Against Praxeas

Tertullian c. 213-220 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Section 1

Varie diabolus aemulatus est ueritatem. adfectauit illam

aliquando defendendo concutere. unicum deum uindicat, omnipotentem

mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat.

ipsum dicit patrem descendisse in uirginem, ipsum ex ea

natum, ipsum passum; denique ipsum esse legum Christum.

excidit sibi coluber, quia legum Christum post baptisma

Iohannis temptans ut filium dei adgressus est, certus filium

deum habere uel ex ipsis scripturis, de quibus tunc temptationem

struebat: si tu es filius dei, dic, ut lapides

isti panes fiant; item: si tu es filius dei, deice te

hinc; scriptum est enim, quod mandauit angelis

suis super te,- utique pater-ut te manibus suis tollant

necubi ad lapidem pedem tuum offendas. aut numquid

mendacium euangeliis exprobrabit dicens: (uiderit Matheus et

Lucas, ceterum ego ad ipsum deum accessi, ipsum omnipotentem

cominus temptaui; ideo et accessi, ideo et temptaui.

ceterum si filius dei esset, numquam illum temptasse dignarer\'.

sedenim ipse potius a primordio mendax est, et si quem hominem

de suo subornauerit, ut Praxean. nam iste primus ex

Asia hoc genus peruersitatis intulit Romanae humo, (homo) et

alias inquietus, insuper de iactatione martyrii inflatus ob solum

et simplex et breue carceris taedium; quando, et si corpus

suum tradidisset exurendum, nihil profecisset, dilectionem dei

non habens, cuius charismata quoque expugnauit. nam idem

tunc episcopum Romanum, agnoscentem iam prophetias Montani

Priscae Maximillae et ex ea agnitione pacem ecclesiis

Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et

ecclesiis eorum adseuerando et praecessorum eius auctoritates

defendendo coegit et litteras pacis reuocare iam emissas et

a proposito recipiendorum charismatum concessare. ita duo

negotia diaboli Praxeas Romae procurauit: prophetiam expulit

et haeresim intulit, paracletum fugauit et patrem crucifixit.

fruticauerant auenae Praxeanae hic quoque, superseminatae

dormientibus multis in simplicitate doctrinae; traductae dehinc

per quem deus uoluit etiam euulsae uidebantur. denique cauerat

pristinum doctor de emendatione sua, et manet chirographum

apud psychicos, apud quos tunc gesta res est. exinde

silentium. et nos quidem postea agnitio paracleti atque defensio

disiunxit a psychicis. auenae uero illae ubique tunc semen

excusserant. id aliquamdiu per hypocrisin subdola uiuacitate

latitauit et nunc denuo erupit. sed et denuo eradicabitur, si

uoluerit dominus, in isto commeatu; si quo minus, die suo

colligentur omnes adulterae fruges et cum ceteris scandalis

igni inextinguibili cremabuntur.

Section 2

Itaque post tempus pater natus et pater passus, ipse

deus dominus omnipotens, Iesus Christus praedicatur. nos

uero et semper et nunc magis, ut instructiores per paracletum,

deductorem scilicet omnis ueritatis, unicum quidem

deum credimus, sub hac tamen dispensatione, quam oikonomiam

dicimus, ut unici dei sit et filius, sermo ipsius, qui

ex ipso processerit, per quem omnia facta sunt et sine quo

factum est nihil. hunc missum a patre in uirginem et ex ea

natum, hominem et deum, filium hominis et filium dei, et

cognominatum legum Christum; hunc passum, hunc mortuum

et sepultum secundum scripturas et resuscitatum a patre et

in caelo resumptum sedere ad dexteram patris, uenturum

iudicare uiuos et mortuos; qui exinde miserit secundum

promissionem suam a patre spiritum sanctum, paracletum,

sanctificatorem fidei eorum, qui credunt in patrem et filium

et spiritum sanctum. hanc regulam ab initio euangelii

decucurrisse, etiam ante priores quosque haereticos, nedum

ante Praxean hesternum, probabit tam ipsa posteritas omnium

haereticorum quam ipsa nouellitas Praxeae hesterni. quo peraeque

aduersus uniuersas haereses iam hinc praeiudicatum sit

id esse uerum, quodcumque primum, id esse adulterum, quodcumque

posterius. sed salua ista praescriptione ubique tamen

propter instructionem et munitionem quorundam dandus est

etiam retractatibus locus, uel ne uideatur unaquaeque peruersitas

non examinata, sed praeiudicata damnari, maxime haec,

quae se existimat meram ueritatem possidere, dum unicum

deum non alias putat credendum, quam si ipsum eundemque

et patrem et filium et spiritum dicat; quasi non sic

quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae

scilicet unitatem, et nihilominus custodiatur oikonomiae sacramentum,

quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens

patrem et filium et spiritum, — tres autem non statu, sed gradu,

nec substantia, sed forma, nec potestate, sed specie, — unius

autem substantiae et unius status et unius potestatis, quia

unus deus, ex quo et gradus isti et formae et species in

nomine patris et filii et spiritus sancti deputantur. (qui) quomodo

numerum sine diuisione patiuntur, procedentes tractatus

demonstrabunt.

Section 3

Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae.

quae maior semper credentium pars est, quoniam et ipsa

regula fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et uerum

deum transfert, non intellegentes unicum quidem sed cum

sua oikonomia esse credendum, expauescunt, quod oikonomiam

numerum et dispositionem trinitatis diuisionem praesumunt

unitatis, quando unitas, ex semetipsa deriuans trinitatem, non

destruatur ab illa, sed administretur. itaque duos et tres iam

iactitant a nobis praedicari, se uero unius dei cultores praesumunt,

quasi non et unitas inrationaliter collecta haeresim

faciat et trinitas rationaliter expensa ueritatem constituat.

\'monarchiam\', inquiunt, \'tenemus,\' et ita sonum ipsum uocaliter

exprimunt etiam Latini et tam opifice, ut putes illos

tam bene intellegere monarchiam quam enuntiant. [sed monarchiam

sonare student Latini, oikonomiam intellegere nolunt

etiam Graeci.] at ego, si quid utriusque linguae praecerpsi.

monarchiam nihil aliud significare scio quam singulare et

unicum imperium; non tamen praescribere monarchiam ideo.

quia unius sit, eum, cuius sit, aut filium non habere aut

ipsum se sibi filium fecisse aut monarchiam suam non per

quos uelit administrare. atquin nullam dico dominationem ita

unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam

per alias proximas personas administretur, quas ipsa prospexerit

officiales sibi. si uero et filius fuerit ei, cuius monarchia

sit, non statim diuidi eam et monarchiam esse desinere, si

particeps eius adsumatur et filius, sed proinde illius esse

principaliter, a quo communicatur in filium, et dum illius

est, proinde monarchiam esse, quae a duobus tam unitis

continetur. igitur si et monarchia diuina per tot legiones et

exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: milies

centies centena milia adsistebant ei, et milies centena

milia apparebant ei, nec ideo unius esse desiit, ut desinat

monarchia esse, quia per tanta milia uirtutum procuratur:

quale est, ut deus diuisionem et dispersionem pati uideatur

in filio et in spiritu sancto, secundum et tertium sortitis

locum, tam consortibus substantiae patris, quas non patitur in

tot angelorum numero, et quidem tam (alienorum) a substantia.

tia patris? membra et pignora et instrumenta et ipsam uim

ac totum censum monarchiae euersionem deputas eius? non

recte. malo te ad sensum rei quam ad sonum uocabuli exerceas.

euersio enim monarchiae illa est tibi intellegenda, cum

alia dominatio suae condicionis et proprii status ac per hoc

aemula superducitur, cum alius deus infertur aduersus creatorem,

t tunc male, cum plures, secundum Valentinos et Prodicos:

tunc in monarchiae euersionem, cum in creatoris destructionem.

Section 4

Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia

patris, nihil facientem sine patris uoluntate, omnem a

patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere

monarchiam, quam a patre filio traditam in filio seruo?

hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia spiritum

non aliunde (de)puto quam a patre per filium. uide ergo, ne

tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem

eius euertis in tot nominibus constitutam, in quot

deus uoluit adeo autem manet in suo statu, licet trinitas

inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem

apostolus scribit de ultimo fine: cum tradiderit regnum

deo et patri. oportet enim eum regnare usque

dum ponat inimicos eius deus sub pedes ipsius,

— scilicet secundum psalmum: sede ad dexteram meam,

donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum

— cum autem subiecta erunt illi omnia absque eo.

qui ei subiecit omnia, tunc et ipse subicietur illi,

qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus.

uidemus igitur non obesse monarchiae, [filium] etsi hodie

apud filium est, quia et in suo statu est apud filium et cum

suo statu restituetur patri a filio. ita eam nemo hoc nomine

destruet, (si) filium admittat, cui et traditam eam a patre et

a quo quandoque restituendam patri constat hoc uno capitulo

epistolae apostolicae potuimus iam et patrem et filium ostendisse

duos esse, praeterquam ex nominibus patris et filii

etiam ex eo, quod qui tradidit regnum et cui tradidit. item

qui subiecit (et cui subiecit) duo sint necesse est.

Section 5

Sed quia duos unum uolunt esse, ut idem pater et

filius habeatur, oportet et totum de filio examinari, an sit et

qui sit et quomodo sit, et ita res ipsa formam suam scripturis,

et interpretationibus earum patrocinantem, uindicabit.

aiunt quidam et Genesim in Hebraico ita incipere: in principio

deus fecit sibi filium. hoc ut firmum non sit,

alia me argumenta deducunt de ipsa dei dispositione, qua

fuit ante mundi constitutionem ad usque filii generationem.

ante omnia enim deus erat solus, ipse sibi et mundus et

locus et omnia, solus autem, quia nihil aliud extrinsecus

praeter illum. ceterum ne tunc quidem solus; habebat enim

secum quam habebat in semetipso, rationem suam scilicet.

rationalis enim deus, et t ratio in ipsum prius et ita ab ipso

omnia. quae ratio sensus ipsius est, hanc Graeci λόγον

dicunt, quo uocabulo etiam sermonem appellamus, ideoque

iam in usu est nostrorum per simplicitatem interpretationis

sermonem dicere in primordio apud deum fuisse, cum magis

rationem competat, [antiquiorem haberi] quia non sermonalis

a principio sit rationalis deus [etiam ante principium] et quia

ipse quoque sermo ratione consistens priorem eam ut substantiam

suam ostendat. tamen et sic nihil interest. nam etsi deus

nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et

in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando

et disponendo secum quae per sermonem mox erat dicturus. cum

ratione enim sua cogitans atque disponens (sermone,) sermonem

eam efficiebat, quam sermone tractabat. id quo facilius intellegas,

ex te ipso; amo, recognosce ut ex imagine et

similitudine dei, quod habeas et tu in temetipso rationem, qui es

animal rationale, a rationali scilicet artifice non tantum factus.

sed etiam ex substantia ipsius animatus. uide, cum tacitus

tecum ipse congrederis ratione, hoc ipsum agi intra te occurrente

ea tibi cum sermone ad omnem cogitatus tui motum,

ad omnem sensus tui pulsum. quodcumque cogitaueris, sermo

est; quodcumque senseris, (o)ratio est. loquaris illud necesse

est in animo, et dum loqueris, conlocutorem pateris sermonem,

in quo inest haec ipsa ratio, qua cum. eo cogitans

loquaris, per quem loquens cogitas. ita secundus quodammodo

in te est sermo. [per quem loqueris cogitando et per quem

cogitas loquendo; ipse sermo alius est.] quanto ergo plenius

hoc [agitur] in deo, cuius tu quoque imago et similitudo

censeris? [quod habeat in se etiam tacendo rationem et in

ratione sermonem] possum itaque non temere praestruxisse et

tunc deum ante uniuersitatis constitutionem solum non fuisse.

habentem in semetipso proinde- rationem et in ratione sermonem,

quem secundum a se fecerat agitando intra se.

