On Fasting

Tertullian c. 213-220 Document Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International

Source

Checksum-pinned original-language CTS TEI edition with embedded CC BY-SA 4.0 license metadata.

Chapter 1

Mirarer psychicos istos, si sola luxuria tenerentur, qua

saepius nubunt, si non etiam ingluuie lacerarentur, qua ieiunia

oderunt. monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo

haec tam unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent,

ipsi prius uentri pudenda non adhaererent. specta corpus,

et una regio est. denique pro dispositione membrorum

ordo uitiorum. prior uenter, et statim cetera saginae substructa

lasciuia est; per edacitatem salacitas transit. agnosco igitur

animalem fidem studio carnis, qua tota constat, tam multiuorantiae

quam multinubentiae pronam, ut merito spiritalem

disciplinam pro substantia aemulam in hac quoque specie continentiae

accuset perinde gulae frenos imbuentem per nullas

interdum uel seras uel aridas escas, quemadmodum et libidini

per unicas nuptias. piget iam cum talibus congredi, pudet

etiam de eis altercari quorum nec defensio uerecunda est.

quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione

aduersariorum? quinam isti sint, semel nominabo: exteriores

et interiores botuli psychicorum. hi paracleto controuersiam

faciunt; propter hoc nouae prophetiae recusantur; non

quod alium deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla,

nec quod Iesum Christum soluant, nec quod aliquam

fidei aut spei regulam euertant, sed quod plane doceant saepius

ieiunare quam nubere. de modo quidem nubendi iam edidimus

monogamiae defensionem. nunc de castigatione uictus secunda

uel magis prima continentiae pugna est. arguunt nos, quod

ieiunia propria custodiamus, quod stationes plerumque in uesperam

producamus, quod etiam xerophagias obseruemus siccantes

cibum ab omni carne et omni iurulentia et uuidioribus quibusque

pomis nec quid uinositatis uel edamus uel potemus; lauacri

quoque abstinentiam, congruentem arido uictui. nouitatem

igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant aut haeresin iudicandam,

si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam

pronuntiandam, si spiritalis indictio est, dum quaque ex parte

anathema audiamus, qui aliter adnuntiamus.

Chapter 2

Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutos

opponunt, ut cum in Leuitico praecipit dominus Moysi

decimam mensis septimi diem placationis, sancta, inquiens,

erit uobis dies, et uexabitis animas uestras, et omnis

anima, quae uexata non fuerit in illa die, exterminabitur

de populo suo. certe in euangelio illos dies ieiuniis.

determinatos putant, in quibus ablatus est sponsus, et hos

esse iam solos legitimos ieiuniorum Christianorum abolitis legalibus

et propheticis uetustatibus. ubi uolunt enim, adgnoscunt

quid sapiat lex et prophetae usque ad Iohannem. itaque

de cetero indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio

nouae disciplinae, pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic

et apostolos obseruasse, nullum aliud imponentes iugum certorum

et in commune omnibus obeundorum ieiuniorum, proinde

nec stationum, quae et ipsae suos quidem dies habeant quartae

feriae et sextae, passiue tamen currant, neque sub lege praecepti

neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora

nona concludat de Petri exemplo, quod Actis refertur. xerophagias

uero nouum adfectati officii nomen et proximum ethnicae

superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem et Magnam

Matrem certorum eduliorum exceptione purificant, cum fides

libera in Christo ne Iudaicae quidem legi abstinentiam quorundam

ciborum debeat, semel in totum macellum ab apostolo

admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita

iubeant cibis abstinere a deo conditis. et ideo nos esse iam

tunc praenotatos in nouissimis temporibus abscedentes

a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis

mendaciloquorum inustam habentes conscientiam.

quibus, oro te, ignibus? credo, quibus nuptias saepe

deducimus et cenas quotidie coquimus? sic et cum Galatis nos

quoque percuti aiunt obseruatores dierum et mensium et annorum.

iaculantur interea et Esaiam pronuntiasse: non tale ieiunium

dominus elegit, id est non abstinentiam cibi, sed

opera iustitiae, quae subtexit; et ipsum dominum in euangelio

ad omnem circa uictum scrupulositatem compendio respondisse,

non his communicari hominem quae in os inferantur, sed

quae ex ore proferantur, cum et ipse manducaret et biberet usque

in notationem: ecce homo uorator et potator! sic et apostolum

docere, quod esca nos deo non commendet, neque

abundantes, si edamus, neque deficientes, si non edamus.

his et huiusmodi sensibus eo iam subtiliter tendunt, ut

unusquisque pronior uentri possit superuacua nec adeo necessaria

existimare sublati uel deminuti uel demorati cibi officia, praeponente

scilicet deo iustitiae et innocentiae opera. et scimus,

quales sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur:

opus est de totis praecordiis credam, diligam deum et

proximum tamquam me. in his enim duobus praeceptis tota

lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum

meorum inanitate.

