo uidebit et uiuet. Si non est

Christus primogenitus conditionis, ut sermo creatoris, per

quem omnia facta sunt et sine quo nihil factum est, si non

in illo condita sunt uniuersa in caelis et in terris, uisibilia

et inuisibilia, siue throni siue dominationes siue principatus

siue potestates, si non cuncta per illum et in illo sunt condita,

— haec enim Marcioni displicere oportebant — non utique

tam nude posuisset apostolus: et ipse est ante omnes.

quomodo enim ante omnes, si non ante omnia? quomodo ante

omnia, si non primogenitus conditionis, si non sermo creatoris?

unde (autem) ante omnes probabitur fuisse qui post

omnia apparuit? quis scit priorem fuisse quem esse nesciit? Quomodo

item boni duxit omnem plenitudinem in semetipso

habitare? primo enim, quae est ista plenitudo, nisi ex illis,

quae Marcion detraxit, conditis in Christo in caelis et in terris,

angelis et hominibus, nisi ex illis inuisibilibus et uisibilibus:

nisi ex thronis et dominationibus et principatibus et potestatibus?

aut si haec pseudoapostoli nostri et Iudaici euangelizatores

de suo intulerint, edat plenitudinem dei sui Marcion.

qui nihil condidit. ceterum quale est, ut plenitudinem creatoris

aemulus et destructor eius in suo Christo habitare uoluerit?

cui denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem

faciens per crucis suae sanguinem, nisi quem offenderant

uniuersa, aduersus quem rebellauerant per transgressionem,

cuius nouissime fuerant? conciliari enim extraneo possent.

reconciliari uero non alii quam suo. Ita et nos quondam alienatos

et inimicos sensu in malis operibus creatori redigit in

gratiam, cuius admiseramus offensam colentes conditionem

aduersus creatorem. sicubi autem et ecclesiam corpus Christi

dicit esse - ut hic ait adimplere se reliqua pressurarum Christi

in carne pro corpore eius, quod est ecclesia —, non propterea

et in totum mentionem corporis transferens a substantia carnis.

nam et supra reconciliari nos ait in corpore eius per mortem.

utique in eo corpore, in quo mori potuit, per carnem mortuus

et non per ecclesiam, plane propter ecclesiam corpus

commutando pro corpore, carnale pro spiritali. At cum monet

cauendum a subtililoquentia et philosophia, ut inani seductione,

quae sit secundum elementa mundi, — non secundum caelum

aut terram dicens, sed secundum litteras saeculares et secundum

traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum

- longum est quidem et alterius operis ostendere

hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtililoquentiae

uiribus et philosophiae regulis constent, sed

Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola

agnoscat, deum inferens [nec] hebetem, ne timeri eum dicat,

collocans et cum deo creatore materiam de porticu Stoicorum,

negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia

consentit. cuius ingeniis tam longe abest ueritas nostra,

ut et iram dei excitare formidet et omnia ilium ex nihilo

protulisse confidat et carnem eandem restituturum repromittat,

et Christum ex uulua uirginis natum non erubescat, ridentibus

philosophis, et haereticis et ethnicis ipsis. stulta enim mundi

elegit deus, ut confundat sapientes, ille sine dubio, qui

ex respectu huius suae dispositionis perditurum se sapientiam

sapientium praeminabatur. hac simplicitate ueritatis contraria

subtililoquentiae et philosophiae nihil peruersi possumus sapere.

Denique si nos deus cum Christo uiuificat donans delicta

nobis, non possumus credere ab eo donari delicta, in quem

admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age iam, cum dicit:

nemo uos iudicet in cibo et potu et in parte diei festi

et neom-eniae et sabbati, quae est umbra futurorum,

corpus autem Christi, quid tibi uidetur, Marcion? de lege

iam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa

sit, edocet, dum scilicet de umbra transfertur in corpus, id

est de figuris ad ueritatem, quod est Christus. ergo et umbra

eius, cuius et corpus, id est et lex eius, (cuius) et Christus.

«egrega alii deo legem et alii deo Christum, si potes aliquam

umbram ab eo corpore, cuius umbra est, separare. manifeste

legis est Christus, si corpus est umbrae. Si autem et aliquos

taxat, qui ex uisionibus angelicis dicebant cibis abstinendum —

ne attigeris, ne gustaueris - uolentes in humilitate sensus

incedere, non tenentes caput, non ideo legem et Moysen pulsat.

quasi de angelica superstitione constituerit interdictionem

quorundam edulium. Moysen enim a deo accepisse legem

constat. denique hanc disciplinam — secundum praecepta,

inquit, et doctrinam hominum - deputauit in eos, qui

caput non tenerent, id est ipsum, in quo omnia recensentur

[in Christum] ad initium reuocata, etiam differentia escarum.

cetera praeceptorum, ut eadem, satis sit iam alibi docuisse

quam a creatore manarint, qui, cum uetera praedicaret transitura

noua facturus uniuersa, mandans etiam: nouate uobis

nouamen nonum, iam tum docebat exponere ueterem hominem

et nouum induere.