Section 6

Haec uis et haec diuini sensus dispositio apud scripturas

etiam in sophiae nomine ostenditur. quid enim sapientius

ratione dei siue sermone? itaque sophiam quoque exaudi

ut secundam personam conditam: primo dominus creauit

me initium uiarum in opera sua, priusquam terram

faceret, priusquam montes collocarentur; ante omnes

autem colles generauit me, in sensu suo scilicet condens et

generans. dehinc adsistentem eam (in) ipsa operatione cognosce:

cum pararet, inquit, caelum, aderam illi simul; et quomodo

fortia faciebat super uentos quae sursum nubila,

et quomodo tutos ponebat fontes eius, quae sub caelo,

ego eram cum illo compingens, ego eram, ad quem

gaudebat; cotidie autem oblectabar in persona ipsius.

iam, ut primum deus uoluit ea, quae cum sophiae ratione

et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas

edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se indiuiduas

suas (socias,) rationem et sophiam, ut per ipsum fierent

uniuersa, per quem erant cogitata atque disposita, immo et

facta iam, quantum in dei sensu. hoc enim eis deerat, ut

coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur

et tenerentur.

Section 7

Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum

sumit, sonum et uocem, cum dicit deus: fiat lux. haec est

natiuitas perfecta sermonis, dum ex deo procedit. conditus

ab eo primum ad cogitatum in nomine sophiae: dominus

condidit me initium uiarum, dehinc generatus ad effectum:

cum pararet caelum, aderam illi, exinde, eum

patrem sibi faciens, de quo procedendo *, filius factus est,

primogenitus, ut ante omnia genitus, et unigenitus, ut solus

ex deo genitus, proprie de uulua cordis ipsius, secundum

quod et pater ipse testatur: eructauit cor meum sermonem

optimum. ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem

in persona illius: filius meus es tu, (inquit,) ego hodie

genui te, et: ante luciferum genui te. sic et filius ex

sua persona profitetur patrem in nomine sophiae: dominus

condidit me initium uiarum in opera sua; ante

omnes autem colles generauit me. nam si hic quidem

sophia uidetur dicere conditam se a domino in opera et uias

eius, alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse

et sine illo nihil factum, sicut et rursum: sermone eius

caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes uires

eorum, utique eo spiritu, qui sermoni inerat, apparet unam

eandemque uim esse nunc in nomine sophiae nunc in appellatione

sermonis, quae initium accepit uiarum in dei opera et

quae caelum confirmauit, per quam omnia facta sunt et sine

qua nihil factum est. nec diutius de isto, quasi non ipse sit

sermo et in sophiae et in rationis et in omnis diuini animi

et spiritus nomine, qui filius factus est dei, de quo prodeundo

generatus est. ergo, inquis, das aliquam substantiam

esse sermonem, spiritu et sophiae traditione constructam?

plane. non uis enim eum substantiuum habere in re per

substantiae proprietatem, (ne) ut res et persona quaedam uideri

possit et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere

patrem et filium, deum et sermonem. quid est enim, dicis,

sermo, nisi uox et sonus oris et, sicut grammatici tradunt,

aer offensus, intellegibilis auditu, ceterum uacuum nescio

quid et inane et incorporale? at ego nihil dico de deo inane

et uacuum prodire potuisse, ut non de inani et uacuo prolatum,

nec carere substantia quod de tanta substantia processit

et tantas substantias fecit; fecit enim et ipse quae facta sunt

per illum. (aut). quale est, ut nihil sit ipse, sine quo nihil

factum est, ut inanis solida et uacuus plena et incorporalis

corporalia sit operatus? nam etsi potest aliquando quid fieri

diuersum eius, per quod fit, nihil tamen potest fieri per id,

quod uacuum et inane est (si) uacua et inanis res est sermo dei,

qui filius dictus est? qui ipse deus cognominatus est? et sermo

erat apud deum, et deus erat sermo. scriptum est: non

sumes nomen dei in uanum: hic certe est, qui in effigie

dei constitutus non rapinam existimauit esse se aequalem

deo. in qua effigie dei? utique in aliqua, non tamen

in nulla. quis enim negabit deum corpus esse, etsi deus

spiritus est? spiritus enim corpus sui generis in sua effigie.

sed si et inuisibilia illa, quaecumque sunt, habent apud deum

et suum corpus et suam formam, per quae soli deo uisibilia

sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia emissum est

sine substantia non erit? quaecumque ergo substantia sermonis

fuit, illam dico personam et illi nomen filii uindico et, dum

filium agnosco, secundum a patre defendo. -

Section 8

Hic si qui putauerit me probolen aliquam introducere,

id est prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus,

alium atque alium Aeonem de Aeone producens, primo quidem

dicam tibi: non ideo non utitur et ueritas uocabulo isto et

re ac censu eius, quia et haeresis utatur; immo haeresis

potius ex ueritate accepit quod ad mendacium suum strueret.

prolatus est sermo dei an non? hic mecum gradum fige. si

prolatus est, cognosce probolen ueritatis, et uiderit haeresis,

si quid de ueritate imitata est. iam nunc quaeritur, quis

quomodo utatur aliqua re et uocabulo eius. Valentinus probolas

suas discernit et separat ab auctore et ita longe ab

. eo ponit, ut Aeon patrem nesciat; denique desiderat nosse

nec potest, immo et paene deuoratur et dissoluitur in reliquam

substantiam. apud nos autem solus filius patrem nouit et sinum

patris ipse exposuit et omnia apud patrem audiuit et uidit et

quae mandatus est a patre, ea et loquitur; nec suam, sed

patris perfecit uoluntatem, quam de proximo, immo de intimo

nouerat. quis enim scit quae sint in deo, nisi spiritus, qui

in ipso est? sermo autem spiritu structus est, et ut ita

dixerim, sermonis corpus est spiritus. sermo ergo et in patre

semper, sicut dicit: ego in patre, et apud deum semper,

sicut scriptum est: et sermo erat apud deum et numquam

separatus a patre, aut alius a patre, quia: ego et pater

unum sumus. haec erit probola ueritatis, custos unitatis,

qua prolatum dicimus filium a patre, sed non separatum.

protulit enim deus sermonem, quemadmodum etiam paracletus

docet, sicut radix fruticem et fons fluuium et sol radium.

nam et istae species probolae sunt earum substantiarum, ex

quibus prodeunt. nec dubitauerim filium dicere et radicis

fruticem et fontis fluuium et solis radium, quia omnis origo

parens est et omne, quod ex origine profertur, progenies est,

multo magis sermo dei, qui etiam proprie nomen filii accepit.

nec frutex tamen a radice nec fluuius a fonte nec radius a

sole discernitur, sicut nec a deo sermo. igitur secundum

horum exemplorum formam profiteor me duos dicere deum

et sermonem eius, patrem et filium ipsius. nam et radix et

frutex duae res sunt, sed coniunctae; et fons et flumen duae

species sunt, sed indiuisae; et sol et radius duae formae

sunt, sed cohaerentes. omne, quod prodit ex aliquo, secundum

sit eius necesse est, de quo prodit, non ideo tamen est

separatum. secundus autem ubi est, duo sunt, et tertius ubi

est, tres sunt. tertius enim est spiritus a deo et filio, sicut

tertius a radice fructus ex frutice et tertius a fonte riuus

ex flumine et tertius a sole apex ex radio. nihil tamen a

matrice alienatur, a qua proprietates suas ducit. ita trinitas

per consertos et conexos gradus a patre decurrens et monarchiae

nihil obstrepit et oikonomiae statum protegit.

Section 9

Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro

patrem et filium et spiritum testor, tene ubique, et ita

quid quomodo dicatur agnosces. ecce enim dico alium esse

patrem et alium filium et alium spiritum, — male accipit

idiotes quisque aut peruersus hoc dictum, quasi diuersitatem

sonet et ex diuersitate separationem protendat patris et filii

et spiritus sancti; necessitate autem hoc dico, cum eundem

patrem et filium et spiritum contendunt, aduersus oikonomian

monarchiae adulantes — non tamen diuersitate alium filium

a patre, sed distributione, nec diuisione alium, sed distinctione,

quia non sint idem pater et filius, uel modulo alius

ab alio (alii.) pater enim tota substantia est, filius uero deriuatio

totius et portio, sicut ipse profitetur: quia pater

maior me est. a quo et minoratus canitur in psalmo

modicum quid citra angelos. sic et pater alius a filio, dum filio

maior, dum alius qui generat, alius qui generatur, dum alius

qui mittit, alius qui mittitur, dum alius qui facit, alius per

quem fit. bene, quod et dominus usus hoc uerbo in persona

paracleti non diuisionem significauit, sed dispositionem: rogabo

enim, inquit, patrem, et alium aduocatum mittet uobis,

spiritum ueritatis, sic alium a se * paracletum, quomodo

et nos a patre alium filium, ut tertium gradum ostenderet

in paracleto, sicut nos secundum in filio propter oikonomiae

obseruationem. ipsum, quod pater et filius dicuntur, nonne

alius ab alio (alius) est? utique enim omnia quod uocantur,

hoc erunt, et quod erunt, hoc uocabuntur, et permiscere se

diuersitas uocabulorum non potest omnino, quia nec rerum.

quarum erunt uocabula. est, est, non, non; nam quod

amplius est, hoc a malo est.

Section 10

Ita ut pater, et filius est, et (ut) neque dies eadem et

nox, neque pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque

alter, quod uanissimi isti Monarchiani uolunt. (ipse se\\

inquiunt, filium sibi fecit\'. atquin pater filium facit et patrem

filius, et qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo

modo possunt, ut pater se sibi filium faciat et filius se sibi

patrem praestet. quae instituit deus, etiam ipse custodit.

habeat necesse est pater filium, ut pater sit, et filius patrem,

ut filius sit. aliud est autem habere, aliud esse. uerbi gratia,

ut maritus sim, habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero

uxor. sic etiam, ut pater sim, filium habebo, non ipse mihi

ero filius, et ut filius sim, patrem habebo, non ipse mihi ero

pater. quae enim me faciunt si habuero, tunc ero: pater,

si filium habeam, filius, [ero] si patrem. porro si ipse ero quid

eorum, iam non habeo quod ipse ero: nec patrem, quia ipse

ero pater, nec filium, quia ipse ero filius. in quantum autem

alterum ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum,

si utrumque fuero, alterum non ero, dum alterum non habeo.

si enim ipse ero filius, qui et pater, iam non habeo filium,

sed ipse sum filius. non habendo autem filium, dum ipse

sum filius, quomodo pater ero? habere enim filium debeo,

ut pater sim. non sum ergo filius, quia patrem non habeo,

qui facit filium. aeque si ipse sum pater, qui et filius, iam

non habeo patrem, sed ipse sum pater. non habendo autem

patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius ero? habere

enim patrem debeo, ut filius sim. non ergo ero pater, quia

filium non habeo, qui facit patrem. hoc erit totum ingenium

diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in unum

sub monarchiae fauore concludens neutrum haberi facit, ut

et pater non sit. qui scilicet filium non habet, et filius non

sit, qui aeque patrem non habet; dum enim pater est, filius

non erit,*** sic monarchiam tenent qui nec patrem nec filium

continent. sed nihil deo difficile: quis hoc nesciat?

et: impossibilia apud saeculum possibilia apud

deum: quis ignoret? et: stulta mundi elegit deus. ut

confundat sapientia: legimus omnia. (ergo>, inquiunt, (difficile

non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere aduersus

traditam formam rebus humanis. nam et sterilem parere contra

naturam difficile deo non fuit, sicut nec uirginem\'. plane nihil

deo difficile. sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris

hac sententia utamur. quiduis de deo confingere poterimus.

quasi fecerit, quia facere potuerit. non autem, quia omnia

potest facere, ideo (quo)que credendum est illum fecisse etiam

quod non fecerit, sed an fecerit requirendum. potuit, si uoluisset,

deus pennis hominem ad uolandum instruxisse, quod

et miluis praestitit; non tamen, quia potuit, statim et fecit.

potuit et Praxean et omnes pariter haereticos statim extinxisse;

non tamen, quia potuit, extinxit. [oportebat enim et

miluos esse et haereticos, oportebat et patrem crucifigi.] hac

ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet, quodcumque

non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. dei

enim posse uelle est, et non posse nolle. quod autem uoluit.

et potuit et ostendit. ergo quia, si uoluit semetipsum sibi

filium facere, potuit et quia, si potuit, fecit, tunc probabis

illum et potuisse et uoluisse, si probaueris illum fecisse.