Chapter 3

Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui

periclitatur, quantum ualeat apud deum inanitas ista, et ante

omnia, unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum.

tunc enim agnoscetur obseruationis necessitas, cum eluxerit

rationis auctoritas a primordio recensendae. acceperat Adam

a deo legem non gustandi de arbore agnitionis boni et mali,

moriturus si gustasset. uerum et ipse tunc in psychicum reuersus

post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum

in Christum et ecclesiam prophetauerat, nec iam

capiens quae erant spiritus, facilius uentri quam deo cessit,

pabulo potius quam praecepto annuit, salutem gula uendidit.

manducauit denique et periit, saluus alioquin, si uni arbusculae

ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides semen suum

recognoscat exinde deducens carnalium adpetitionem et spiritalium

recusationem. teneo igitur a primordio homicidam

gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi

deus nulla ieiunia praecepisset. ostendens tamen, unde sit

occisus Adam, mihi reliquerat intellegenda remedia offensae,

qui offensam demonstrarat. ultro cibum, quibus modis quibusque

temporibus potuissem, pro ueneno deputarem et antidotum

famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio

causam in me quoque cum ipso genere transductam, certus

hoc deum uelle cuius contrarium noluit satisque confidens placituram

illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem

incontinentiae culpam. porro, cum et ipse ieiunium mandet

et animam conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium

appellet, quis iam dubitabit omnium erga uictum macerationum

hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo et

obseruato praecepto primordiale iam delictum expiaretur, ut

homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam

offenderat id est per cibi interdictionem, atque ita salutem

aemulo modo redaccenderet inedia, sicut extinxerat sagina, pro

unico inlicito plura licita contemnens?

Chapter 4

Haec ratio seruabatur apud prouidentiam dei pro temporibus

omnia modulantis, ne quis ex diuerso ad deiciendam

propositionem nostram, cur ergo, dicat, non statim deus aliquam

uictus constituit castigationem, quin immo et auxit permissionem?

nam in primordio quidem herbidum solummodo et

arboreum homini pabulum addixerat: ecce dedi uobis omne

faenum sementiuum seminans semen quod est super

terram, et omne lignum quod habet in semetipso

fructum seminis sementiui uobis erit in escam. postea

uero ad Noe enumerata subiectione omnium bestiarum terrae

et uolatilium caeli et mouentium in terra et piscium maris

et omnis serpentis, erunt, inquit, uobis in escam: uelut

holera faeni dedi uobis uniuersa, uerum carnem in

sanguine animae suae non edetis. nam et hoc ipso,

quod eam solam carnem esui eximit, cuius anima non per

sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse

manifestum est. ad haec respondemus non competisse onerari

hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime

tam leuem interdictionem unius scilicet pomi tolerare non

potuit; remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum.

aeque post diluuium in reformatione generis humani suffecisse

unam interim legem a sanguine abstinendi permisso usu ceterorum.

iam enim iudicium dominus ostenderat per diluuium,

adhuc etiam comminatus fuerat per exquisitionem sanguinis

de manu fratris et de manu bestiae omnis. itaque iustitiam

iudicii praeministrans materiam libertatis emisit per ueniam

supparans disciplinam, permittens omnia, ut demeret quaedam,

plus exacturus, si plus commisisset, abstinentiam imperaturus,

cum indulgentiam praemisisset, quo magis, ut diximus,

primordiale delictum expiaretur maioris abstinentiae operatione in

maioris licentiae occasione.

Chapter 5

Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit

et restitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque

omnes impositae, etiam quae decerperent uictum, ademptis

quibusdam ueluti immundis, quo facilius aliquando ieiunia toleraret

homo perpetua in quibusdam abstinentia usus. nam

et primus populus primi hominis resculpserat crimen pronior

uentri quam deo deprehensus, cum de duritia Aegyptiae seruitutis

ualida manu dei et sublimi brachio ereptus dominus

eius uisus est, terrae lacte et melle mananti destinatus, statim

autem solitudinis incopiosae circumspectu scandalizatus, saturitatis

Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen et Aaron

mussitauit: utinam obiissemus percussi a domino in

terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus

et panes in plenitudinem comedebamus. quomodo

eduxisti nos in haec deserta ad interficiendam synagogam

istam fame? eadem uentris praelatione deploraturus

erat eosdem duces suos et dei arbitros, quos desiderio carnis

et recordatu Aegyptiarum copiarum exacerbabat. quis nos

uescet carne? uenerunt in mentem nobis pisces quos

in Aegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones

et porri et cepe et allia. at nunc anima nostra arida,

nihil nisi manna uident oculi nostri. ita et illis xerophagiae

panis angelici displicebant, allium potius et cepe quam

caelum fragrare malebant. et ideo tam ingratis gratiora et

esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et

exercendae continentiae causa, ut illa damnaretur, ista erudiretur.

Chapter 6

Nunc si temere rationes castigati a deo uictus et castigandi

propter deum a nobis ad primordiorum experimenta reuocauimus,

conscientiam communem consulamus. ipsa natura

enuntiabit, quales nos ante pabulum et potum in uirgine adhuc

saliua exhibere consuerit rebus dumtaxat sensu agendis,

quo diuina tractantur, si multo pollentioris mentis, si multo

uiuacioris cordis, quam cum totum illud domicilium interioris

hominis escis stipatum, uinis inundatum, decoquendis iam stercoribus

exaestuans praemeditatorium efficitur latrinarum, in quo

plane nihil tam in proximo supersit quam ad lasciuiam sapere.

manducauit populus et bibit, et surrexerunt ludere.

intellege sanctae scripturae uerecundiam: lusum nisi impudicum

non denotasset. ceterum quotusquisque meminerit religionis

occupatis memoriae locis, impeditis sapientiae membris? nemo

ita ut decet, ita ut par est, ita ut utile est, recordabitur dei

eo in tempore, quo ipsum sibi hominem excidere sollemne est.