Section 20

Cum praedicationis enumerat uarietatem, quod alii

ei fiducia uinculorum eius audentius sermonem enuntiarent

alii per inuidiam et contentionem, quidam uero et per

sermonis existimationem, plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione,

iam aliqui et ex simultate Christum praedicarent, erat

aliqui uel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diuersitate

sententiae, quae\' tantam efficeret etiam animorum uarietatem.

sed causas solas animorum, non regulas sacramentorum

in diuersitate proponen, unum tamen Christum et unum eius

deum quocumque consilio praedicatum confirmat et ideo: nihil

mea, inquit, siue causatione eine ueritate Christus

adnuntietur, quia unus adnuntiabatur siue ex cauastione

siue ex ueritate fidei. ad fidem enim praedicationis retulit

mentionem ueritatis, non ad regulae ipsius, quia una quidem

erat regula, sed fides praedicantium. quorundam uera, id est

simplex, quorundam nimis docta. quod cum ita sit, apparet

eum Christum praedicatum, qui semper adnuntiabatur. nans

si alius longe at apostolo induceretur, fecisset diuersitatem

nouitas rei. nec enim defuissent qui praedicationem euangelicam

nihilominus in Christum creatoris interpretarentur, eum

et hodie maior pars sit omnibus in locis sententiae nostrae

quam haereticae. quo nac hic apostolus de diuersitatis denotatione

et increpatione tacuisset. ita, cum diuersitas ne taxatur

quidem, nouitas non probatur. Plane de substantia Christi

putant et hic Marcionitae suffragari sibi apostolum, quod

phantasma carnis fuerit in Christo, cum dioit quod in effigie

dei constitutus. n.on rapinam existimauit pariari deo,

sed exhausit semetipsum accepta effigie serui, non

ueritate, et in similitudine hominis, non in homine, et

figura inuentus homo, non substantia, id est non carne.

quasi non et figura et similitudo et effigies substantiae quo.

que accedant. bene autem, quod et alibi Christum imaginem

dei inuisibilis appellat. numquid ergo et hic, qua in effigie

eum dei collocat, aeque non erit deus Christus uere, si nec

homo uere fuit in effigie hominis constitutus? utrobique enim

ueritas necesse habebit excludi, si effigies et similitudo et

figura phantasmati uindicabuntur. quodsi in effigie et in imagine

(dei,) qua filius patris, uere deus, praeiudicatum est etiam

in effigie et imagine hominis, qua filius hominis, uere hominem

inuentum. nam et \'inuentum* ratione posuit, id est certissime

hominem. quod enim inuenitur, constat esse. sic(ut) et deus

inuentus est per uirtutem, sic et homo per carnem, quia nec

\'morti subditum\' pronuntiasset non in substantia mortali constitutum.

plus est autem, quod adiecit: et mortem crucis.

non enim exaggeraret atrocitatem extollendo uirtutem colluctationis,

quam imaginariam (in) phantasmate scisset, frustrato

potius eam quam experto nec uirtute functo in passione sed

lusu. Quae autem retro lucri duxerat? quae et supra numerat:

gloriam carnis in nota circumcisionis, generis Hebraei ex

Hebraeo censum, titulum tribus Beniamin, Pharisaeae candidae

dignitatem. haec nunc detrimento sibi deputat: non deum, sed

stuporem Iudaeorum. haec et si stercora existimat, prae comparatione

agnitionis Christi, non prae reiectione dei creatoris,

habens iustitiam non suam iam, quae ex lege, sed quae per

ipsum, scilicet per Christum, ex deo. \'ergo,\' inquis, 'hac distinctione

lex non ei deo erat Christi.\' subtiliter satis. accipe itaque

subtilius. cum enim dicit: non quae ex lege, sed quae

per ipsum, non dixisset (per ipsum\' de alio, quam cuius fuit

lex. N Noster, in quit, municipatus in caelis. agnosco ueterem

ad Abraham promissionem creatoris: et faciam semen tuum

tamquam stellas in caelo. ideo et stella a stella differt

in gloria. quodsi Christus adueniens de caelis transfigurabit

corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae,

resurget ergo corpus hoc nostrum, quod humiliatur in passionibus,

et in ipsa lege mortis in terram deiectum. quomodo

enim transfigurabitur, si nullum erit? aut si de eis dictum,

qui in aduentu domini deprehensi in carne demutare habebunt,

quid facient (qui primi resurgent\'? non habebunt de quo transfigurentur?

atquin cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus

obuiam domino. si cum illis sublati, utique cum illis

et transfigurati.\'

Section 21

Soli huic epistolae breuitas sua profuit, ut falsarias

manus Marcionis euaderet. miror tamen, cum ad unum\'

hominem litteras factas receperit, quod ad Timotheum duas

et unam ad Titum de ecclesiastico statu compositas recu

sauerit. adfectauit, opinor, etiam numerum epistolarum interpolare.

Memento, inspector, quod ea, quae praetractata sunt retro,

de apostolo quoque probauerimus, et si qua in hoc opus dilata

erant expunxerimus, ne aut hic superuacuam existimes itera-

tionem, qua confirmauimus rem pristinam, aut illic suspectam

habeas dilationem, qua eruimus tempori ista. si totum opusculum

inspexeris, nec hic redundantiam nec illic diffidentiam

iudicabis.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?