Section 11

Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam

nos probamus, illum sibi filium fecisse sermonem suum. si

enim filium nominat, filius autem non erit alius quam qui ex

ipso prodiit, sermo autem prodiit ex ipso, hic erit filius, non

ipse, de quo prodiit. non enim ipse prodiit ex semetipso. porro »

semetipso facis et prodisse. quod deus etsi potuit fecisse,

non tamen fecit. aut exhibe probationem, quam expostulo

meae similem, id est sic scripturas eundem filium et patrem

ostendere, quemadmodum apud nos distincte pater et filius

demonstrantur; distincte, inquam, non diuise. sicut ego

profero dictum a deo: eructuauit cor meum sermonem

optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum:

\'eructuauit me cor meum sermonem optimum\\ ut ipse sit, qui

et eructuauit et quod eructuauit, et ipse, qui protulerit et

qui prolatus sit, si ipse est et sermo et deus. ecce ego propono

patrem filio dixisse: filius meus es tu, ego hodie

generaui te. si uelis, ut credam ipsum esse patrem et

filium, ostende sic pronuntiatum alibi: \'dominus dixit ad se:

filius meus sum ego, ego hodie generaui me\'; proinde et:

\'ante luciferum generaui me\'; et: \'dominus condidi me initium

uiarum in opera mea, ante omnes autem colles generaui me),

et si qua alia in hunc modum sunt. quem autem uerebatur

deus dominus uniuersitatis ita pronuntiare, si ita res erat?

an uerebatur, ne non crederetur, si simpliciter se et patrem

et filium pronuntiasset? unum tamen ueritus est: mentiri, —

ueritus autem semetipsum et suam ueritatem — et ideo ueracem

deum credens scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse

nec aliter disposuisse quam pronuntiauit. tu porro eum

mendacem efficias et fallacem et deceptorem fidei huius,

si. cum ipse esset sibi filius, alii dabat filii personam,

quando scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem

trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio nostra

deducitur non posse unum atque eundem uideri qui loquitur

et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque

peruersitas neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset,

ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum

loqueretur. accipe igitur et alias uoces patris de filio per

Esaiam: ecce filius meus, quem elegi, dilectus me us.

in quem bene sensi; ponam spiritum meum super

ipsum, et iudicium nationibus adnuntiabit. accipe

et ad ipsum: magnum tibi est, ut uoceris filius meus

ad statuendas tribus Iacob et ad conuertendam dispersionem

Israhelis; posui te in lucem nationum, ut sis

salus in extremum terrae. accipe nunc et filii uoces de

patre: spiritus domini super me, quapropter unxit me

ad euangelizandum hominibus. item ad patrem in psalmo:

dee domine, ne dereliqueris me, donec adnuntiem brachium

tuum natiuitati uniuersae uenturae; item in

alio: domine, quid multiplicati sunt qui comprimunt

me? sed et omnes paene psalmi, (qui) Christi personam

sustinent, filium ad patrem [id est Christum ad deum] uerba

facientem repraesentant. animaduerte etiam spiritum loquentem

ex tertia persona de patre et filio: dixit dominus domino

meo: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos

tuos scabellum pedum tuorum, item per Esaiam: haec

dicit dominus domino meo Christo, item per eundem

ad patrem de filio: domine, quis credidit auditui

nostro, et brachium domini cui reuelatum est?

ad nuntiauimus de illo: sicut puerulus. sicut radix

in terra sitienti, et non erat forma eius nec gloria.

haec pauca de multis. nec enim adfectamus uniuersas scripturas

euoluere, cum et in singulis capitulis(sunt)plenam maiestatem

et auctoritatem contestantes. maiorem congressum in

retractatibus habemus. his itaque paucis, tamen manifeste,

distinctio trinitatis exponitur: est enim ipse, qui pronuntiat,

spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo

pronuntiat. sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio uel

ad filium, nunc ad filium de patre uel ad patrem [nunc] a

spiritu pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate

constituunt.

Section 12

Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non

conexae in unitate simplici, interrogo: quomodo unicus et

singularis pluraliter loquitur: faciamus hominem ad imaginem

et similitudinem nostram, cum debuerit dixisse:

\'faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam\', utpute

unicus et singularis? sed et in sequentibus: ecce Adam

factus est tamquam unus ex nobis fallit aut ludit,

ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose loqueretur.

aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur.

quia nec ipsi filium agnoscunt? an quia ipse erat pater

filius spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur?

immo, quia iam adhaerebat illi [filius] secunda persona,

sermo ipsius, et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter

pronuntiauit: \'faciamus\' et \'nostram\' et \'nobis.1 cum quibus

enim faciebat hominem et quibus faciebat similem, filio quidem,

qui erat induiturus hominem, spiritu uero, qui erat sanctificaturus

hominem, quasi cum ministris et arbitris ex unitate

trinitatis loquebatur. denique sequens scriptura distinguit

inter personas: (et fecit) deus hominem, ad imaginem

dei fecit illum. cur non (suam,) si unus qui faciebat, et

non erat, ad cuius faciebat? erat autem, ad cuius imaginem

faciebat, ad filii scilicet, qui, homo futurus certior et uerior,

imaginem suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo

formari habebat, imago ueri et similitudo. sed et in antecedentibus

operibus mundi quomodo scriptum est? primo quidem,

nondum filio apparente: et dixit deus: fiat lux, et

facta est, ipse scilicet sermo, uera lux, quae inluminat

hominem uenientem in hunc mundum, et per illum mundialis

quoque lux. exinde autem, in sermone Christo adsistente

et administrante, deus uoluit fieri, et deus fecit: et dixit

deus: fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum:

et dixit deus: fiant luminaria, et fecit deus luminare

maius et minus. sed et cetera utique idem fecit, qui et priora,

id est sermo dei, per quem omnia facta sunt et sine

quo factum est nihil. qui si (et) ipse deus est secundum

Iohannem: deus erat sermo, habes duos, alium dicentem,

ut fiat, alium facientem. alium autem quomodo accipere

debeas, iam professus sum, personae, non substantiae nomine,

ad distinctionem, non ad diuisionem. ceterum, (etsi) ubique

teneo unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium

dicam oportet ex necessitate sensus eum, qui iubet, et eum.

qui facit. nam nec iuberet, si ipse faceret dum iuberet,

fieri per eum, (cui) tum iubebat, aut sibi iussurus, si unus

esset, aut sine iussu facturus, quia non expectasset, ut sibi

iuberet.

Section 13

Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, si alius deus

dixit et alius fecit, duo dii praedicantur. si tam durus es,

puta interim tu; et ut adhuc amplius hoc putes, accipe

et in psalmo duos deos dictos: thronus tuus, deus, in

aeuum; ** uirga regni tui; dilexisti iustitiam et

odisti iniquitatem: propterea unxit te, deus, deus

tuus. si ad deum loquitur, et unctum deum a deo, adfirmat

et hic duos deos. [pro uirga regni tui] inde et Esaias ad personam

Christi: et Se bo in, inquit, uiri elati, ad te transibunt

et post te sequentur uincti manibus et ad te

adorabunt, quia in te deus est; tu enim es deus

noster, et nesciebamus, deus Israhelis. et hic enim

dicendo \'deus in te\' et (tu deus\' duos proponit: qui erat

in Christo et [spiritum] ipsum. plus est, quod (et) in euangelio

totidem inuenies: in principio erat sermo, et sermo

erat apud deum, et deus erat sermo: unus, qui erat,

et alius, penes quem erat. sed et nomen domini in duobus

lego: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram

meam. et Esaias haec dicit: domine, quis credidit

auditui nostro, et brachium domini cui reuelatum

est? \'brachium\' enim \'tuum\', non \'domini\' dixisset, si non

dominum patrem et dominum filium intellegi uellet. etiam adhuc

antiquior Genesis: et pluit dominus super Sodomam et

Gomorram sulphur et ignem de caelo a domino. haec

aut nega scripta, aut quis es, ut non putes accipienda

quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in allegoriis et

parabolis, sed in definitionibus certis et simplicibus habent

sensum? quodsi ex illis ea, qui tunc dominum non sustinebant

dei se filium ostendentem, ne eum deum crederent,

recordare tu cum illis scriptum esse: ego dixi: uos dii

estis et filii altissimi, et: stetit deus in ecclesia

deorum, ut, si homines, per fidem filios dei factos, deos

scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis

uero et unico dei filio id dei nomen iure contulisse, \'ergo\',

inquis, \'prouocabo te, ut hodie quoque ex auctoritate istarum

scripturarum constanter duos deos et duos dominos praedices\\

absit. nos enim, qui et tempora et causas scripturarum per

dei gratiam inspicimus, maxime paracleti, non hominum

discipuli, duos quidem definimus, patrem et filium, et iam

tres cum spiritu sancto, — secundum rationem oikonomiae, quae

facit numerum, ne, ut uestra peruersitas infert, pater ipse

credatur natus et passus, quod non licet credi, quoniam non

ita traditum est — duos tamen deos et duos dominos numquam

ex ore nostro proferimus, non quasi non et pater deus et

filius deus et spiritus deus et dominus unusquisque, sed quoniam

(ideo) retro et duo dii et duo domini praedicabantur, ut, ubi

uenisset Christus, et deus agnosceretur et dominus uocaretur,

quia filius dei et domini. si enim una persona et dei et

domini in scripturis inueniretur, merito Christus non esset

admissus ad nomen dei et ad domini, — nemo enim alius

praeter unus deus et dominus praedicabatur — et futurum

erat, ut ipse pater descendisse uideretur, quia unus deus et

unus dominus legebatur, et tota oikonomia eius obumbraretur,

quae in materiam fidei prospecta atque dispensata est. at ubi

uenit Christus et cognitus est a nobis, quod ipse, qui numerum

retro fecerat, factus secundus a patre et cum spiritu

tertius, etiam pater, per ipsum plenius manifestatus, redactum

est iam nomen dei et domini in unionem, ut, quia nationes

a multitudine idolorum transirent ad unicum deum, et differentia

constitueretur inter cultores unius et plurimae diuinitatis.

nam et lucere in mundo Christianos oportebat ut filios

lucis, lumen mundi unum et deum et dominum colentes et

nominantes. ceterum si ex conscientia, qua scimus dei nomen

et domini et patri et filio et spiritui conuenire, deos et dominos

nominaremus, extinxissemus faces nostras, etiam ad martyria

timidiores, quibus euadendi quaque pateret occasio, iurantibus

statim per deos et dominos, ut quidam haeretici, quorum

dei plures. itaque deos omnino non dicam nec dominos, sed

apostolum sequar, ut, si pariter nominandi fuerint pater et

filius. patrem deum appellem et Iesum Christum dominum

nominem. solum autem Christum potero deum dicere; sicut

idem apostolus: ex quibus Christus, qui est, inquit,

deus super omnia, benedictus in aeuum omne. nam

et radium solis seorsum solem uocabo; solem autem nominans,

cuius est radius, non statim et radium solem appellabo. nam

nec soles duos faciam. tamen et solem et radium eius tam

duas res et duas species unius et indiuisae substantiae numerabo,

quam deum et sermonem eius, quam patrem et filium.