omnem disciplinam uictus aut occidit aut uulnerat. mentior,

si non dominus ipse obliuionem sui exprobrans Israeli causam

plenitudini reputat. incrassatus est dilectus et pinguefactus

et dilatatus est, et dereliquit deum, qui fecit

eum, et abscessit a domino salutificatore suo. denique

in eodem Deuteronomio eandem causam praecaueri iubens,

ne, inquit, cum manducaueris et biberis et domos optimas

aedificaueris, ouibus et bubus tuis multiplicatis

et argento et auro extollatur cor tuum et obliuiscaris

domini dei tui. praeposuit corruptelae diuitiarum edacitatis

enormitatem, cui ipsae diuitiae procurant. per illam scilicet

incrassatum erat cor populi, ne oculis uideret et auribus audiret

et corde coniceret adipibus obstructo, quas nominatim esui

abstulit dedocens hominem saginae studere. ceterum cui cor

erectum potius inueniebatur quam impinguatum, qui

quadraginta diebus totidemque noctibus supra humanae naturae facultatem

ieiunium perennauit spiritali fide uirtutem subministrante,

et uidit oculis dei gloriam et audiuit auribus dei

uocem et corde coniecit dei legem iam tunc docentis non in

solo pane uiuere hominem, sed in omni uerbo dei, cum quidem

nec ipsum Moysen deo pastum inediamque eius nomine

saginatam constanter contemplari ualeret pinguior populus.

merito igitur etiam in carne se dominus ei ostendit collegae

ieiuniorum suorum, non minus et Heliae. nam et Helias hoc

primum, quod famem fuerat imprecatus, satis iam se ieiuniis

uouerat. uiuit, inquit, dominus, cui adsisto in conspectu

eius, si erit ros istis annis et imber. dehinc minantem

Iezabel fugiens post unicum pabulum et potum, quem ab angelo

expergefactus inuenerat, et ipse quadraginta diebus et

noctibus uacuo uentre, arido ore peruenit in montem Choreb,

ubi cum in speluncam deuertisset, quam familiari congressu

dei exceptus est! quid tu Helia hic? multo amicior ista

uox quam Adam ubi es? illa enim pasto homini minabatur,

ista ieiuno blandiebatur. tanta est circumscripti uictus.

praerogatiua, ut deum praestet homini contubernalem, parem

reuera pari. si enim deus aeternus non esuriet, ut testatur

per Esaiam, hoc erit tempus, quo homo deo adaequetur, cum

sine pabulo uiuit.

Chapter 7

Processimus itaque iam ad exempla, uti reuoluamus utilitatis

efficacia potestates istius officii, quod etiam iratum deum

homini reconciliat. deliquerat Israel in aquatione apud Maspha

congregatus a Samuele, sed ita statim delictum ieiunio diluit,

ut periculum proelii simul fugerit. cum maxime Samuel offerebat

holocaustum (in nullo magis procuratam audimus dei

clementiam quam in abstinentia populi) et allophyli proelio admouebant,

ibidem dominus intonuit uoce magna super

allophylos, et confusi sunt et corruerunt in conspectu Israelis,

et processerunt uiri Israel ex Maspha et persecuti sunt allophylos

et usque Bethor ceciderunt, pastos impasti, armatos

inermes. hae erunt uires ieiunantium deo. caelum pro eiusmodi

militat. habes formam praesidii etiam spiritalibus bellis

necessariam. perinde cum rex Assyriorum Sennacherib compluribus

iam ciuitatibus captis Israeli per Rapsacen blasphemias

et minas intentaret, nihil aliud illum a proposito in

Aethiopias auertit. dehinc quid aliud centum et octoginta

quatuor milia de exercitu eius per angelum absumpsit quam

Ezechiae regis humiliatio? siquidem duritia hostis adnuntiata

uestem scidit, saccum induit eodemque habitu seniores sacerdotum

ad deum per Esaiam adire iussit utique ieiunio preces

prosequente. neque enim cibi tempus in periculo nec saturitatis

cultus in sacco. semper inedia maeroris sequela est

sicut laetitia accessio saginae. per hanc maeroris sequelam

et inediam etiam ciuitas illa peccatrix Niniue de exitio praedicato

liberatur. satis enim paenitentia scelerum commendauerat

ieiunium triduo functam, etiam pecudibus enectis, quibus

iratus deus non erat. Sodoma quoque et Gomorra euasissent,

si ieiunassent. hoc remedium agnoscit et Achab. cum illi

post transgressionem et idololatriam et necem Nabuthae propter

uineam interempti a Iezabel exprobrasset Helias: qualiter

occidisti et hereditatem possedisti: in loco quo

sanguinem Nabuthae canes delinxerant, tuum quoque

delinguent, destituit semetipsum et saccum carni suae imposuit

et ieiunauit et dormiuit in sacco. et tunc sermo domini

ad Heliam: uidisti ut reueritus sit Achab a facie

mea: pro eo, quod reueritus est, non superducam

laesuram in diebus ipsius, sed in diebus filii eius superducam

eam, qui non erat ieiunaturus. ita ieiunium in

deum reuerentiae opus est, per quod Anna quoque ambiens

uxor Helcanae retro sterilis impetrauit facile a deo inanem

cibo uentrem filio implere et quidem propheta. sed non modo

naturae mutationem aut periculorum auersionem aut delictorum

obliterationem, uerum etiam sacramentorum agnitionem ieiunia

de deo merebuntur. aspice Danielis exemplum. circa somnium

regis Babylonis omnes turbantur sophistae, negant ultra de

praestantia humana posse cognosci. solus Daniel deo fidens

et sciens, quid ad demerendam dei gratiam faceret, spatium

tridui postulat, cum sua fraternitate ieiunat, atque ita orationibus

commendatis et ordinem et significationem somnii per

omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, deus glorificatur,

Daniel honoratur, non minorem dei gratiam et postea quoque

relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum

temporum ab Hieremia dedit faciem suam deo in ieiuniis

et sacco et cinere. nam et angelus missus ad eum hanc

statim professus est causam diuinae dignationis: ueni, inquit,

demonstrare tibi, quatenus miserabilis es, ieiunando scilicet.

si deo miserabilis, leonibus in lacu fuerat horribilis, ubi

quidem illi sex diebus ieiunanti prandium angelus procurauit.

Chapter 8

Reddimus et cetera. ad noua enim nunc documenta properamus.

in limine euangelii Anna prophetis, filia Phanuelis,

quae infantem dominum et agnouit et multa super eo praedicauit

expectantibus redemptionem Israelis, post egregium

titulum ueteris et uniuirae uiduitatis ieiuniorum quoque testimonio

augetur, ostendens, in quibus officiis adsideri ecclesiae

debeat, et a nullis magis intellegi Christum quam semel nuptis

et saepe ieiunis. ipse mox dominus baptisma suum, et in

suo omnium, ieiuniis dedicauit habens efficere panes ex lapidibus,

etiam Iordanem uino fortasse manare, si ita uorator et

potator fuisset. immo nouum hominem in ueteris sugillationem

uirtute fastidiendi cibi initiabat, ut eum diabolo rursus per

escam temptare quaerenti fortiorem fame tota ostentaret. prae-

- stituit exinde ieiuniis legem sine tristitia transigendis. cur

enim triste, quod salutare? docuit etiam aduersus diriora daemonia

ieiuniis proeliandum. quid enim mirum, si eadem operatione

spiritus iniquus educitur, qua sanctus inducitur? denique,

ut in centurionem Cornelium necdum tinctum dignatio

spiritus sancti cum charismate insuper prophetiae festinasset,

ieiunia eius legimus exaudita. puto autem et apostolus in secunda

Corinthiorum inter labores suos et pericula et incommoda

post famem ac sitim ieiunia quoque plurima enumerat.

Chapter 9

Principalis haec species in castigatione uictus potest iam

de inferioribus quoque abstinentiae operationibus praeiudicare

ut et ipsis pro modo utilibus aut necessariis. nam exceptio

eduliorum quorundam portionale ieiunium est. inspiciamus

igitur et xerophagiarum nouitatem aut uanitatem, si non et in

his tam antiquissimae quam efficacissimae religionis operatio

est. redeo ad Danielem et fratres eius leguminum pabulum

et aquae potum ferculis et oenophoris regiis praeferentes atque

exinde formosiores, ne qui de specie quoque corpusculi metuat,

. ceterum spiritu insuper cultos. dedit enim deus adolescentulis

scientiam et intellegentiam in omni litteratura et Danieli in

omni uerbo et in somniis et in omni sophia, qua hoc ipsum

quoque saperet, quibus modis de deo impetraretur agnitio sacramentorum.

anno denique tertio Cyri regis Persarum cum in

recogitatum incidisset uisionis, aliam formam humiliationis

prospexit. in illis, inquit, diebus ego Daniel eram lugens

per tres hebdomadas, panem suauem non edi, caro et

uinum non introierunt in os meum, oleo unctus non

sum, donec consummarentur tres hebdomades, quibus

transactis angelus emissus est taliter alloquens: Daniel, homo

es miserabilis, ne timueris, quoniam ex die prima,

qua dedisti animam tuam recogitatui et humiliationi

coram deo, exauditum est uerbum tuum, et ego introiui

uerbo tuo. ita xerophagiarum miseratio et humiliati

metum expellunt et aures dei aduertunt et occultorum compotes

faciunt. reuertor etiam ad Heliam. cum corui illum

pane et carne saturare consuessent, cur postmodum apud Bersabe

Iudaeae excitato ei de somno quidam ille angelus sine

dubio panem solum et aquam obtulit? defecerant corui, qui

eum liberalius pascerent, an difficile angelo fuerat aliquem

alicunde de conuiuio regis ministrum cum instructissimo ferculo

raptum ad Heliam transferre, sicut Danieli in lacu

leonum esurienti prandium metentium exhibitum est? sed

constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae et

persecutionis et cuiuscunque circumstantiae xerophagiis esse

uiuendum. tali uictu Dauid exomologesin suam expressit cinerem

quidem edens uelut panem, id est panem uelut cinerem

aridum et sordidum, potum uero fletu miscens utique pro uino.

habet enim et abstinentia uini suos titulos, quae et Samuelem

deo uouerat et Aaronem consecrarat. nam de Samuele mater,

et uinum, inquit, et ebriamen non bibet; talis enim et

ipsa deum orabat. et dominus ad Aaron: uinum et siceram

non bibetis, tu et filius tuus post te, si quandoingrediemini

tabernaculum uel ascendetis ad altare, et

non moriemini. adeo morientur qui non sobrii in ecclesia

ministrauerint. sic et Israeli proximo exprobrat et potum:

dabatis sanctificatis meis uinum. et haec autem strictura

potus xerophagiae portio est. quamquam ubi abstinentia

uini aut a deo exigitur aut ab homine uouetur, illic intellegatur

etiam pabuli pressura formam praestruens potui. qualis enim

esus, talis et potus. uerisimile non est, ut quis dimidiam

gulam deo immolet, aquis sobrius et cibis ebrius. an autem

et apostolus xerophagias norit, qui maiora celebrauerat, sitim

et famem et multa ieiunia, qui ebrietates et comessationes recusauerat,

uel de discipulo Timotheo argumenti satis est, quem

propter stomachum et adsiduas imbecillitates modico uino

monens uti, quo ille non ex institutione, sed ex deuotione

abstinebat (ceterum stomacho magis consuetudo prodesset), hoc

ipso abstinentiam uini dignam deo suasit, quam ex necessitate

dissuasit.