Section 14

Adhuc et illa nobis regula adsistit duos uindicantibus

patrem et filium, quae inuisibilem deum determinauit. cum

enim Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum

dicens: si ergo inueni gratiam coram te, manifesta

mihi te, ut cognoscenter uideam te:non potes

uidere, inquit, faciem meam; non enim uidebit homo

faciem meam et uiuet, id est: morietur qui uiderit. inuenimus

autem et a multis deum uisum et neminem tamen

eorum, qui eum uiderant, mortuum, uisum quidem [deum]

secundum hominum capacitates, non secundum plenitudinem

diuinitatis. nam (et) patriarchae deum uidisse referuntur, ut

Abraham et Iacob, et prophetae, ut Esaias, ut Ezechiel, et

tamen mortui non sunt. igitur aut mori debuerant, si eum

uiderant, — deum enim nemo uidebit et uiuet — aut.

si deum uiderunt et mortui non sunt, scriptura mentitur

deum dixisse: faciem meam homo si uiderit, non

uiuet. aut (si) scriptura (non) mentitur, neque cum inuisum

neque cum uisum deum profert, iam ergo alius erit qui

uidebatur, quia non potest idem inuisibilis definiri, qui uide.

batur, et consequens erit, ut inuisibilem patrem intellegamus

pro plenitudine maiestatis, uisibilem uero filium agnoscamus

pro modulo deriuationis, sicut nec solem nobis contemplari

licet, quantum ad ipsam substantiae summam, quae est in

caelis, radium autem eius toleramus oculis pro temperatura

portionis, quae in terram inde porrigitur. hic ex diuerso uolet

aliquis etiam filium inuisibilem contendere, ut sermonem, ut

spiritum, et dum unam condicionem patris et filii uindicat,

unum potius atque eundem confirmare patrem et filium. sed

diximus scripturam differentiae patrocinari per uisibilis et

inuisibilis distinctionem. iam et illud adicient ad argumentationem,

quod, si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse

faciem suam nemini uisibilem pronuntiarit, quia scilicet ipse

inuisibilis pater fuerit in filii nomine. ac per hoc sic eundem

uolunt accipi et uisibilem et inuisibilem, quomodo eundem

(et) patrem et filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem

Moysi neget, scriptum sit dominum ad Moysen locutum

coram, uelut si quis loquatur ad amicum suum, non minus

quam et Iacob: ego uidi, inquit, deum facie ad faciem.

ergo uisibilis et inuisibilis idem; et quia idem utrumque,

ideo et ipse pater inuisibilis, qua et filius, uisibilis. quasi

uero expositio scripturae, quae fit a nobis, filio competat

(a) patre seposito in sua uisibilitate. dicimus enim et filium suo

nomine eatenus inuisibilem, qua sermo et spiritus dei, ex

substantiae condicione, [iam nunc et quia deus et sermo et

spiritus dei,] uisibilem autem fuisse ante carnem eo modo,

quo dicit ad Aaron et Mariam: et si fuerit prophetes

in uobis, in uisione cognoscar illi et in somnio

loquar illi, non quomodo Moysi: os ad os loquar illi,

in specie, id est in ueritate, et non in aenigmate, id

est non in imagine; sicut et apostolus: nunc uidemus

tamquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie

ad faciem. igitur cum Moysi seruat conspectum suum et

colloquium facie ad faciem in futurum, — nam hoc postea

adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in euangelio

uisum cum illo Moysen colloquentem — apparet retro semper

in speculo et aenigmate et uisione et somnio deum, id est

filium dei, uisum, tam prophetis et patriarchis quam et ipsi

adhuc Moysi. et ipse quidem dominus, si forte coram ad

faciem loquebatur, non tamen, ut et homo faciem eius

uideret, nisi forte in speculo, in aenigmate. denique si sic

Moysi locutus esset dominus, ut et Moyses faciem eius cominus

sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius

uidere, quam, quia uiderat, non desideraret? quomodo aeque

et dominus negat uideri faciem suam posse, quam ostenderat,

si tamen ostenderat? aut quae est facies dei, cuius conspectus

negatur? si erat quae uisa est, — uidi, inquit Iacob, deum

facie ad faciem, et salua facta est anima mea — alia

debet esse facies, quae, si uideatur, occidit. aut numquid

filius quidem uidebatur, — etsi facie, sed ipsum hoc in

uisione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et

spiritus nisi imaginaria forma uideri non potest — faciem

autem suam dicit inuisibilem patrem? quia enim pater? non

facies erit filii nomine auctoritatis, quam genitus a patre

consequitur? non enim et de aliqua maiore persona congruit

dicere: (facies mea est ille homo\', et: \'faciem mihi praestat\'?

pater, inquit, maior me est. ergo facies erit filii pater.

nam et scriptura quid dicit? spiritus eius persona Christus

dominus. ergo si Christus persona paterni spiritus est,

merito cuius spiritus persona erat, id est patris, eius faciem

suam, ex unitate scilicet, pronuntiauit. mira res plane, an

facies filii pater accipi possit, qui est caput eius. caput

enim Christi deus.

Section 15

Si hunc articulum quaestionibus scripturae ueteris

non expediam, de nouo testamento sumam confirmationem

nostrae interpretationis, ne quodcumque in filium reputo, in

patrem proinde defendas. ecce enim et in euangeliis et in

apostolis uisibilem et inuisibilem deum deprehendo sub manifesta

et personali distinctione condicionis utriusque. exclamat

quodammodo Iohannes: deum nemo uidit umquam, utique

nec retro; ademit enim temporis quaestionem dicendo deum

numquam uisum. confirmat et apostolus de deo: quem

nemo uidit hominum, sed nec uidere potest, scilicet

quia morietur qui uidebit. idem ipsi apostoli et uidisse se

Christum et contrectasse testantur. porro si ipse est Christus

et pater et filius, quomodo et uisus est et inuisus? ad hanc

diuersitatem uisi et inuisi in unum conferendam quis ex

diuerso non argumentabitur recte utrumque dictum, uisibilem

quidem in carne, inuisibilem uero ante carnem, ut idem sit

pater inuisibilis ante carnem qui et filius uisibilis in carne?

atquin si idem ante carnem inuisibilis, quomodo uisus etiam

retro inuenitur ante carnem? aeque si idem post carnem uisibilis,

quomodo et nunc inuisibilis pronuntiatur ab apostolis.

nisi quia alius, quem, et retro uisum in aenigmate, plenius

uisibilem caro effecit, sermo scilicet, qui et caro factus est.

alius, quem numquam quisquam uidit, [nisi] pater scilicet,

cuius est sermo? denique inspiciamus, quem apostoli uiderint.

quod uidimus, inquit Iohannes, quod audiuimus, oculis

nostris uidimus, et manus nostrae contrectauerunt

de sermone uitae. sermo enim uitae caro factus est.

auditus et uisus et contrectatus, quia caro, qui ante carnem

sermo tantum, in primordio apud deum patrem, non (deus)

pater. [apud sermonem] nam etsi deus sermo, sed, quia es

deo deus, apud deum, quia cum patre, apud patrem. et

uidimus gloriam eius, tamquam unigeniti a patre.

utique filii, scilicet uisibilis, glorificati a patre inuisibili. et

ideo, quoniam sermonem dei deum dixerat, ne adiuuaret

aduersariorum praesumptionem, quasi patrem ipsum uidisset.

ad distinguendum inter inuisibilem patrem et filium uisibilem

superdicit ex abundanti: deum nemo uidit umquam. quem

deum? sermonem? atquin: uidimus et audiuimus et

contrectauimus de sermone uitae praedictum est. sed

quem deum? scilicet patrem, apud quem deus erat sermo.

unigenitus filius, qui sinum patris ipse disseruit.

ipse et auditus et uisus et, ne phantasma crederetur, etiam

contrectatus. hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem

uidit. nonne, inquit, uidi Iesum? Christum autem (si) et

ipse deum cognominauit: quorum patres, et ex quibus

Christus secundum carnem, qui est super omnia

deus benedictus in aeuum, ostendit et ipse uisibilem

deum filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est

Christus dictus est. de patre autem ad Timotheum: que m

nemo uidit hominum, sed nec uidere potest, exaggerans

amplius: qui solus habet inmortalitatem et

lucem habitat inaccessibilem, de quo et supra dixerat:

regi autem saeculorum, inmortali, inuisibili, soli

deo, ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem,

accessibilitatem, quem mortuum contestatur secundum scripturas

et a se nouissime uisum, per accessibilem utique lucem,

quamquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus

est, neque Petrus et Iohannes et Iacobus sine rationis, [et

amentia, qui] credo, morituri ibidem, si non passuri filii

gloriam, sed patrem uidissent. deum enim nemo uidebit

et uiuet. si haec ita sunt, constat eum semper uisum ab

initio, qui uisus fuerit in fine, et eum nec in fine uisum,

qui nec ab initio fuit uisus, et ita duos esse uisum et

inuisum. filius ergo uisus est semper, et filius conuersatus est

semper, et filius operatus est semper, ex auctoritate patris

et uoluntate, quia filius nihil a semetipso potest

facere, nisi uiderit patrem facientem, in sensu scilicet

facientem. pater enim sensu agit, filius, qui in patris sensu

est, uidens pei-ficit. sic omnia per filium facta sunt et sine

illo factum est nihil.

Section 16

Nec putes sola opera mundi per filium facta, sed et

quae a deo exinde gesta sunt. pater enim, qui diligit

filium et omnia tradidit in manu eius, utique a primordio

diligit et a primordio tradidit, ex quo [a primordio]

sermo erat apud deum et deus erat sermo. cui data

est omnis potestas a patre in caelis et in terra; non

iudicat pater quemquam), sed omne iudicium tradidit

filio, a primordio tamen. omnem enim dicens potestatem et:

omne iudicium et omnia per eum facta et omnia tradita in

manu eius, nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia

non erunt, si non omnia temporis fuerint. filius itaque est.

qui et ab initio iudicauit, turrem superbissimam elidens linguasque

disperdens, orbem totum aquarum uiolentia puniens.

pluens super Sodomam et Gomorram ignem et sulphurem,

deus a deo. ipse enim et ad humana semper colloquia descendit,

ab Adam usque ad patriarchas et prophetas, in

, uisione, in somnio, in speculo, in aenigmate ordinem suum

praestruens ab initio, semper quem erat persecuturus in

fine. ita semper ediscebat, et deus, in terris cum hominibus

conuersari, non alius quam sermo, qui caro erat futurus;

ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus

filium dei descendisse in saeculum, (cum) et retro tale

quid gestum cognosceremus. propter nos enim sicut scripta sunt

ita et gesta sunt, in quos aeuorum fines decucurrerunt.

sic etiam adfectus humanos sciebat iam tunc, suscepturus

etiam ipsas substantias hominis, carnem et animum, inten-ogans

Adam quasi nesciens: ubi es, Adam? paenitens, quod

hominem fecisset, quasi non praesciens; temptans Abraham,

quasi ignorans, quid sit in homine; offensus, reconciliatus

eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo indigna

ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse,

qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et

lacrimas et ipsam natiuitatem ipsamque mortem erat subiturus,

propter hoc minoratus a patre modicum citra angelos.

sed quae haeretici quidem nec filio dei deputabunt conuenire,

tu ipsi patri inducis, quasi ipse se deminorauerit

propter nos, cum scriptura alium dicat ab alio minoratum,

non ipsum a semetipso. quodsi et alius qui coronabatur

gloriam et honorem, alius qui coronabat, (coronabat) utique

filium pater. ceterum quale est, ut deus omnipotens ille

inuisibilis, quem nemo uidit hominum nec uidere potest, ille

qui inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu

factis, a cuius conspectu terra contremescit, montes liquescunt

ut cera, qui totum orbem manu adprehendit uelut nidum,

cui caelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus,

non ipse in loco, qui uniuersitatis extrema linea est, ille

altissimus in paradiso ad uesperam deambularit, quaerens

Adam, et arcam post introitum Noe clauserit, et apud Abraham

sub quercu refrigerauerit, et Moysen de rubo ardenti

uocarit, et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit?

quamquam filius hominis est dictus et in imagine et speculo

et aenigmate scilicet et haec, nec de filio dei credenda

fuissent, si scripta non essent, fortasse non credenda de patre,

licet scripta, quem isti in uuluam Mariae deducunt et in

Pilati tribunal imponunt et in monumentis Ioseph recondunt.

hinc igitur apparet error illorum. ignorantes enim a primordio

omnem ordinem diuinae dispositionis per filium decucurrisse,

ipsum credunt patrem et uisum et congressum et operatum

et sitim et esuriem passum — aduersus prophetam dicentem:

deus aeternus non sitiet nec esuriet omnino: quanto

magis nec morietur nec sepelietur? — et ita, unum deum

semper egisse *, id est patrem, quae per filium gesta sunt,

Section 17

facilius existimauerunt patrem in filii nomine uenisse

quam filium in patris, dicente ipso domino: ego ueni in

patris mei nomine, item ad ipsum patrem: nomen

tuum manifestaui hominibus, condicente etiam scriptura:

benedictus qui uenit in nomine domini, utique

filius in patris nomine. sed nomen patris: deus omnipotens.