Chapter 10

Aeque stationes nostras ut indictas, quasdam uero et in

serum constitutas nouitatis nomine incusant, hoc quoque munus

et ex arbitrio obeundum esse dicentes et non ultra nonam

detinendum, de suo scilicet more. sed quod pertineat ad indictionis

quaestionem, semel pro omnibus causis respondebo.

nunc ad proprium huius speciei articulum, de modo temporis

dico, de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nona

i dirimendis stationibus praescribant. si, qua Petrus et qui cum

eo ad horam nonam orationis templum introgressi leguntur,

quis mihi probabit illos ea die statione functos, ut horam nonam

ad clausulam et expunctionem stationis interpretetur?

atqui facilius inuenias Petrum hora sexta capiendi cibi causa

prius in superiora ad orandum ascendisse, quo magis sexta

diei finiri officio huic possit, quae illud absolutura post orationem

uidebatur. porro cum in eodem commentario Lucae et

tertia hora orationis demonstretur, sub qua spiritu sancto initiati

pro ebriis habebantur, et sexta, qua Petrus ascendit in

superiora, et nona, qua templum sunt introgressi, cur non

intellegamus salua plane indifferentia semper et ubique et omni

tempore orandi tamen tres istas horas ut insigniores in rebus

humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae

publice resonant, ita et sollemniores fuisse in orationibus di-.

uinis? quod etiam suadet Danielis quoque argumentum ter.

die orantis, utique per aliquarum horarum exceptionem, non

aliarum autem quam insigniorum, exinde apostolicarum, tertiae,

sextae, nonae. hinc itaque et Petrum dicam ex uetere potius

usu nonam obseruasse tertio orantem supremae orationis munere.

haec autem propter illos qui se putant ex forma Petri

agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et

quarta sabbati et sexta plurimum fungimur, sed quia eorum

quae ex traditione obseruantur tanto magis dignam rationem

adferre debemus, quanto carent scripturae auctoritate, donec

aliquo caelesti charismate aut confirmentur aut corrigantur.

et si qua, inquit, ignoratis, dominus uobis reuelabit.

itaque seposito confirmatore omnium istorum paracleto, duce

uniuersae ueritatis, an dignior apud nos ratio adferatur nonam

obseruandi require, ut etiam Petro ea ratio deputanda sit, si

statione tunc functus est. uenit enim de exitu domini, quem

etsi semper commemorari oportet sine differentia horarum,

impressius tamen tum ei secundum ipsum stationis uocabulum

addicimur. nam et milites numquam immemores sacramenti

magis stationibus parent. itaque in eam usque horam celebranda

pressura est, in qua a sexta contenebratus orbis defuncto

domino lugubre fecit officium, ut tunc et nos reuertamur

ad iucunditatem, cum et mundus recepit claritatem. hoc si

magis ad religionem sapit Christianam, dum magis Christi

gloriam celebrat, possum aeque serae stationis ex eodem rei

ordine statum figere, ut ieiunemus ad serum expectantes tempus

dominicae sepulturae, cum Ioseph postulatum detulit corpus

et condidit. inde et irreligiosum est ante famulorum carnem

refrigerari quam domini. sed hactenus haec ex argumentationum

prouocatione commiserim coniecturas coniecturis et tamen puto

fidelioribus repercutiens. uideamus, an aliquid tale nobis de

uetustatibus quoque patrocinetur. in Exodo habitus ille Moysis

aduersus Amalech orationibus proeliantis usque in occasum

perseuerans nonne statio fuit sera? legum Naue debellantem

Amorrhaeos prandisse illa die existimamus qua ipsis elementis

stationem imperauit? stetit sol in Gabaon et luna in

Aialon, stetit sol et luna in statione, donec ultus est

populus de inimicis suis, et stetit sol medio caelo. ut

autem accedebat in occasum et finem diei unius, non

fuit dies talis retro et in nouissimo, utique tam prolixus,

ut, inquit, exaudiret deus hominem, parem scilicet solis,

instantem tam diu in officio, stationem etiam sera longiorem.

certe Saul et ipse in proelio constitutus manifeste munus istud

indixit: maledictus homo, qui ederit panem ad uesperam

usque, dum ulciscar de inimico meo, et non gustauit

totus populus eius, et tota terra prandebat.

tantam autem deus praestitit auctoritatem edicto stationis

illius, ut Ionathan, filius Saulis, quamquam ignarus ieiunationis

in serum definitae gustum mellis admiserat, et forte mox de

delicto sit traductus et uix per precem populi periculo exemptus.

gulae enim licet simplicis reus fuerat. sed et Daniel anno

primo regis Darii, cum ieiunus in sacco et cinere exomologesin

deo ageret, et adhuc, inquit, loquente me in oratione,

ecce uir, quem uideram in somnis initio, uelociter

uolans appropinquauit mihi quasi hora uespertini sacrificii.

haec erit statio sera quae ad uesperam ieiunans pinguiorem

orationem deo immolat.

Chapter 11

Omnia autem ista credo ignota eis, qui ad nostra turbantur,

aut sola forsitan lectione, non etiam intentione

comperta secundum maiorem uim imperitorum apud gloriosissimam

scilicet multitudinem psychicorum. propterea per singulas direximus

species ieiunationum, xerophagiarum, stationum, ut,

dum recensemus secundum utriusque testamenti paraturam,

. quantum proficiant recusati uel recisi uel retardati pabuli officia,

eos retundamus, qui haec uelut uacantia infirmant, item dum

pariter ostendimus, quo semper in ordine fuerint religionis, eos

reuincamus, qui haec ut noua accusant; nec nouum enim quod

semper nec uacuum quod utile. sed et illud in medio est,

quaedam ex his officiis a deo homini imperata legem constituisse,

quaedam ab homine deo oblata uotum expunxisse. tamen

et uotum, cum a deo acceptatum est, legem in posterum facit.

per auctoritatem acceptatoris; exinde enim faciendum mandauit

qui factum comprobauit. itaque et hinc in alia specie altercatio

diuersae partis obducitur, cum dicunt: aut pseudoprophetia est,

si spiritalis uox sollemnia ista constituit, aut haeresis, si humana !

praesumptio adinuenit. eam enim formam reprehendentes, qua

et uetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes, quae et aduersarii

ueterum aduersus illa poterunt retractare, aut et illa recusare

debebunt aut exerta ista suscipere; necessarie maxime

cum et ista, a quocumque institutore sunt siue spiritali siue

tantum fideli, eidem deo currant, cui et uetera. indubitate

enim et haeresis et pseudoprophetia diuinitatis diuersitate iudicabuntur

apud nos omnes unici dei creatoris et Christi eius

antistites, adeoque indifferenter hanc partem defendo illis offerens

in quo uelint gradum figere. spiritus diaboli est, dicis,

o psychice. et quomodo dei nostri officia indicit nec alii offerenda

quam deo nostro? aut contende diabolum cum deo facere

nostro aut satanas paracletus habeatur. sed hominem antichristum

adfirmas; hoc enim uocantur haeretici nomine penes

Iohannem. et quomodo, quisquis ille est, in Christo nostro

haec erga dominum nostrum officia disposuit, cum et antichristi

erga deum, aduersum nostrum processerint Christum?

quo itaque putas laterum confirmatum apud nos spiritum, cum

imperat an cum probat, quae deus noster et imperauit semper

et probauit? sed rursus palos terminales figitis deo, sicut de

gratia, ita de disciplina, sicut de charismatibus, ita et de sollemnibus,

ut perinde officia cessauerint, quemadmodum et

beneficia eius, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere,

quia et hic lex et prophetae usque ad Iohannem.

superest ut totum auferatis, quantum in uobis, tam otiosum.

Chapter 12

Iam enim et in ista specie ditati saturatique regnatis,

non delicta incursantes, quae ieiuniis elimentur, nec reuelationum

scientia indigentes, quae xerophagiis extorqueantur,

nec bella propria metuentes, quae stationibus discutiantur.

ut ab Iohanne paracletus obmutuisset, et ipsi nobis prophetae

in hanc maxime causam extitissemus, iam non dico ad exorandam

dei iram nec ad impetrandam tutelam eius aut gratiam,

sed ad praemuniendam per nosmet ipsos nouissimorum temporum

condicionem indicentes omnem Tonueivoippovrjariv, cum carcer

ediscendus et fames ac sitis exercendae et tam inediae quam

anxii uictus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat

Christianus, qualis inde prodisset, non poenam illic passurus,

sed disciplinam, nec saeculi tormenta, sed sua officia,

eoque fidentior processurus ad certamen e custodia abusus

nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam,

cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus,

praemisso iam sanguinis suco tamquam animae impedimentis,

properante iam et ipsa, quae iam saepe ieiunans mortem de

proximo norit. plane uestrum est in carceribus popinas exhibere

martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne

taedeat uitae, ne noua abstinentiae disciplina scandalizentur,

quam nec ille Pristinus uester non Christianus martyr adtigerat,

quem ex facultate custodiae liberae aliquamdiu fartum,

omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae

secessibus quasi ecclesia secretioribus et omnibus uitae

istius inlecebris quasi aeterna dignioribus hoc puto obligatum

mori uellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito

mero tamquam antidoto praemedicatum ita eneruastis, ut

paucis ungulis titillatus (hoc enim ebrietas sentiebat) quem

dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit

amplius, atque ita de hoc iam extortus, cum singultus

et ructus solos haberet, in ipsa negatione discessit. ideo sobrietatis

disciplinam qui praedicant, pseudoprophetae, ideo haeretici,

qui obseruant. quid ergo cessatis paracletum, quem in

Montano negatis, in Apicio credere?

Chapter 13

Praescribitis constituta esse sollemnia huic fidei scripturis

uel traditione maiorum nihilque obseruationis amplius

adiciendum ob illicitum innouationis. state in isto gradu, si

potestis. ecce enim conuenio uos et praeter pascha ieiunantes

citra illos dies, quibus ablatus est sponsus, et stationum semiieiunia

interponentes, et uos interdum pane et aqua uictitantes,

ut cuique uisum est. denique respondetis haec ex arbitrio

agenda, non ex imperio. mouistis igitur gradum excedendo

traditionem, cum quae non sunt constituta obitis. quale

est autem, ut tuo arbitrio permittas, quod imperio dei non

das? plus humanae licebit uoluntati quam diuinae potestati?

ego me saeculo, non deo liberum memini. sic meum est ultro

officium facere domino, sic indicere illius est. non tantum

obsequi ei debeo, sed et adulari; illud enim imperio eius, hoc

arbitrio meo praesto. bene autem, quod et episcopi uniuersae

plebi mandare ieiunia adsolent, non dico de industria stipium

conferendarum, ut uestrae capturae est, sed interdum et ex

aliqua sollicitudinis ecclesiasticae causa. itaque si et ex

hominis edicto et in unum omnes \'tCl\'itEtVoą\'póV\'tjatv agitatis,

quomodo in nobis ipsam quoque unitatem ieiunationum et xerophagiarum

et stationum denotatis? nisi forte in senatus consulta

et in principum mandata coitionibus opposita delinquimus.