(altissimus,) dominus uirtutum, rex Israhelis, qui est. quatenus

ita scripturae docent, haec dicimus et in filium competisse

et in his filium uenisse et in his semper egisse et sic ea in

se hominibus manifestasse. omnia, inquit, patris measunt.

cur non et nomina? cum ergo legis deum omnipotentem et

altissimum et deum uirtutum et regem Israhelis et qui est,

uide, ne per haec filius etiam demonstretur, suo iure deus

(omnipotens.) qua sermo dei omnipotentis quaque omnium

accepit potestatem, altissimus, qua dextera dei exaltatus,

sicut Petrus in Actis contionatur, dominus uirtutum, quia

omnia subiecta sunt illi a patre, rex Israhelis, quia illi proprie

excidit sors gentis istius, item qui est, quoniam multi [filii]

dicuntur et non sunt. si autem uolunt et patris nomen Christi

esse, audient suo loco. interim hic mihi promptum sit responsum

aduersus id, quod et de Apocalypsi Iohannis proferunt: ego

dominus, qui est et qui fuit et (qui) uenit, omni-.

potens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non

putant etiam filio conuenire. quasi qui uenturus sit ** omnipotens,

cum et filius omnipotentis tam omnipotens sit quam

deus dei filius.

Section 18

Sed hanc societatem nominum paternorum in filio ne

facile perspiciant, perturbat illos scriptura, si quando unicum

deum statuit, quasi non eadem et deos et dominos duos

proposuerit, ut supra ostendimus. ergo quia duos et unum),.

inquiunt, (inuenimus, ideo ambo unus atque idem, et filius

et pater\'. porro non periclitatur scriptura, ut illi de tua

argumentatione succurras, ne sibi contraria uideatur. habet

rationem et cum unicum deum statuit et cum duos patrem

et filium ostendit, et sufficit sibi. filium nominari ab ea

constat. saluo enim filio recte unicum deum potest determinasse,

cuius est filius. non enim desinit esse qui habet filium

ipse unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine filio nominatur.

sine filio autem nominatur, cum principaliter determinatur

ut prima persona, quae ante filii nomen erat proponenda,

quia pater ante cognoscitur et post patrem filius nominatur.

igitur unus deus pater, et alius absque eo non est. quod

ipse inferens non filium negat, sed alium deum. ceterum alius

a patre filius non est. denique inspice sequentia huiusmodi

pronuntiationum, et inuenies fere ad idolorum factitatoros

atque cultores definitionem earum pertinere, ut multitudinem

falsorum deorum unio diuinitatis expellat, habens tamen filium.

quanto indiuiduum et inseparatum a patre, tanto in patre reputandum,

etsi non nominatum. atquin si nominasset illum,

separasset, ita dicens: alius praeter me non est, nisi filius

meus. alium enim etiam filium fecisset, quem de aliis excepisset.

puta solem dicere: ego sol, et alius praeter me non

est, nisi radius meus: nonne denotasses uanitatem, quasi non

et radius in sole deputetur? itaque praeter semetipsum non

esse alium deum, hoc propter idolatriam ** tam nationum

quam Israhelis; etiam propter haereticos, qui, sicut nationes

manibus ita et ipsi uerbis idola fabricantur, id est alium

deum et alium Christum. igitur et cum se unum pronuntiabat,

filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus uenisse credatur.

sed ab illo, qui praedixerat: ego deus et alius absque

me non est, qui se unicum, sed cum filio, ostendit, cum

quo caelum solus extendit.

Section 19

(Si) qui et hoc dictum eius in argumentum singularitatis

arripient, extendi, inquit, caelum solus quantum ad

ceteras uirtutes solus, praestruens aduersus coniecturas haereticorum,

qui mundum ab angelis et potestatibus diuersis

uolunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt

aut f ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque,

subornatum. aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti

praesumunt in peruersum haeretici, quasi singularis, non

admittatur sophia illa dicens: cum pararet caelum, ego

aderam illi. et Esaias dixit: quis cognouit sensum

dominietquisilli consilio fuit? utique praeter sophiam,

[fuitj quae illi aderat, in ipso tamen, et cum illo uniuersa

compingebat, non ignorante, quid faceret. praeter sophiam

autem praeter filium dicit, qui est [Christus] sophia et uirtus

dei secundum apostolum, solus sciens sensum patris. quis

enim scit quae sunt in deo, nisi spiritus, qui in

ipso est? non qui extra ipsum. erat ergo, qui non solum

deum faceret, nisi a ceteris solum. sed et euangelium recusetur,

quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse et sine

eo nihil factum. nisi fallor et alibi scriptum est: sermone

eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnis uirtus

eorum. et sermo autem, uirtus et sophia dei, ipse erit

filius. ita si per filium omnia, caelum quoque per filium

extendens non solus extendit, nisi illa ratione, qua (a) ceteris

solus. atque adeo statim de filio loquitur: quis alius deiecit

signa uentriloquorum et diuinationes a corde, auertens

sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans.

sistens uerba filii sui? dicendo scilicet: hic est filius

meus dilectus, hunc audite. ita filium subiungens ipse

interpretator est, quomodo caelum solus extenderit, scilicet

cum filio solus, sicut cum filio unum. proinde et filii \'erit

uox: extendi caelum solus. quia sermone caeli confirmati

sunt, quia sophia in sermone adsistente paratum est caelum

et omnia per sermonem sunt facta, competit et filium solum

extendisse caelum, qui solus operationi patris ministrauit.

idem erit dicens: ego primus, et in superuentura ego

sum. primum scilicet omnium sermo: in principio erat

sermo, in quo principio prolatus a patre est. ceterum pater

non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, (primus)

non potest uideri. qui solus fuit semper, ordinem habere non

potuit. igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum

putauerunt, ut unum deum uindicent, saluus est unio

eius qui, cum sit unus, habeat et filium, aeque et ipsum

eisdem scripturis comprehensum. si filium nolunt secundum

a patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus

etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos:

et tamen ne de isto scandalizarentur, rationem reddidimus,

qua non dii duo dicantur nec domini, sed qua pater et filius

duo, et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione,

cum indiuiduum et inseparatum filium a patre pronun

tiamus, nec statu, sed gradu alium, qui etsi deus dicatur,

quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed

unum, hoc ipso, quod et deus ex unitate patris uocari habeat.

Section 20

Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera

praebenda est, si quid de scripturis ad sententiam suam

excerpent, cetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam seruant,

et quidem saluo unione diuinitatis et monarchiae statu

nam sicut in ueteribus nihil aliud tenent quam: ego deus

et alius praeter me non est, ita in euangelio responsionem

domini ad Philippum tuentur: ego et pater unum sumus

et: qui me uiderit, uidit et patrem et ego in patre et

pater in me. his tribus capitulis totum instrumentum utriusque

testamenti uolunt cedere, cum oporteat secundum plura

intellegi pauciora. sed proprium hoc est omnium haereticorum.

nam quia pauca sunt, quae in silua inuenire possunt, pauca

aduersus plura defendunt et posteriora aduersus priora suscipiunt.

regula autem omni rei ab initio constituta in prioribus

et in (pluribus, et in) posteriora praescribit utique et in

pauciora.

Section 21

Aspice itaque, quanta praescribant tibi etiam in euangelio

ante Philippi consultationem et ante omnem argumentationem

tuam. et in primis ipsa statim praefatio Iohannis

euangelizatoris demonstrat, quid retro fuerit qui caro fieri

habebat: in principio erat sermo, et sermo erat apud

deum, et deus erat sermo; hic erat in principio apud

deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum

est nihil. nam si haec non aliter accipi licet quam quomodo

scripta sunt, indubitanter alius ostenditur qui fuerit a

principio, alius apud quem fuit, alius sermo dei, alius deus, —

licet et sermo deus, sed qua dei filius, non qua pater — alius

per quem omnia, alius a quo omnia. alium autem quomodo

dicamus, saepe iam edidimus: quo alium dicamus necesse est

non eundem, — (non eundem) autem non quasi separatum —:

dispositione alium, non diuisione. hic ergo caro factus est,

non ipse, cuius erat sermo. huius gloria uisa est tamquam

unici a patre, non tamquam patris. hic unicus sinum patris

disseruit. non sinum suum pater. praecedit enim: deum

nemo uidit umquam. idem et agnus dei ab Iohanne designatur,

non ipse, cuius est dictus. certe filius dei semper, sed

non ipse, cuius est filius. hoc eum Nathanahel statim sensit,

sicut et alibi Petrus: tu es filius dei. hoc et ipse recte

sensisse illos confirmat, Nathanaheli quidem respondens: quia

dixi: uide te sub ficu, ideo credis, Petrum uero beatum

adfirmans, cui non caro neque sanguis reuelasset quod [et

patrem] senserat, sed pater qui in caelis est. quo dicto utriusque

personae constituit distinctionem: et filii in terris, quem

Petrus agnouerat dei filium, et patris qui in caelis, qui Petro

reuelauerat quod [Petrus I agnouerat [dei filium Christum].

cum in templo introiit, aedem patris appellat, ut filius.

cum ad Nicodemum dicit: ita, inquit, dilexit deus mundum,

ut filium suum unicum dederit, in quem omnis qui

crediderit non pereat, sed habeat uitam sempiternam.

et rursus: non enim misit deus filium suum in mundum,

ut iudicet mundum, sed ut saluus sit mundus per

eum; qui crediderit in illum, non iudicatur; qui non

crediderit in illum, iam iudicatus est, quia non credidit

in nomine unici filii dei. Iohannes autem, cum interrogaret

qui de Iesu, cur tingeret: pater, inquit, diligit filium

et omnia tradidit in manu eius; qui credit in filium,

habet uitam aeternam; qui non credit in filio dei,

non uidebit deum, sed ira dei manebit super eum.

quem uero Samaritidi ostendit? si Messiam, qui dicitur

Christus, filium utique se, non patrem, demonstrauit, qui et

alibi Christus, dei filius, non pater, dictus est. exinde discipulis:

meum est, inquit, ut faciam uoluntatem eius,

qui me misit, ut consummem opus eius. et ad Iudaeos

de paralytici sanitate: pater meus usque modo operatur,

et ego operor. pater et ego filius dicit. denique propter

hoc magis Iudaei illum interficere uolebant, non

tantum quod solueret sabbatum, sed quod patrem

suum deum diceret, aequans se deo. tunc ergo dicebat

ad eos: nihil filius facere potest a semetipso, nisi

uideat patrem facientem; quae enim ille facit, eadem

et filius facit. pater enim diligit filium et omnia

demonstrat illi, quae ille facit, et maiora istis opera

demonstrabit illi, u t uos mirem ini. qu omodo enim (pater)

suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult

uiuificat. neque enim pater iudicat, sed omne iudicium

dedit filio, uti omnes honorent filium, sicut

honorant patrem. qui non honorat filium, non honorat

patrem, qui filium misit. amen, amen dico uobis.