spiritus sanctus, cum in quibus uellet terris et per quos uellet

praedicaret, ex prouidentia imminentium siue ecclesiasticarum

temptationum siue mundialium plagarum, qua paracletus id

est aduocatus ad exorandum iudicem dicitur, huiusmodi officiorum

remedia mandabat, puta, nunc ad exercendam sobrietatis

et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario

etiam quae tunc constituit obseruamus. aspice ad Iudaicos

fastos et inuenies nihil nouum, si, quae patribus sunt praecepta,

omnis deinceps posteritas hereditaria religione custodit.

aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex

uniuersis ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune

tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis Christiani

magna ueneratione celebratur. et hoc quam dignum fide

auspicante congregari undique ad Christum! uide, quam

bonum et quam iucundum habitare fratres in unum!

! hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore cum compluribus

cenas. conuentus autem illi stationibus prius et ieiunationibus

operati dolere cum dolentibus et ita demum congaudere

gaudentibus norunt. si et ista sollemnia, quibus tunc praesens

patrocinatus est sermo, nos quoque in diuersis prouinciis fungimur

in spiritu inuicem repraesentati, lex est sacramenti.

Chapter 14

Horum igitur tempora obseruantes et dies et menses et

annos galaticamur? plane, si Iudaicarum caeremoniarum, si

legalium sollemnitatum obseruantes sumus; illas enim apostolus

dedocet compescens ueteris testamenti in Christo sepulti perseuerantiam

et noui sistens. quod si noua conditio in Christo,

noua et sollemnia esse debebunt: aut si omnem in totum

deuotionem temporum et dierum et mensium et annorum erasit

apostolus, cur pascha celebramus annuo circulo in mense

primo? cur quinquaginta exinde diebus in omni exultatione decurrimus?

cur stationibus quartam et sextam sabbati dicamus

et ieiuniis parasceuen? quamquam uos etiam sabbatum, si

quando, continuatis, numquam nisi in pascha ieiunandum secundum

rationem alibi redditam. nobis certe omnis dies etiam

uulgata consecratione celebratur. nec ergo apud apostolum

differentiae ratio, distinguentem noua et uetera. sed et hic

inaequalitas uestra ridebitur, cum uetustatum formam nobis

exprobratis in quo causam nouitatis accusatis.

Chapter 15

Reprobat etiam illos qui iubeant cibis abstinere, sed de

prouidentia spiritus sancti, praedamnans iam haereticos perpetuam

abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda

opera creatoris, quales inueniam apud Marcionem, apud Tatianum,

apud Iouem, hodiernum de Pythagora haereticum, non .

apud paracletum. quantula est enim apud nos interdictio ciborum?

duas in anno hebdomadas xerophagiarum nec totas,

exceptis scilicet sabbatis et dominicis, offerimus deo abstinentes

ab eis quae non reicimus, sed differimus. atqui ad Romanos

scribens uos nunc compungit detractatores\' huius officii. ne .

propter pabulum solueritis, inquit, opus dei. quod opus?

de quo ait: bonum est carnem non edere et uinum non

potare. nam qui in istis seruit, placabilis et propitiabilis deo

nostro est. quidam credit omnia manducanda esse,

quidam autem infirmus holera uescitur; qui manducat,

ne nullificet non manducantem. tu quis es, qui alienum

seruum iudicas? et qui manducat et qui non manducat,

deo agit gratias. cum autem humano arbitrio

uetet controuersiam fieri, quanto magis diuino? ita sciebat

quosdam castigatores et interdictores uictus incusare, qui ex

fastidio, non qui ex officio abstinerent, probare uero qui in

honorem, non qui in conuicium creatoris. et si claues macelli

tibi tradidit permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum

exceptionem, non tamen in macello regnum dei inclusit.

nec enim, inquit, esus aut potus est dei regnum, et,

esca nos deo non commendat, non ut de arida dictum

putes, sed potius de uncta et accurata, siquidem subiciens: nec

si manducauerimus, abundabimus, nec si non manducauerimus,

deficiemus, tibi magis intonat, qui abundare te

existimas, si edas, et deficere, si non edas, et ideo ista detractas.

dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris

passim manducantem et bibentem, sed puto, quod etiam ieiunarit,

qui beatos non saturatos, sed esurientes et sitientes pronuntiarit,

qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed

paterni operis perfectionem, docens operari escam quae permanet

in uitam aeternam, in ordinaria etiam oratione panem

mandans postulandum, non et Attalicas diuitias. sic et Esaias

non negauit deum elegisse ieiunium, sed quale non elegerit

enumerauit. in diebus enim, inquit, ieiuniorum uestrorum

inueniuntur uoluntates uestrae, et omnes subiectos

uobis succutitis aut ad conuicia et lites ieiunatis et

caeditis pugnis. non tale ieiunium ego elegi, sed

quale subiecit, et subiciendo non abstulit, sed confirmauit.

Chapter 16

Nam et si mauult opera iustitiae, non tamen sine sacri-

ficio, quod est anima conflictata ieiuniis. ille certe deus, cui

nec populus incontinens gulae placuit, nec sacerdos nec prophetes.

manent adhuc monumenta concupiscentiae, ubi sepultus

est populus carnis auidissimus usque ad choleram

ortygometras cruditando. eliditur pro templi foribus senior Heli,

filii eius in acie ruunt, nurus expirat in partu. hanc enim

meruerat a deo plagam domus impudens, sacrificiorum carnalium

defraudatrix. Sameas, homo dei, cum exitum prophetasset

idololatriae introductae a rege Hieroboam, post manum

eius regis arefactam et statim restitutam, post altare diffissum,

ob haec signa ad satisfactionem inuitatus a rege plane excusauit

(prohibitus enim a deo fuerat) illic cibum in totum attingere;

sed ab alio mox sene mentito prophetam temere pastus

secundum uerbum dei ibidem factum super mensam non est

in paternis sepultus. leonis enim in uia occursu prostratus

et apud exteros conditus poenam deserti ieiunii luit. haec

erunt exempla et populo et episcopis, etiam spiritalibus, si

quam incontinentiam gulae admiserint. sed nec apud inferos

admonitio cessauit, ubi in diuite epulone quidem conuiuia cruciantur,

in paupere uero ieiunia recreantur, habentia praeceptores

Moysen et prophetas. nam et Iohel exclamauit: sancite

ieiunium et praedicate curationem, prospiciens iam

tunc et alios apostolos et prophetas sancituros ieiunium et praedicaturos

officia curantia deum. unde et qui in idolis comendis

et in hac re ornandis et ad singulas horas salutandis diis adulantur,

curationem facere dicuntur. sed et omnem ταπεινοφρόνησιν

ethnici agnoscunt. cum stupet caelum et aret annus,

nudipedalia denuntiantur, magistratus purpuras ponunt, fasces

retro auertunt, precem indigitant, hostiam instaurant. apud

quasdam uero colonias praeterea annuo ritu saccis uelati et

cinere conspersi idolis suis inediam supplicem obiciunt, balnea

et tabernae in nonam usque cluduntur. unus in publico ignis

apud aras, aquae nec in lancibus. Niniuiticum credo iustitium.

, Iudaicum certe ieiunium ubique celebratur, cum omissis templis

per omne litus quocumque in aperto aliquando iam precem

ad caelum mittunt. et licet cultu et ornatu maeroris munus

infament, tamen fidem abstinentiae adfectant et stellae auctoritatem

demorantis suspirant. sed bene quod tu nostris xerophagiis

blasphemias ingerens casto Isidis et Cybeles eas adaequas.

admitto testimonialem comparationem. hinc diuinam

constabit, quam diabolus diuinorum aemulator imitatur. ex

ueritate mendacium struitur, ex religione superstitio compingitur.

hinc tu eo inreligiosior, quanto ethnicus paratior. ille

denique idolo gulam suam mactat, tu deo non uis. deus enim

tibi uenter est et pulmo templum et aqualiculus altare et sacerdos

cocus et sanctus spiritus nidor et condimenta charismata

et ructus prophetia.

Chapter 17

Vetus es, uera si uelimus dicere, tu qui tantum gulae

indulges, et merito te priorem iactitas; semper agnosco sapere

Esau uenatorem ferarum; ita passim indagandis turdis studes,

ita de campo laxissimae disciplinae tuae uenis, ita spiritu deficis.

si tibi lenticulam defruto inrufatam obtulero, statim

totos primatus tuos uendes; apud te agape in caccabis feruet,

fides in culmis calet, spes in ferculis iacet. sed maioris est

agape, quia per hanc adulescentes tui cum sororibus dormiunt.

appendices scilicet gulae lasciuia atque luxuriae. quam societatem

et apostolus sciens cum praemisisset non in ebrietatibus

nec in comessationibus, adiunxit nec in

cubilibus et libidinibus. ad elogium gulae tuae pertinet, quod

duplex apud te praesidentibus honor binis partibus deputatur,

cum apostolus duplicem honorem dederit ut et fratribus et

praepositis. quis sanctior inter uos, nisi conuiuandi frequentior,

nisi obsonandi pollucibilior, nisi calicibus instructior?v merito

homines solius animae et carnis spiritalia recusatis. talibus

si placerent prophetae, mei non erant. cur ergo non constanter

praedicatis: manducemus et bibamus, cras enim moriemur?

sicuti nos non dubitamus exerte mandare: ieiunemus

fratres et sorores, ne forte cras moriamur. palam disciplinas

nostras uindicemus. nos certi sumus eos qui in carne sunt

deo placere non posse, non utique in substantia carnis,

sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in

uoluntate. macies non displicet nobis; neque enim ad pondus

deus carnem tribuit, sicut nec spiritum ad mensuram.

facilius, si forte, per angustam salutis ianuam introibit caro

exilior; citius resuscitabitur caro leuior, diutius in sepultura

durabit caro aridior. saginentur pugiles et pyctae Olympici.

illis ambitio corporis competit, quibus et uires necessariae, et

tamen illi quoque xerophagiis inualescunt. sed nostra alia robora

aliaeque uires, sicut et alia certamina, quibus non est

luctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus

mundi potestates, aduersus spiritalia malitiae. aduersus

haec non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto

oportet adsistere. ceterum saginatior Christianus ursis et leoni-

- bus forte quam deo erit necessarius, nisi quod et aduersus

bestias maciem exercere debebit.

Keyboard shortcuts

Search or jump to a reference
K
Previous / next chapter
Previous / next verse
kj
Favorite selected verse
f
Cycle selected verse highlight
h
Note on selected verse
n
Copy selected verse link
y
Open word study for selected verse
w
Open book picker
g
Switch translation
t
Toggle study panel
s
Desk Guide / Word / My
123
Close panels and menus
Esc
This sheet
?