quod qui audit sermonem (meum) et credit ei, qui me

misit, habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet.

sed transit de morte in uitam. amen dico uobis, quod

ueniet hora, qua mortui audient uocem filii dei, et

cum audierint, uiuent. sicut enim pater habet uitam

aeternam a semetipso, ita et filio dedit uitam aeternam

habere in semetipso, et iudicium dedit illi facere

in potestate, quia filius hominis est, per carnem scilicet,

sicut et filius dei per spiritum eius. adhuc adicit: ego autem

habeo maius quam Iohannis testimonium; opera enim.

quae pater mihi dedit consummare, illa ipsa de me

testimonium perhibent, quod me pater miserit; et

qui me misit pater, ipse testimonium dixit de me.

subiungens autem: neque uocem eius audistis umquam

neque formam eius uidistis, confirmat retro non patrem.

sed filium fuisse qui uidebatur et audiebatur. denique dicit:

ego ueni in patris mei nomine, et non me recepistis.

adeo semper filius erat in dei et regis et domini omnipotentis

et altissimi nomine. interrogantibus autem quid facere

debeant respondit: ut credatis in eum, quem deus

misit. panem quoque se adfirmat, quem pater praestaret

de caelo; ergo omne, quod ei daret pater, ad se uenire, nec

reiecturum se, quia de caelo descendisset, non ut suam, sed

ut patris faceret uoluntatem; uoluntatem autem patris esse,

uti qui uiderit filium et crediderit in eum, uitam et resurrectionem

consequatur: neminem porro ad se uenire posse,

nisi quem pater adducat; omnem (autem,) qui a patre audisset et

didicisset, uenire ad se, non quasi patrem aliquis uiderit

adiciens et hic, ut ostenderet patris esse sermonem. per quem

docti fiant, at cum discedunt ab eo multi et apostolis suis

offert, si uelint discedere et ipsi, quid respondit Simon

Petrus? quo discedimus? uerba uitae habes, et nos

credimus, quod tu sis Christus. patrem illum esse an

patris? [Christum].

Section 22

Cuius autem doctrinam dicit, ad quam mirabantur?

suam an patris? aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset

Christus, utique non pater, sed filius: meque scitis, inquit,

unde sim; et non ueni a me ipso, sed est uerus qui

me misit, quem uos non nostis; ego noui illum, quia

apud illum sum. non dixit \'quia ipse sum\' et (ipse me

misi\' sed \'ille me misit\'. item cum misissent ad inuadendum

eum pharisaei; modicum adhuc temporis, ait, uobiscum

sum et uado ad eum, qui me misit. at ubi se negat esse

solum — sed ego, inquit, et qui me misit pater — nonne

duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? immo totum

erat hoc quod docebat. inseparatos duos esse. siquidem et

legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem

subiungit: ego testimonium dico de me, et testimonium

dicit de me qui me misit pater. quodsi unus esset, dum

idem est et filius et pater, non uteretur legis patrocinio fidem

imponentis non unius testimonio, sed duorum. item interrogatus,

ubi esset pater, neque se neque patrem notum esse

illis respondens duos dixit ignotos, quod, si ipsum nossent,

patrem nossent, non quidem quasi ipse esset pater et filius,

sed quia per indiuiduitatem neque agnosci neque ignorari

alter sine altero potest. interpretante extrinsecus scriptura non

cognouisse illos quod de patre dixisset, — qui me, ait, misit,

uerax est, et ego quae ab eo audiui, ea et loquor

in mundum — cum scilicet cognoscere debuissent sermones

patris in filio esse, legendo apud Hieremiam: et dixit mihi

dominus: ecce dedi sermones meos in os tuum et apud

Esaiam: dominus dat mihi linguam disciplinae ad

cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem,

sicut ipse rursus: tunc, inquit, cognoscetis, quod ego

sim et a memetipso nihil loquar, sed sicut me docuit

(pater,) ita et loquor, quia et qui me misit mecum est,

et hoc ad testimonium indiuiduorum duorum.. item in altercatione

Iudaeorum exprobrans, quod occidere eum uellent:

ego, inquit, quae uidi penes patrem meum loquor, et

uos quod uidistis penes patrem uestrum id facitis,

et: nunc uultis occidere hominem ueritatem uobis

locutum, quam audiuit a deo, et: si deus esset pater

uester, dilexissetis me; ego enim ex deo exiui et ueni.

- et tamen non separamus, licet exisse dixerit, ut quidam

arripiunt huius dicti occasionem; exiuit enim a patre ut

radius ex sole, ut riuus ex fonte, ut frutex ex semine — (et:)

ego daemonium non habeo, sed honoro patrem

meum, et: si ego me ipse glorificem, nihil est

gloria mea; est qui me glorificet pater, quem

uos dicitis deum esse uestrum nec nostis illum;

at ego noui eum. et si dicam: non noui, ero similis

uestri mendax; sed noui illum et sermonem eius

seruo. et cum subiungit: Abraham diem meum uidit

et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro

uisum, non patrem. item super caecum illum patris opera

dicit se facere oportere, cui post restitutionem luminum: tu,

inquit, credis in filium dei? et interroganti, quis esset

iste, ipse se demonstrans utique filium demonstrauit, quem

credendum esse dixerat. dehinc cognosci se profitetur a patre

et patrem a se et ideo se diligi a patre, quod animam suam

ponat, quia hoc praeceptum accepisset a patre. et interrogatus

a Iudaeis, si ipse esset Christus — utique dei, nam usque

M in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem sperant,

quia numquam Christus pater scriptus est uenturus -loquor,

inquit, uobis, et non creditis; opera, quae ego facio in

nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. quod

testimonium? ipsum scilicet esse, de quo interrogabant, id est

Christum dei. de ouibus etiam suis *, quod nemo illas de manu

eius eriperet, pater enim, (inquit,) quod mihi dedit maius,

est omnibus, et ego et pater unum sumus. hic ergo

iam gradum uolunt figere stulti, immo caeci, qui non uideant

primo <ego et pater\' duorum esse significationem, dehinc in

nouissimo \'sumus\' non ex unius esse persona, quod pluraliter

dictum est, tunc, quod (unum sumus\', non (unus sumus\'

(dicit.) si enim dixisset: \'unus sumus\', potuisset adiuuare

sententiam illorum; unus enim singularis numeri significatio

uidetur. adhuc, cum duo masculini generis unum dicit neutrali

uerbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem,

ad similitudinem, ad coniunctionem, ad dilectionem

patris, qui filium diligit, et ad obsequium filii, qui uoluntati

patris obsequitur, unum sumus dicens ego et pater ostendit

duos esse, quos aequat et iungit. adeo addit etiam multa se

opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari mereretur,

et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se deum

ipsum, id est patrem, uoluisset intellegi, quia dixerat: ego

et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens.

non qua ipsum deum, si in lege, inquit, scriptum est:

ego dixi, uos dii estis, **« et non potest solui

scriptura, quem pater sanctificauit et misit in

mundum uos eum blasphemare dicitis, quia dixerit:

filius dei sum? si non facio opera patris mei.

nolite credere; si uero facio et mihi credere non

uultis, uel propter opera credite; et scitote, quod

ego in patre sim et pater in me. per opera ergo erit

pater in filio, et filius in patre; et ita per opera intellegimus

unum esse patrem (et filium.) adeo totum hoc perseuerabat

inducere, ut duo tamen crederentur in una uirtute. quia

aliter filius credi non posset, nisi duo crederentur.

Section 23

Post haec autem Martha filium dei eum confessa non

magis errauit quam Petrus et Nathanahel; quamquam et si

errasset, statim didicisset. ecce enim ad suscitandum fratrem

eius a mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens:

pater, inquit, — utique filius — gratias ago tibi, quod me

semper exaudias: propter istas turbas circumstantes

dixi, ut credant, quod tu me miseris. sed et in conturbatione

animae: et quid dicam? pater, inquit, saluum me

fac de ista hora: atquin propter hoc ueni in istam

horam; uerum, pater, glorifica nomen tuum, in quo

erat filius: ego. inquit, ueni in patris nomine. inde, —

scilicet suffecerat filii ad patrem uox — ecce ex abundantia

respondet de caelo pater: [filio contestatur: hic est filius

meus dilectus. in quo bene sensi, audite illum. ita et

isto] glorificaui et glorificabo rursus. quot personae

tibi uidentur, peruersissime Praxea, nisi quot et uoces? habes

filium in terris, habes patrem in caelis. non est separatio ista,

sed dispositio diuina. ceterum scimus deum etiam intra abyssos

esse et ubique consistere, sed ui et potestate, filiumque, ut

indiuiduum, cum ipso ubique. tamen in ipsa oikonomia pater

uoluit filium in terris haberi, se uero in caelis, quo et ipse

filius suspiciens et orabat et postulabat a patre, quo et nos

erectos docebat orare: pater noster, qui es in caelis.

cum sit et ubique, hanc sedem suam uoluit pater: ** mihi

thronus. * minorauit filium modico citra angelos, ad terram

demittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum, in

caelos resumendo. haec iam praestabat illi dicens: et glorificaui

et glorificabo. postulat filius de terris, pater promittit

a caelis. quid mendacem facis et patrem et filium? si

aut pater de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius

apud terras, aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset

pater apud caelos, quale est, ut filius item postularet a semetipso

postulando a patre, (si) filius erat pater, aut iterum pater

sibi ipse promitteret promittendo filio, si pater erat (filius?) ut

sic duos diuisos diceremus, quomodo iactitatis, tolerabilius

erat duos diuisos quam unum deum uersipellem praedicare.

itaque ad istos tunc dominus pronuntiauit: non propter me

ista uox uenit, sed propter uos, ut credant et hi et

patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et

locis. sed adhuc exclamat lesus et dicit: qui credit in me,

non in me credit, sed in eum credit, qui me misit,

— quia per filium in patrem creditur et auctoritas credendi filio

pater est — et qui me conspicit. conspicit eum qui me

misit. quomodo? quoniam scilicet a memetipso non

sum locutus, sed qui me misit pater ipse mihi

mandatum dedit, quid dicam et quid loquar; — dominus

enim dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum,

quando oporteat dicere sermonem-quae ego

loquor, sicut mihi pater dixit, ita et loquor. haec

quomodo dicta sint, euangelizator et utique tam carus discipulus

Iohannes magis quam Praxeas nouerat, ideoque ipse

de suo sensu: ante autem sollemnitatem paschae, inquit,

sciens Iesus omnia sibi tradita a patre esse et se ex

deo exisse et ad deum uadere. sed Praxeas ipsum uult

patrem de semetipso exisse et ad semetipsum abisse, ut

diabolus in cor Iudae non filii traditionem, sed patris ipsius

inmiserit. nec diabolo bene nec haeretico, quia nec in filio

bono suo diabolus operatus est traditionem. filius enim traditus

est dei, qui erat in filio hominis, sicut scriptura subiungit:

nunc glorificatus est filius hominis, et deus glorificatus

est in illo. quis deus? utique non pater, sed sermo

patris, qui erat in filio hominis, id est in carne. in qua et(si)

glorificatus iam — uirtute uero et sermone — et ante Iesus, et

deus, inquit, glorificabit illum in semetipso, id est

pater filium, quem in semetipso habens, etsi porrectum ad terram,

mox (glorificaturus erat) per resurrectionem morte deuicta.

Section 24

Erant plane, qui et tunc non intellegerent, quoniam et

Thomas aliquamdiu incredulus. domine, enim inquit, non scimus,

quo eas. et quomodo uiam nouimus? et Iesus: ego

sum uia ueritas et uita: nemo uenit ad patrem nisi per

me; si cognouissetis me, cognouissetis et patrem;

sed abhinc nostis illum et uidistis illum. et peruenimus

iam ad Philippum, qui spe excitatus uidendi patris,

nec intellegens quomodo uisum patrem audisset: ostende,

inquit, nobis patrem, et sufficit nobis. et dominus: a

Philippe, tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis

me? quem dicit cognosci ab illis debuisse (se)

— hoc enim solum discuti oportet — quasi patrem, an

quasi filium? si quasi patrem, doceat Praxeas tanto tempore

Christum cum eis conuersatum patrem aliquando non dico

intellegi, uerum uel aestimari potuisse. nobis omnes scripturae,

et ueteres et nouae, Christum dei filium dei praefiniunt. hoc

et retro praedicabatur, hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur,

immo iam et ab ipso patre, coram de caelis filium profitente

et filium glorificante: hic est filius meus, et: glorificaui

et glorificabo, hoc et a discipulis credebatur, hoc et a

Iudaeis non credebatur. hoc se uolens credi ab illis omni

hora patrem nominabat et patrem praeferebat et patrem

honorabat. si ita est, ergo non patrem tanto tempore secum

conuersatum ignorauerant, sed filium; et dominus, eum se

ignorari exprobrans, quem ignorauerant, eum utique agnosci

uolebat, quem tanto tempore non agnosci exprobrauerat, id

est filium. et apparere iam potest, quo modo dictum sit: qui\'

me uidet, uidet et patrem, scilicet quo et supra: ego et

pater unum sumus; — quare? quia ego ex deo exiui et

ueni — et: ego sum uia, nemo ad patrem uenit nisi

per me; et: nemo ad me uenit nisi pater eum adduxerit;

et: omnia mihi pater tradidit; et: sicut pater

uiuificat, ita et filius; et: si me cognouistis, et patrem

cognouistis. secundum haec enim uicarium se patris ostenderat,

per quem pater et uideretur in factis et audiretur in

uerbis et cognosceretur in filio facta et uerba patris administrante,

quia inuisibilis pater, quod et Philippus didicerat in

lege et meminisse debuerat: deum nemo uidebit et uiuet.

et ideo suggillatur patrem uidere desiderans quasi uisibilem

et instruitur uisibilem eum in filio fieri ex uirtutibus, non

ex personae repraesentatione. denique si patrem eundem filium

uellet intellegi dicendo: qui me uidet, patrem uidet, quomodo

subicit: non credis, quia ego in patre et pater in

me? debuerat enim subiunxisse: (non credis, quia ego sum

pater? aut quo exaggerauit, si non illud manifestauit, quod

uoluerat intellegi, se scilicet filium esse? porro dicendo: non

credis, quia ego in patre et pater in me, propterea

potius exaggerauit, ne, quia dixerat: qui me uidit et

patrem uidit, pater existimaretur, quod numquam se existimari

uoluit, qui semper se filium et a patre uenisse profitebatur.

igitur et manifestam fecit duarum personarum coniunctionem,

ne pater seorsum quasi uisibilis in conspectu desideraretur,

et ut filius repraesentator patris haberetur, et nihilominus

hoc quoque interpretatus est, quomodo pater esset in filio et

filius in patre: uerba, inquit, quae ego loquor uobis, non

sunt mea, — utique quia patris — pater autem manens in

me facit opera. per opera ergo uirtutum et uerba doctrinae

manens in filio pater per ea uidetur, per quae manet, et per

eum, in quo manet, ex hoc ipso apparente proprietate utriusque

personae, dum dicit: ego sum in patre, et pater in

me. atque adeo: credite, ait. quid? me patrem esse? non

puto scriptum esse, sed: quia ego in patre et pater

in me, si quo minus, uel propter opera credite, ea

utique opera, per quae pater in filio non uisu, sed sensu

uidebatur.

Section 25

Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius.

quae in finem euangelii perseuerat, in eodem genere sermonis

quo [pater] et filius in sua proprietate distinguitur, paracletum

quoque a patre se postulaturum, cum ascendisset ad

patrem, et missurum repromittit, et quidem alium. sed iam

praemisimus quomodo alium. ceterum: demeo sumet, inquit.

sicut ipse de patris. ita conexus patris in filio et filii in paracleto

tres efficit cohaerentes, alterum ex altero. qui tres unum

sunt, non unus, quomodo dictum est: ego et pater unum

sumus, ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem.

percurre adhuc et inuenies quem patrem credis uitem patris

dictum et patrem agricolam, uti quem in terra tu putas

fuisse, hunc rursus in caelis a filio agnosci, cum illuc respiciens

discipulos suos patri tradit. sed et si in isto euangelio

non est reuelatum: deus meus, ad quid me dereliquisti?

et: pater, in tuis manibus depone spiritum meum,

tamen post resurrectionem et deuictae gloriam mortis exposita

necessitate omnis humilitatis, cum iam patrem se posset

ostendere tam fideli feminae, ex dilectione, non ex curiositate

nec ex incredulitate Thomae tangere eum adgressae: ne

inquit, contigeris me, nondum ascendi ad patrem meum.

uade autem ad fratres meos — quibus et in hoc (se) filium

ostendit; filios enim appellasset illos, si pater fuisset — et

dices eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum

et deum meum et deum uestrum. pater ad patrem, et deus

ad deum? an filius ad patrem, et sermo ad deum? ipsa quoque

clausula euangelii propter quid consignat haec scripta,

nisi: ut credatis, inquit, Iesum Christum filium dei?

igitur quaecumque ex his putaueris ad demonstrationem eiusdem

patris et filii proficere tibi posse, aduersus definitiuam

euangelii sententiam niteris. non ideo enim scripta sunt, ut

patrem credas Iesum Christum, sed ut filium.

Section 26

Propter unum Philippi sermonem et domini responsionem

ad eum uidemur Iohannis euangelium decucurrisse, ne

tot manifeste pronuntiata et ante et postea unus sermo subuertat,

secundum omnia potius quam aduersus omnia, etiam

aduersus suos sensus, interpretandus. ceterum ut alia euangelia

nunc interponam, quae (de) natiuitate dominica fidem

confirmant. sufficit eum, qui nasci habebat ex uirgine, ab

ipso adnuntiali angelo filium dei determinatum: spiritus

dei superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit

te: propterea quod nascetur ex te sanctum uocabitur

filius dei. uolent quidem et hic argumentari, sed ueritas

praeualebit. \'nempe\', inquiunt, (filius dei deus est, **« et uirtus

altissimi altissimus est), nec pudet illis inicere, quod, si esset,

scriptum fuisset. quem enim uerebatur, ut non aperte pronuntiaret:

(deus superueniet\', et \'altissimus obumbrabit te\'? dicens

autem (spiritus dei\', etsi spiritus dei ♦*, tamen non directo

deum nominans, portionem totius intellegi uoluit, quae cessura

erat in filii nomen. hic spiritus dei idem erit sermo. sicut

enim Iohanne dicente: sermo caro factus est, spiritum

quoque intellegimus in mentione sermonis, ita et hic sermonem

quoque agnoscimus in nomine spiritus. nam et spiritus

substantia est sermonis, et sermo operatio spiritus,

et duo unum sunt. ceterum alium Iohannes profitebitur.

carnem factum, alium angelus carnem futurum, si non et

spiritus sermo est et sermo spiritus. sicut ergo sermo dei

non est ipse, cuius est, ita nec spiritus, et si dei dictus

est, non tamen ipse est, cuius est dictus. nulla res alicuius

ipse est, cuius est. plane cum quid ex ipso est et sic eius

est, dum ex ipso sit, potest tale quid esse, quale et ipse, ei

quo est et cuius est. et ideo spiritus deus et sermo deus.

quia ex deo, non tamen ipse, ex quo est. quod(si) deus dei

tamquam, substantiua res, non erit ipse deus, sed hactenus

deus, qua ex ipsius dei substantia [quae et substantiua res

est] et ut portio aliqua totius, multo magis uirtus altissimi

non erit ipse altissimus, quia nec substantiua res est.

quod est spiritus, sicut nec sapientia, nec prouidentia. (ut) et

haec enim substantiae non sunt, sed accidentia uniuscuiusque

substantiae, et uirtus spiritui accidit nec ipsa erit spiritus.

his itaque rebus, quodcumque sunt, spiritu dei et sermone

et uirtute, conlatis in uirginem, quod de ea nascitur filius

dei est. hoc se et in istis euangeliis ipse testatur statim a

puero: non scitis, inquit, quod in patris mei me esse

oportet? hoc et satanas eum in temptationibus nouit: si

filius dei es, hoc et exinde daemonia confitentur: scimus

qui sis, filius dei. patrem et ipse adorat. Christum se dei

a Petro agnitum non negat. exultans in spiritu ad patrem:

confiteor, inquit, tibi, pater, quod absconderis haec a

sapientibus. hic quoque patrem nemini notum nisi filio

adfirmat. et patris filium f confessurus confessores et negaturus

negatores suos apud patrem, inducens parabolam filii,

non patris, in uineam missi post aliquot seruos et occisi a

malis rusticis et a patre defensi, ignorans et ipse diem et

horam ultimam soli patri notam. disponens regnum discipulis,

quomodo et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem

legiones angelorum postulandi ad auxilium a patre si uellet,

exclamans quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum

ponens, et post resurrectionem spondens missurum se discipulis

promissionem patris, et nouissime mandans ut tinguerent in

patrem et filium et spiritum sanctum, non in unum. nam nec

semel, sed ter, ad singula nomina in personas singulas tinguimur.

Section 27

Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea congredi

debeam, de quibus manifesta obumbrare quaerunt? undique

enim obducti distinctione patris et filii, quam manente

coniunctione disponimus ut solis et radii et fontis et fluuii,

per indiuiduum tamen numerum duorum et trium, aliter eam

ad suam nihilominus sententiam interpretari conantur, ut aeque

in una persona utrumque distinguant, patrem et filium, dicentes

filium carnem esse, id est hominem, id est Iesum, patrem

autem spiritum, id est deum, id est Christum. et qui unum

eundemque contendunt patrem et filium, iam incipiunt diuidere

illos potius quam unare. si enim alius est Iesus, alius

Christus, alius erit filius. (alius) pater, quia filius Iesus, et

pater Christus. talem monarchiam apud Valentinum fortasse

didicerunt. sed et haec iniectio eorum, duos facere Iesum et

Christum, ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei

uel spiritus dei et uirtus altissimi dictus sit quem patrem

faciunt. non enim ipse sunt, cuius dicuntur, sed ex ipso et

ipsius. et aliter tamen in isto capitulo reuincentur. \'ecce/

inquiunt, \'ab angelo praedicatum est: propterea quod nascetur

sanctum uocabitur filius dei. caro [itaque] nata

est: caro itaque erit filius dei.\' immo de spiritu dei dictum

est. certe enim de spiritu sancto uirgo concepit et quod

concepit, id peperit; id ergo nasci habebat, quod erat conceptum,

[et pariundum] id est spiritus, cuius et uocabitur

nomen Emmanuel, quod est interpretatum: nobiscum

deus. caro autem deus non est, ut de illa dictum sit: uocabitur

sanctum filius dei, sed ille, qui in ea natus est

deus, de quo et psalmus: quoniam deus homo natus est

in illa et aedificauit eam uoluntate patris. quis deus

in ea natus? sermo, et spiritus, qui cum sermone de patris

uoluntate natus est. igitur, dum sermo in carne, et de hoc

quaerendum, quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi

transfiguratus in carnem an indutus carnem. immo indutus.

ceterum deum inmutabilem et informabilem credi necesse

est, ut aeternum. transfiguratio autem interemptio est pristini.

omne enim. quodcumque transfiguratur in aliud, desinit esse

quod fuerat, et incipit esse quod non erat. deus autem neque

desinit esse neque aliud potest esse. sermo autem deus, et

sermo domini manet in aeuum, perseuerando scilicet in

sua forma. quem si non capit transfigurari, consequens est,

ut sic caro factus intellegatur, dum fit in carne et manifestatur

et uidetur et contrectatur per carnem, quia et cetera

sic accipi exigunt. si enim sermo ex transfiguratione et demutatione

substantiae caro factus est, una iam erit substantia

Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam, ut

electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse, id

est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero

mutatur et tertium quid efficitur. neque ergo deus erit Iesus —

sermo enim desiit esse qui caro factus est — neque homo [caro]

caro enim non proprie est qui sermo fuit. ita ex utroque

neutrum (dum) est, aliud longe tertium est quam utrumque.

sedenim inuenimus illum directo et deum et hominem expositum.

ipso hoc psalmo suggerente: quoniam deus homo

natus est in illa, et aedificauit eam uoluntate patris;

certe usquequaque filium dei et filium hominis, [cum deum

et hominem] sine dubio secundum utramque substantiam in.

sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud quam deus

neque caro aliud quam homo. sic et apostolus de utraque

eius substantia docet: qui factus est, inquit, ex semine

Dauid: hic erit homo et filius hominis, qui definitus

est filius dei secundum spiritum: hic erit deus et

[sermo] dei filius. uidemus duplicem statum, non confusum.

?<sed coniunctum, in una persona, deum et hominem Iesum,

— de Christo enim differo — et adeo salua est utriusque proprietas

substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est uirtutes

et opera et signa, et caro passiones suas functa sit.

esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide flens Lazarum,

anxia usque ad mortem, denique et mortua [est]. quodsi

tertium quid esset, ex utroque confusum, ut electrum, non

tam distincta documenta parerent utriusque substantiae, sed

et spiritus carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione.

aut neque carnalia neque spiritalia, sed tertiae alicuius formae

ex confusione. immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua

non esset, si sermo conuersus esset in carnem; aut caro enim

immortalis fuisset aut sermo mortalis. sed quia substantiae

ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et

operae et exitus sui occurrerunt. disce igitur cum Nicodemo

quia quod in carne natum est caro est et quod de

spiritu spiritus est. neque caro spiritus fit neque spiritus

caro. in uno plane esse possunt. ex his Iesus constitit. es

carne homo, ex spiritu deus. quem tunc angelus ex ea parte,

qua spiritus erat, dei filium pronuntiauit, seruans carni filium

hominis dici. sic et apostolus eum, dei et hominum appellans

sequestrem, utriusque substantiae confirmauit. nouissime: qui

filium dei carnem interpretaris, exhibe, qui sit filius hominis.\'

aut numquid spiritus erit? sed spiritum patrem ipsum uis

haberi, quia deus spiritus, quasi non et dei spiritus, sicut et

sermo deus et dei sermo.

Section 28

Nunc de Christo. facis patrem. stultissime, qui nec

ipsam uim inspicias nominis huius, si tamen nomen est

Christus et non appellatio potius; unctus enim significatur.

unctus autem non magis nomen est quam uestitus, quam

calciatus. itaque Christus accidens nomini res. an tu, si ex

aliquo argumento uestitus quoque uocaretur Iesus, quomodo

Christus ab unctionis sacramento, aeque legum filium dei

diceres, uestitum uero patrem crederes? si pater Christus est,

pater unctus est, et utique ab alio. aut si a semetipso, proba.

sed non ita docent Acta Apostolorum in illa exclamatione

ecclesiae ad deum: conuenerunt enim uniuersi in ista

ciuitate aduersus sanctum filium tuum (Iesum,) quem

unxisti, Herodes et Pilatus cum nationibus. ita et

filium dei legum contestati sunt et filium a patre unctum.

ergo Iesus idem erit Christus, qui a patre unctus est, non

pater, qui filium unxit. sic et Petrus: firmissime itaque

cognoscat omnis domus Israhel, quod et dominum et

Christum, id est unctum, fecerit eum deus, hunc legum,

quem uos crucifixistis, Iohannes autem etiam mendacem

notat eum, qui negauerit Iesum esse Christum, contra de deo

natum omnem, qui crediderit Iesum esse Christum. propter quod

et hortatur, ut credamus nomini filii eius Iesu Christi,

ut scilicet communio sit nobis cum patre et filio eius

Iesu Christo. sic et Paulus ubique deum patrem ponit et dominum

nostrum legum Christum. cum ad Romanos scribit, gratias

agit deo per dominum nostrum Iesum Christum; cum ad

Galatas, non ab hominibus se apostolum praefert nec per

hominem, sed per legum Christum et deum patrem. et habes

(per) totum instrumentum eius quae in hunc modum pronuntiant

et duos proponunt deum patrem et dominum nostrum

Iesum Christum, filium patris, et legum ipsum esse Christum,

in altero quoque nomine dei filium. nam exinde, [eo iure] quo

utrumque nomen unius est, id est dei filii. etiam alterum

sine altero eiusdem est. et siue Iesus tantummodo positum

est, intellegitur et Christus, quia Iesus unctus est, siue solummodo

Christus, idem est et Iesus, quia unctus est Iesus.

quorum nominum alterum est proprium, quod ab angelo

impositum est. alterum accidens, quod ab unctione conuenit,

dum tamen Christus filius sit. non pater. postremo: quam caecus

est qui nec in Christi nomine intellegit alium deum portendi.

si Christi nomen patri adscribat! si enim Christus pater deus

est, qui dicit: ascendo ad patrem meum et patrem ues.

trum et deum meum et deum uestrum, utique alium

patrem super se et deum ostendit. si item pater Christus est.

alius est, qui solidat tonitruum et condit spiritum et

adnuntiat in homines Christum suum. et si adstiterunt

reges terrae et archontes congregati sunt in unum

aduersus (dominum et aduersus) Christum ipsius, alius

erit dominus, contra cuius Christum congregati sunt reges et

archontes. et si haec dicit dominus domino meo Christo.

alius erit dominus, qui loquitur ad patrem Christum. et cum

apostolus scribit: uti deus domini nostri Iesu Christi

det uobis spiritum sapientiae et agnitionis, alius erit

deus Christi Iesu charismatum spiritalium largitor. certe, ne

per omnia euagemur, qui suscitauit Christum suscitaturus

[est] et m.ortalia corpora nostra tamquam alius

erit suscitator quam pater, mortuus et [pater] suscitatus, si

Christus, qui est mortuus, pater est.

Section 29

Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. sufficiat Christum,

filium dei, mortuum dici, et hoc, quia ita scriptum est.

nam et apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum,

adiecit secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis

scripturarum auctoritate molliret et scandalum auditori

euerteret. quamquam cum duae substantiae censeantur in

Christo Iesu, diuina et humana, constet autem inmortalem

esse diuinam, cum mortalem quae humana sit, apparet quatenus

eum mortuum dicat, id est qua carnem et hominem et

filium hominis, non qua spiritum et sermonem et dei filium.

dicendo denique: Christus mortuus est, id est unctus, id

quod unctum est mortuum ostendit, id est carnem. ergo,

inquis, et nos eadem ratione (patrem mortuum) dicentes qua

uos filium, non blasphemamus in dominum deum; non enim

ex diuina. sed ex humana substantia mortuum dicimus. at

tamen blasphematis, non tantum quia mortuum dicitis patrem,

sed et quia crucifixum, maledictionem enim crucifixi, quae ex

lege in filium competit, - quia ch ris tus pro nobis maledictio

factus est, non pater - [Christum] in patrem conuertentes in

patrem blasphematis. nos autem dicentes Christum crucifixum

non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus, quia

nec apostolus hoc dicens blasphemauit. sicut autem de quo

quid capit dici sine blasphemia dicitur, ita (de) quo non capit.

blasphemia est, si dicatur. ergo nec compassus est pater filio.

scilicet directam blasphemiam in patrem ueriti, diminui eam

hoc modo sperant, — concedentes iam patrem et filium duos

esse — si filius quidem patitur, pater uero compatitur. stulti

et in hoc. quid est enim compati quam cum alio pati? porro

si impassibilis pater, utique et incompassibilis; aut si compassibilis,

utique passibilis. nihil ei uel timore tuo praestas. times

dicere passibilem quem dicis compassibilem. tam autem (in)coDlpassibilis

pater est quam impassibilis etiam filius ex ea condicione,

qua deus est. sed quomodo, si filius passus est, non

compassus est et pater? separatur a filio, non a deo. nam

et fluuius si aliqua turbulentia contaminatur, quamquam

una substantia de fonte decurrat nec secernatur a fonte, tamen

fluuii iniuria non pertinebit ad fontem; et licet aqua fontis

sit quae patiatur in fluuio, dum non in fonte patitur, sed in

fluuio, non fons patitur, sed fluuius, qui ex fonte est. ita et

spiritus dei, ut pati possit in filio, quia non in patre pateretur,

sed in filio, pater passus non uideretur. sed sufficit nihil

spiritum dei passum suo nomine, quia, si quid passus est in

filio t quidem erat, ut pater cum filio pateretur in carne.

t quia hoc retractatus. nec quisquam negabit, quando nec nos

pati pro deo possumus, nisi spiritus dei sit in nobis, qui

et loquitur de nobis quae sunt confessionis, non ipse tamen

patiens, sed pati posse praestans.

Section 30

Alioquin si ultra perges, potero tibi durius respondere

et te cum ipsius domini pronuntiatione committere, uti dicam:

(quid de isto quaeris? habes ipsum exclamantem in passione:

deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti\'?

ergo aut filius patiebatur a patre derelictus, et pater passus

non est, qui filium dereliquit; aut si pater erat qui patiebatur,

ad quem deum exclamabat? sed haec uox carnis et animae,

id est hominis, non sermonis nec spiritus, id est non dei,

propterea emissa est, ut impassibilem deum ostenderet, qui

sic filium reliquit, dum hominem eius tradidit in mortem.

hoc et apostolus sensit scribens: si pater filio non pepercit.

hoc et Esaias prior pronuntiauit: et dominus eum

tradidit pro delictis nostris. sic reliquit, dum non

parcit, sic reliquit, dum tradit. ceterum non reliquit pater

filium, in cuius manibus filius spiritum suum posuit. denique

posuit et statim obiit; spiritu enim manente in carne

caro omnino mori non potest. ita relinqui a patre mori fuit

filio. filius igitur et moritur et resuscitatur a patre secundum

scripturas, filius ascendit in superiora caelorum, qui et descendit

in interiora terrae. hic sedet ad dexteram patris, non pater

ad suam. hunc uidit Stephanus, cum lapidaretur, adhuc

stantem ad dexteram dei, ut exinde sessurum, donec ponat

illi pater omnes inimicos sub pedibus suis. hic et uenturus

est rursus super nubes caeli talis, qualis et ascendit. hic

interim acceptum a patre munus effudit, spiritum sanctum.

tertium nomen diuinitatis et tertium gradum maiestatis, unius

praedicatorem monarchiae, sed et oikonomiae interpretatorem.

, si quis sermones nouae prophetiae eius admiserit et deductorem

omnis ueritatis, quae est in patre et filio et spiritu

sancto secundum Christianum sacramentum.\'

Section 31

Ceterum Iudaicae fidei ista res, sic unum deum credere.

ut filium adnumerare ei nolis et post filium spiritum, qiud

enim erit inter nos et illos nisi differentia ista? quod opus

euangelii, quae est substantia noui testamenti statuens legem

et prophetas usque ad lohannem, si non exinde pater et filius

et spiritus sanctus, tres crediti, unum deum sistunt? sic deus?

uoluit nouare sacramentum, ut noue unus crederetur per

filium et spiritum, ut coram iam deus in suis propriis Domi

nibus et personis cognosceretur, qui et retro per filium et

spiritum praedicatus non intellegebatur. uiderint igitur acti

christi, qui negant patrem et filium. negant enim patrem.

dum eundem filium dicunt, et negant filium, dum eundem

patrem credunt, dando illis quae non sunt. auferendo quae

sunt qui uero confessus fuerit Christum filium

dei, non patrem, deus in illo manet et ipse in deo.

nos credimus testimonio dei, quo testatus est de filio suo:

qui filium non habet, nec uitam habet. non habet

autem filium qui eum alium quam filium credit.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?